SERMO PRIMUS. In Dedicatione ecclesiae historice.

Sanctificavit Dominus tabernaculum suum (Psal. XLV). Habet, fratres charissimi, tabernaculum Domini, id est sancta Ecclesia, lapides suos; habet caementum, habet fundamentum, habet parietes, habet tectum, habet longitudinem, habet latitudinem, habet altitudinem, habet sanctuarium, habet chorum, habet navem, habet atrium, habet altare, habet turrim, habet signa sonantia, habet vitreas fenestras, habet dealbaturam interiorem et exteriorem, habet cereos duodecim, habet pontificem dedicantem. Omnia quae dicta sunt, plena sunt sacramentis et spiritualia praeferunt documenta. Singuli lapides sunt singuli fideles, quadri et firmi, quadri stabilitate fidei, firmi virtute patiendi. Caementum est charitas, quae singulos coaptat, conjungit et vivificat; et ne per aliquam discordiam invicem discrepent, uniformiter aequat. Fundamentum sunt prophetae et apostoli, sicut scriptum est: Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu (Ephes. II). Parietes sunt contemplativi, Christi fundamento, quod superius est vicini, terrena deserentes, coelestibus adhaerentes. Tectum in hoc spirituali aedificio non sursum eminet, sed deorsum pendet: in hoc ab aedificio materiali diversum, et ab ipso talis dispositionis dissimili modo remotum. Tectum sunt activi, terrenis actionibus proximi, propter suam imperfectionem minus coelestibus intendentes, et necessitati proximorum res terrenas administrantes. Longitudo sanctae Ecclesiae consideratur secundum diuturnitatem temporum; latitudo, secundum multitudinem populorum; altitudo, secundum differentiam meritorum. In longitudine enim porrigitur, dum secundum tria tempora, tempus naturalis legis, et tempus scriptae legis, et tempus gratiae a primo justo usque ad ultimum justum extenditur. In latitudinem distenditur, dum multorum populorum numerositate dilatatur. In altitudinem erigitur, dum per differentiam minorum et majorum elevatur. Possumus dicere etiam quod longitudo sanctae Ecclesiae est ab oriente usque ad occidentem. Latitudo a septentrione usque ad meridiem. De longitudine dictum est: Venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII). De latitudine dictum est: Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere (Isa. XLIII). De utraque dictum est: Filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent (Isa. LX). Altitudo etiam secundum gradus dignitatis consideratur. In altum enim erigitur, dum super laicos ordo sacerdotalis, et super sacerdotalem episcopalis, et super hunc archiepiscopalis, et super omnes denique papa episcopus Romanorum collocatur. Sacrarium significat ordinem virginum; chorus, ordinem continentium; navis, ordinem conjugatorum. Strictius namque est sanctuarium quam chorus, et chorus quam navis, et pauciores sunt virgines quam continentes, et continentes quam conjugati. Sacratior est etiam locus sanctuarium quam chorus, et chorus quam navis. Sic dignior est chorus virginum quam ordo continentium, et dignior ordo continentium quam conjugatorum. Atrium sunt falsi Christiani, qui sunt sanctificati in eo quod baptizati; sed pleni sunt putredine cadaverum, quia sunt pleni corruptione vitiorum. De hoc atrio scriptum est: Atrium, quod foris est, noli metiri, quia projectum est, et datum gentibus (Apoc. XI), quia falsi Christiani damnabuntur cum gentibus, et dabuntur ad puniendum daemonibus. Altare Christus est, super quem non solum sacrificia bonorum operum, sed etiam orationum offerimus, dicentes - Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, etc. Turris est nomen Domini, sicut scriptum est: Turris fortissima nomen Domini; ad eam fugiet justus et salvabitur (Prov. XVIII). Signa sunt praedicatores, qui verba Dei loquuntur. Fenestrae vitreae sunt viri spirituales, per quos nobis divina cognitio illucet. Interior dealbatura significat munditiam cordium; exterior, munditiam corporum. Duodecim cerei duodecim sunt apostoli, qui vexillum crucis, et fidem passionis Christi praedicaverunt per quatuor partes mundi. Habet ergo sancta Ecclesia singulos lapides per singulos fideles; caementum, per charitatem; fundamentum, per prophetas et apostolos; parietes per contemplativos, tectum per activos. Habet longitudinem per diuturnitatem temporum, latitudinem per multitudinem populorum, altitudinem per differentiam meritorum, sacrarium per ordinem virginum, chorum per ordinem continentium, navem per ordinem conjugatorum. Habet altare Christum; turrim per nomen Domini, signa per praedicatores. Habet vitreas fenestras per viros spirituales, interiorem dealbaturam per munditiam cordium, exteriorem per munditiam corporum, duodecim cereos per duodecim apostolos. Sequitur pontifex, qui significat Christum, qui circuivit Ecclesiam suam, primum in tempore naturalis legis admonendo eam per patriarchas; deinde in tempore legis scriptae admonendo eam per prophetas. Deinde in tempore gratiae per semetipsum eam circuivit et introivit, foris eam erudiendo per doctrinam, intus sanctificando per gratiam. In primo circuitu dixit: Carnem cum sanguine non comedetis (Gen. IV). In secundo dixit: Non occidetis (Exod. XX). In tertio dixit: Qui irascitur fratri suo, reus est judicio (Matth. V). Multi autem existimantur in hoc spirituali aedificio per sanctitatem contineri, qui longe ab ipso per pravitatem sunt remoti. Extra ipsum sunt immundi, fornicarii, concubinarii, adulteri, incestuosi, ebriosi, feneratores, avari, fures, rapaces, odiosi, homicidae, mendaces, perjuri, et qui dicunt fratri suo, fatue (Matth. V). Qui vident mulierem ad concupiscendum eam (ibid). Nec ipsius sunt lapides, qui charitatis non sunt participes. Talem igitur vitam, fratres, agamus, ut Dei lapides esse possimus. Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.