SERMO XX. De qualibet fideli anima.

Brevis in volatilibus apis, et initium dulcoris habet fructus ejus (Eccli. XI). Sicut multa et magna nobis satis documenta praestant quaelibet minima gesta sanctorum in Scripturis, ita nonnunquam praecipua virtutis exempla nobis praebent ea quae minima videntur in creaturis. Apis etenim quamvis in volatilibus brevis sit, magna nobis tamen hortamenta justitiae natura et actione sua proponit. Apis namque quod et praesens nobis Scriptura sonat, in volatilibus brevis est, id est parva. Affert aquas ad operis sui compositionem. Habet naturaliter iram. Habet aculeum, per quem exercet vindictam; sine coitu est, operatur ceram, operatur mel. Habet pedes, habet pennas, promit susurrum. Ducem imitatur, et in suo volatu velox invenitur. Haec autem omnia, quae de ape diximus, spiritualiter de qualibet fideli anima convenienter intelligimus. Ipsa namque brevis sive parva est per humilitatem, dum non vult altum sapere, sed timere; et quanto se sentit per justitiam sublimiorem, tanto magis se satagit humiliare. Sumit quoque in opus suum aquam, dum compungitur sive pro peccato suo, sive pro praemio futuro. Habet iram, dum erga malos juste irascitur. Habet aculeum quo pungit, dum mala non solum in se, verum et in aliis, in quantum potest, punit. Sine coitu est, dum semetipsam ab illicita voluptate cohibet. Ceram vero operatur, dum aliis per suam sanctitatem justitiae modos demonstrat. Mel etiam congregat, dum dulcedinem charitatis in penetralibus cordis accumulat. Habet pedes, dum de virtute in virtutem de bona actione in bonam actionem intrat. Habet pennas, dum ab imis ad summa per contemplationem volat. Susurrum promit, dum in omnibus Creatori gratias agit. Ducem sequitur, dum majorem quamlibet humiliter imitatur. Velox denique est, quia in omni exercitatione virtutis et exhibitione boni operis expedita est. Habet itaque fidelis anima, sicut apis, brevitatem, id est parvitatem per humilitatem, aquam in opus suum per compunctionem, iram per justitiam, aculeum per vindictam; caret coitu per continentiam; habet ceram, per boni operis demonstrationem, mel per charitatem, pedes per bonam actionem, pennas per contemplationem, susurrum per gratiarum actionem; sequitur ducem per majoris imitationem; velox est per cujuslibet virtutis et operis expeditionem. Imitemur, fratres, apem, ut mereamur habere initium dulcoris per medullam charitatis, et per dulcedinem supernae beatitudinis, ipso praestante qui vivit et regnat, etc.