|
Ite angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum
terribilem, post quem non est alius, gentem exspectantem et conculcatam,
cujus diripuerunt flumina terram ejus (Isa. XVIII). Ecce, fratres
charissimi, divinum nobis officium injunctum: ecce cura, sollicitudo
laborque sacerdotum. Ecce pium, sed periculosum onus illis impositum.
Ite, angeli veloces. Admonet nos hoc in loco sermo propheticus, imo
divinus, ne ministerium nobis divinitus injunctum contemnamus, ne
sanctum onus dejiciamus, ne gentem ad imaginem et similitudinem Dei
formatam, pretioso sanguine Christi redemptam, nobis commissam
negligamus, ne per culpam temporalem ad aeternam defluat damnationem, ne
(quod absit!) non solum in illa fiat peccatum propter ipsius delicta
propria, sed et in nobis fiat supra modum peccans peccatum propter
delicta aliena. Reddituri namque sumus rationem non solum de nobis, sed
etiam de animabus nobis commissis, nisi illis instanter annuntiaverimus
verbum salutis. Audiamus igitur attentius quod nobis divinitus dicitur:
Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam. Sacerdotes sunt angeli, sicut
quodam loco Scriptura innuit dicens: Labia sacerdotis custodiunt
sapientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini
exercituum est (Malac. II). Ergo si sacerdotes Domini sumus, etiam ex
ipso officio angeli, id est nuntii sumus, et populo ea quae Dei sunt
nuntiare debemus. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam. Duobus modis
probatur humana natura Deo inhaerere, et in ipso radicem habere,
secundum hoc videlicet quod facta est, ut alio loco jam diximus, ad
imaginem Dei, in eo quod verum potest cognoscere; et secundum hoc quod
facta est ad similitudinem Dei in eo quod potest bonum diligere. His
enim modis non solum humana, verum et angelica creatura Creatori
conjuncta dignoscitur, dum et cognitione ejus sapientiam contemplatur,
et dilectione beatitudine ejus jugiter fruitur. His duobus modis vitat
malum, quia et per cognitionem veritatis, quam habet in divina sibi
originaliter insita imagine, pellit errorem; et per amorem virtutis,
quam habet in divina similitudine, odit iniquitatem. Subintravit autem
in naturam humanam per suggestionem diabolicam ignorantia, et evellit in
homine radicem divinae cognitionis, et venit concupiscentia, et
eradicavit plantam dilectionis.
Gens itaque quaelibet impia a divinis et coelestibus bonis per culpam
elongata, duobus praecedentibus bonis in bono primum plantata, duobus
succedentibus malis deinceps recte monstratur et vocatur a bono
convulsa. Ite ergo, angeli veloces, ad gentem convulsam, et non solum
convulsam, sed et dilaceratam. Convulsam a bono, dilaceratam in malo.
Humana namque natura postquam a bono vellitur, statim in malo
dilaceratur multipliciter, dum diversis vitiis et peccatis ad
damnationem pertrabuntur diversi: alii per superbiam, alii per invidiam,
alii per iram, alii per acediam, alii per avaritiam, alii per gulam,
alii per luxuriam, alii per usuram, alii per rapinam, alii per furtum,
alii per falsum testimonium, alii per perjurium, alii per homicidium,
alii videndo mulierem ad concupiscendum eam, alii dicendo fratri fatue,
et per alia si qua sunt vitia sive peccata, intus vel foris, quae
propter praesens compendium nec volumus nec valemus dinumerare. Ite
igitur, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam, ut per
vestram praedicationem in malo dilaceratam coadunetis, et a bono
convulsam replantetis. Ite, angeli, ite veloces, ite ad gentem convulsam
et dilaceratam, ad populum terribilem post quem non est alius. Quandiu,
fratres charissimi, homo nobilitatem, elegantiam, ac pulchritudinem suae
conditionis per justitiam conservat, speciosus esse forma comprobatur.
Quando vero decorem pulchritudinis in semetipso per culpam foedat,
statim deformis et horribilis invenitur, dissimilis Deo, etiam similis
factus diabolo. Heu! quam turpis, quam terribilis est populus iste! Alii
in populo isto sunt deformiter nigri per cogitationem immundam, alii
caeci sunt per ignorantiam, alii carent naribus per indiscretionem, alii
lingua vel labiis per noxiam taciturnitatem, in aliis retroversus est
vultus per transacti criminis recordationem et delectationem, aliis
solus remansit corporis truncus capite praeciso per mentis alienationem,
alii quoque carent brachiis perdito fortitudinis rigore, alii carent
pedibus amissa virtutum perfectione, alii (quod gravius est, quod
turpius est, quod horribilius est, quod terribilius est) dissipatis
omnibus membris, id est virtutibus, operibusque bonis dilaceratis
pervenerunt usque ad portas mortis, sicut Psalmista ait: Dissipata sunt
ossa nostra secus infernum (Psal. CXL).
