|
Sana me, Domine, et sanabor (Jer. XVII). Homo quandiu injustitia
perstitit, sanus fuit; sed postquam per culpam corruit, gravem languorem
incidit. Et qui ante culpam in omnibus spiritualibus membris suis habuit
sanitatem, post culpam in omnibus patitur infirmitatem. Clamet igitur
necesse est: Sana me, Domine, et sanabor. Sed nunquid est dicendus homo
habere membra spiritualia? Habet membra spiritualia, scilicet virtutes.
Sicut enim exterius membris sibi convenientibus formatur, sic interius
virtutibus sibi concordantibus mirabiliter disponitur et ordinatur; et
ipsa membra corporis virtutes figurant substantiae spiritualis. Caput
significat mentem. Quemadmodum namque caput summum obtinet locum inter
membra, ita mens inter virtutes animae principalis esse videtur et
summa. Et sicut de capite capilli surgunt varii, citrini, rufi, candidi,
nigri, sic de mente cogitationes procedunt variae, benignae, malitiosae,
mundae, immundae. Oculi designant contemplationem. Quomodo namque oculis
corporis foris visibilia cernimus, sic radiis contemplationis
invisibilia speculamur. Per nares discretiones accipimus. Naribus etenim
odores ac fetores discernimus, et ideo per nares virtutem discretionis
non inconvenienter significamus. Aures exprimunt obedientiam, eo quod
audiendi obediendique sunt instrumentum. Os insinuat intelligentiam.
Sicut enim cibum ore recipimus, ita virtute intelligentiae pastum
divinae lectionis captamus. Dentes vero significant meditationem, quia
sicut dentibus receptum cibum comminuimus, ita meditationis officio
panem lectionis acceptum subtilius discutimus ac dividimus. Lingua
quoque, quia ipsa sermonem format, eloquentiae pulchritudinem non
inconvenienter designat. Per collum, humeros et dorsum, eo quod ipsis
onera soleant imponi, recte patientiam intelligimus. Per brachia autem,
quia in ipsis est magna fortitudo, virtutem fortitudinis accipimus.
Manus, eo quod ipsis operamur, significat operationem. Sic pectus, quia
per ipsum reluctando resistimus adversario, constantiam figurat. Cor
quoque, quia in ipso sapientia continetur, sapientiam designat. Mamillae
doctrinam exprimunt. Sicut enim mater duabus mamillis filios suos
enutrit, sic quilibet pius doctor doctrina dilectionis Dei et proximi
imperfectos quosque ad perfectionem justitiae provehit. Per ventrem
memoriam intelligamus. Sicut namque corporalem cibum ore acceptum,
dentibus comminutum, in ventrem trajicimus, ut ibi decoquatur et membris
omnibus distribuatur, ut ex ipso membra corroborentur; sic spiritualem
cibum intelligentia cognitum, meditatione discussum et subtiliatum intra
memoriam condimus, ut illic amoris igne coctus virtutibus omnibus
administretur et dividatur, ut ex eo confortentur. Sed quemadmodum
quibusdam corporeus cibus in ventrem acceptus non prodest, quia propter
nimietatem ejus, aut debilitatem virtutis digestivae non bene digeritur,
sed quasi integer emittitur; sic quibusdam cibus spiritualis in mentem
acceptus non prodest, quia ipsis per nimiam negligentiam resolutis de
memoria subito lapsus amittitur. Qui autem cibum talem acceptum per
memoriam retinet, et per dilectionem decoquit, confortatur et ad
devitanda mala et peragenda bona roboratur. Inferiora membra, crura
videlicet et pedes, quibus corpus velociter fertur, significant virtutum
et bonorum operum perfectionem, et in ipsa perfectione velocitatem.
Cruribus namque et pedibus non solum movemur, sed et velociter quandoque
currimus. Digiti pedum et manuum, eo quod sint extremitates membrorum,
virtutum et bonorum operum figurant perfectionem. Ungues, quia digitorum
sunt munimen perfectionis significant soliditatem. Itaque qui habet
digitos per perfectionem, unques habere diligat per perfectionis
soliditatem.
Itaque qui habet digitos, caveat ne aliquando a perfectione dissolvatur,
et paulatim diffluendo ad nihilum redigatur. Membra igitur hominis
exterioris virtutes designant hominis interioris. Caput designat mentem,
capilli cogitationes, oculi contemplationem, nares discretionem, aures
obedientiam, os intelligentiam, lingua eloquentiam, collum humilitatem,
dorsum patientiam et longanimitatem, brachia fortitudinem, manus
operationem, pectus constantiam, cor sapientiam, mamillae doctrinam,
venter memoriam. Inferiora membra, quibus corpus movetur, virtutum et
bonorum operum perfectionem, et in ipsa perfectione velocitatem. Digiti
pedum et manuum, qui sunt extremitates membrorum, bonorum omnium
designant perfectionem. Ungues, qui sunt digitorum munimen, perfectionis
designant soliditatem. Interiora membra virtutes occultas, exteriora
manifestas. Ossa boni operis internum vigorem, cutis ejusdem operis
superficiem. Si quis autem istorum integritatem et sanitatem adipiscitur
membrorum, ut videlicet caput habeat sanum per incorruptionem mentis,
capillos candidos per munditiam cogitationis, faciem rubicundam per
fervorem charitatis, oculos claros per fulgorem supernae
contemplationis, et caeterorum, sicut supra dictum est. possideat
decorem membrorum, is vere sanus est. Sic ubi autem alicujus vitii
contagio laeditur, ibi protinus decor internae pulchritudinis violatur.
Reparemus in nobis, fratres, spiritualis formae decorem, divinam
imaginem. Sed quia nec spiritualem in nobis languorem sanare, nec
sanitatem sine summi ope medici possumus obtinere, ad ipsum singuli
proclamemus: Sana me, Domine, et sanabor. Quod, etc., qui vivit et
regnat, etc.
|
|