|
Ecce sacerdos magnus (ex Epist. Com. conf. pont.). Magnus officio,
magnus merito, magnus praemio, magnus suffragio. Magnus officio, quia
episcopus: magnus merito, quia dignus coelo; magnus praemio, quia
beatus; magnus suffragio, quia noster patronus. De cujus magnitudine
Scriptura adjungit dicens: Quasi stella, quasi luna, quasi sol, quasi
iris, quasi cedrus, quasi cypressus, quasi rosa, quasi lilium, quasi
thus, quasi ignis, quasi vas auri solidum. Stella est luminare in coelo,
et minor aliis, sole scilicet et luna, et significat inchoationem bonam:
inchoationem, quia minima; bonam, quia luminare. Luna, quia ab
inchoatione sui per momenta, horas, dies, hebdomadas ad perfectionem
profecit, perfectionem de bono ad melius, de inchoatione ad perfectionem
figurat. Sol autem, quia perfectus est in quantitate sua et in circulo
plenus, nec aliquando crescit, recte perfectionem designat. Iris, id est
coelestis arcus, quia pluviosus est, et aquas ante se ducit,
praedicationem exprimit, quae nos, qui sine ipsa, terra sine aqua sumus,
irrigat, ut steriles inveniens fructuosos faciat. Cedrus arbor est
Libani montis. Libanus interpretatur dealbatio, et figurat illum qui est
hyssopo gratiae aspersus et super nivem dealbatus. Cedrus autem arbor
Libani, quae in altum se surgit, et ad sublimia se extollit, spem
designat justi, qui se a terrenis ad coelestia speranda sublimiter
extendit. Cypressus est arbor odorifera, et exprimit bonam opinionem,
quae rumore boni odoris circumquaque non solum per vicina, sed etiam per
remota suaviter se diffundit. Rosa, propter suum ruborem, figurat
martyrium. Martyrium aliud intus, aliud foris. Intus compassione, foris
passione. Lilia, propter mirabilem sui candorem, castitatem carnis apte
designant. Thus, quia cum oratione sacrificii offerri solet, orationem
ad divinas aures ascendentem insinuat. Ignis charitatem significat, de
quo igne scriptum est: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi
ut ardeat? (Luc. XII.) Iste est ignis perpetuus, qui in Veteri
Testamento in altari jussus est ardere (Levit. VI). Semper enim charitas
in ara cordis debet perseverare, quia sine ejus flamma non potest
sacrificium aliquod cogitationis, locutionis, aut operationis
consecrari, aut acceptabile fieri in conspectu Domini. Quasi vas auri
solidum, quod dicit vas significat mensuram, quod dicit auri significat
sapientiam, quod dicit solidum significat constantiam. Fuit itaque,
fratres charissimi, sacerdos iste, cujus hodie solemnia celebramus,
quasi stella matutina per bonam inchoationem, quasi luna per meliorem
perfectionem, quasi sol per optimam perfectionem, quasi iris per
praedicationem, quasi cedrus per spem, quasi cypressus per bonam
opinionem, quasi rosa per compassionem, quasi lilium per castitatem,
quasi thus per orationem, quasi ignis per charitatem, quasi vas auri
solidum, vas per mensuram, auri per sapientiam, solidum, per
constantiam. Simus, et nos fratres sacerdotes, sanctum istum pro modulo
nostro imitantes, virtutibus superioribus adornati, divinis officiis
implicati, ut et nobis possit dici quod scriptum est: Vos estis genus
electum, regale sacerdotium, gens sancta (I Petr. II); et item:
Sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri (Isa. LXII).
Sacrificium nostrum anima nostra est, quam debemus semper in manibus
habere et immaculatam Deo offerre, sicut Psalmista ait: Anima mea in
manibus meis semper (Psal. CXVII). Istud sacrificium causa est omnium
sacrificiorum, quia caetera omnia propter istud facta sunt. Etiam passio
Christi causa fuit aliorum sacrificiorum ipsam praecedentium. Istud
primum offeramus, quia caetera sine isto nihil prosunt, quamvis et ipsa
magna sunt. Quod nos implere perficiat qui vivit et regnat, etc.
|
|