SERMO XXII. De populo et terra Domini.

Legimus in cantico Moysi, quod scripsit de populo antiquo, de populo Israelitico, ipsum de eodem populo dixisse quod eum Deus constituit super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo (Deut. XXXII). Quemadmodum enim Deus, primum hominem condens, dedit illi paradisum voluptatis, ut per illud bonum sperare sciret bonum gloriae coelestis; ita populum suum post culpam reducere volens ad gloriam, illis quibus commisit sacramenta redemptionis, dedit terram promissionis, ut per bonum acceptum in tempore discerent sperare bonum accipiendum in aeternitate. Quae terra dicitur excelsa, id est montuosa, sicut alibi ait Moyses loquens cum Israel: Terra ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Aegypti de qua existi, ubi aquae ducuntur irriguae, sed montuosa est, de coelo exspectans pluvias, quam Dominus Deus tuus invisit semper, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus (Deut. XI). Terra Aegypti dicitur esse plana, quia caecitas vitae praesentis quaecunque suggerit mundus, caro, diabolus, prorsus existimat licita. Nullum obstaculum sibi scelestus in peragendo malo opponit; sed totum quod libet, quasi liceret, delectatione pravae voluntatis et perpetratione operis percurrit. Quae irrigatur fluminibus suis, quia perfunditur vitiis. Terra autem Israel dicitur excelsa, quia vita spiritualis per virtutum eminentiam ad coelestia bona contemplanda similiter sublimiter est exaltata. Quae exspectat pluviam de coelo, id est gratiam a Deo. Quam quoque Dominus Deus promisit et semper invisit, quia quid in ipsa agatur diligenter attendit, et ei gratiam ad majora bona peragenda misericorditer tribuit. Et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus. Quidquid enim in tempore gratiae (quod est annus benignitatis ejus) in spirituali conversatione boni fiat, semper inspicit; et coronae ejus, ut in ipso terra ista fructum ampliorem faciat, in stillicidiis doni coelestis benedicit. Super istam autem terram excelsam constituit Deus populum suum, non veterem sed novum, non Judaicum, sed Christianum, ut comedat fructus agrorum, ut sugat mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Super istam terram Paulus apostolus mansionem constituerat, quando de se sibique similibus dicebat: Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III). Quid est enim terra excelsa nisi vita spiritualis, vita sancta, vita honesta. Sunt quidam qui gloriantur in civitate, in clivo alicujus ardui loci posita, quia civitas talis cadentibus pluviis lavatur sordibus suis, et habet inde non solum vias mundiores, sed et auram salubriorem. Vituperant quoque civitates in imo positas, propter sordes et sordium fetores, et aeris exinde corruptiones, quia civitates, inquiunt, tales per fetores suos devorant habitatores suos. Sed quid prodest tibi corporali habitatione manere in sublimitate locorum, si prava conversatione verseris in profundo vitiorum? Praeterit namque figura mundi, nec aliquid permanet, sed totum et cito defluit bonum, malumque praesentis saeculi. Non est ergo magnipendendum ubi maneas, sed totis viribus contende, ut vitam Deo dignam ducas.

Constituit, ait, eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum. Qui sunt agri isti nisi sacri libri? Qui sunt fructus agrorum nisi sensus sententiaeque librorum? Singuli libri sunt singuli agri, scilicet Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteromium, et caeteri libri Veteris Testamenti: Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes, et alii libri Novi Testamenti. Illi namque proferunt hordeum propter asperitatem et duritiam litterae; isti, frumentum propter lenitatem et teneritudinem spiritualis intelligentiae. Si displicet tibi fructum legendo colligere de illis, saltem placeat colligere de istis, id est si libros Veteris Testamenti legere detrectas, saltem libros Novi Testamenti legere et scire contendas; si despicis hordeum, mete frumentum. Scias agros istos scilicet libros divinos ab optimis agricolis per multos labores bene cultos, id est a perfectis doctoribus per multas afflictiones, vigilias, lectiones, meditationes, disputationes emendatos, bene glossatos et expositos. Alii laboraverunt et tu, intra labores eorum mete fructus agrorum, lege sententias librorum. Si verbis meis acquiescere volueris, Dominus reget te, et nihil tibi deerit, quia in loco pascuae te collocabit (Psal. XXII). Si vero nolueris, appropinquabit usque ad portas mortis anima tua, omnem escam abominata (Psal. CVI). Cave quoque ne comedas siliquas porcorum, ne videlicet delecteris in figmentis poetarum, sive sordibus vitiorum. Divinorum librorum fructus collige, et ex illis impinguare et dilatare. Illic invenies fructum, ut alio in loco jam diximus, honestae occupationis, fructum intimae devotionis, fructum supernae contemplationis. Sunt et alii libri spiritualium bonorum fertiles, fructus praebentes uberes, fructus salutares. Universitas namque creaturae quasi quoddam corpus est bibliothecae. Sed quemadmodum si laicus bibliothecam novam bene compositam, bene scriptam, auro diversisque coloribus pictam et illuminatam inveniat, aperiat, inspiciat, et litteras laudet, aurum coloresque commendat, sed tamen quid in ipsa sapientiae contineatur minime cognoscit; sic homo bestialis tenebris ignorantiae caecatus, mundum istum specie tenus considerans, laudat altitudinem coeli, latitudinem terrae, claritatem coelestium luminarium, viriditatem germinum, diversitatem quorumlibet animantium, moles montium, tractus fluminum, sed tamen quid in ipso divinae cognitionis lateat non advertit. Vir enim insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec (Psal. XCI). Non agnoscit in creaturis omnipotentiam Creatoris, quae tot et tanta de nihilo fecit, nec sapientiam, quae tam pulchre facta disponit, nec benignitatem, quae tam utilia dedit. Nos autem, fratres, delectemur, in factura Dei, et in operibus manuum ejus exsultemus. Cum autem dicit, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo, duo ponit petram et mel, et iterum duo saxum et oleum. Petra secundum traditiones Doctorum nostrorum saxo est minor, saxoque fragilior, et saxum petra majus, petraque durius. Petra et saxum Christum significant. Sed petra significat Christum in sinu matris, saxum vero significat Christum in dextera Dei Patris. Petra Christus in mundo, saxum Christus in coelo. Vis videre Christum petram parvam? vide eum in cunis latitantem, vel in sola Judaea praedicantem. Vis videre Christum saxum magnum? vide eum ad dexteram Patris sublimatum, ad terminos terrae per fidem in cordibus credentium dilatatum. Hic est lapis, de quo scriptum est: Lapis abscissus de monte sine manu hominis factus est mons magnus, et implevit terram (Dan. II). Vis videre Christum petram fragilem? vide vagientem, esurientem, sitientem, lassescentem, algentem, lacrymantem, flagellatum, mortificatum. Vis videre Christum saxum durissimum? Vide quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illa ultra non dominabitur; quod enim vivit, vivit Deo (Rom. VI). Mel de petra significat gratiam redemptionis. Oleum autem de saxo durissimo gloriam beatitudinis. Sicut namque mel prae omnibus, quae comeduntur palato dulcius sapit, sic gratia redemptionis prae omnibus, quae in praesenti saeculo possunt homini in cordibus electorum dulcescit. Et quomodo oleum cunctos liquores excellit, sic gloria beatitudinis, quae summum est bonum, bona cuncta superat et excedit. Debemus itaque, fratres, esse constituti super excelsam petram per eminentiam virtutum, comedere fructus agrorum lectionem Scripturarum, et per contemplationem creaturarum sugere mel de petra, suscipiendo gratiam redemptionis oleumque de saxo durissimo, sperando gloriam beatitudinis. Ad quam nos perducere dignetur qui vivit et regnat, etc.