Quid igitur, fratres? Si quis videret populum corporaliter in hunc modum
deformatum catervatim coram se transire, alios cernens nigros, alios, ut
supra dictum est, sine auribus, sine naribus, sine labiis, alios versis
retro vultibus, aut amputatis capitibus, manibus, brachiis, pedibus ac
cruribus, solos truncos coram se rotantes, sive dissipata singillatim
membra humana unum post aliud sequentia, si quis, inquam, vestrum haec
videret, nonne quam citius se signo crucis praemuniret aut fugeret, et
clamaret nec se nec alium unquam vidisse talia? Quid ergo? Diebus
Dominicis ac solemnibus populus vobis commissus a vobis curandus ad
ecclesiam confluit, formam corporis componit, cultioribus ac diversis
coloribus tinctis vestibus se induit, et vos viros ac mulieres in tanto
fulgore contemplantes, forsitan gloriamini tales vobis subjectos,
talibusque vos esse praelatos. Non est bona gloriatio vestra si in hoc
gloriemini, et populus vobis commissus a bono convulsus, in malo
dilaceratus, diversis vitiis atque peccatis terribilis inveniatur,
fratres. Vitam itaque diligenter attendite, mores considerate, et
pulchritudinem ejus, secundum ea quae ad interiorem hominem, non
secundum ea quae ad exteriorem pertinent judicate; et erubescite, et
dolete de ipso qui vobis est subjectus populo, si talem videritis quem
hic auditis, gentem scilicet convulsam et dilaceratam, populum
terribilem post quem non est alius, quia vestra forsitan est culpa,
vestra negligentia, vestra desidia; qui talis est, eo quod non
annuntiastis ei peccata sua, scelera sua. Ite igitur, angeli veloces, ad
gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem post quem non est
alius. Ite, angeli, quia vestrum officium, ite, veloces, ne mora vestra
generet periculum. Ite ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum
terribilem post quem non est alius, ut per vestram praedicationem
adipiscatur remedium: Nolite sedere cum consilio vanitatis, nolite cum
iniqua gerentibus introire. Odite Ecclesiam malignantium, et cum impiis
nolite sedere (Psal. XXV). Quid igitur? Potest etenim aliquis vestrum
tacitus cogitare, vel manifestius respondere dicens: Tu prohibes nos,
exemplo Psalmistae posito, ad tales ire, et nonne Dominus ad tales nos
dirigit ubi dicit: Ite, veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam, ad
populum terribilem post quem non est alius. Intendite, ubi Dominus ait:
Ite, angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum
terribilem post quem non est alius: ibi vobis officium injungitur, et
praeceptum datur impiis praedicandi. Hic vero ubi dicimus, nolite sedere
cum consilio vanitatis, nolite cum iniqua gerentibus introire. Odite
Ecclesiam malignantium; cum impiis nolite sedere. Hic, inquam, vobis
continuo prohibetur licentia cum impiis peccandi.
Ite igitur, angeli, praedicando, nolite ire peccando. Ite ad populum
terribilem, ut verbo salutis illum speciosum forma faciatis; nolite ire,
ut deformitate peccati illius vosmetipsos illi similes efficiatis.
Christus cum peccatoribus manducavit, ut illos in bono sibi conjungeret,
sed non manducavit cum eis, ut illis in malo semetipsum sociaret. Sicut
Christus fecit, ita facite, sicut non fecit, nolite facere. Ite, angeli,
ite, veloces. Quam veloces? tam veloces ut in via neminem salutaveritis
(Luc. X), et si quis vos salutaverit, non respondeatis illi (IV Reg.
IV). Non quod salus omnibus non oranda, sed ut his verbis Spiritus
sanctus innuat quam veloces, quam expeditos esse sacerdotes in
praedicatione salutis oporteat: Quasi dicat: Praedicate verbum, instate
opportune, importune, arguite, obsecrate, increpate in omni patientia
(II Tim. IV), et nolite differre verbum de die in diem, de Dominica in
Dominicam, de festo in festum, sed diebus saltem Dominicis et festivis
populo pro consuetudine in ecclesia congregato non sufficiat vobis
tantum missas celebrare, non sufficiat pro domino apostolico, et
singulis ordinibus generalem orationem facere, vel festa sequentis
hebdomadae nuntiare, sed magis populum castigate de malo, erudite et
informate in bono, poenam peccatoribus venturam, et gloriam justis
reservatam illis declarate.
Ite, angeli. Ite, veloces. Quis enim si verbum salutis populo praedicare
de Dominica in Dominicam distuleritis, quis, inquam, scivit an tunc
viventes, an sani, an praesentes eritis? Sed et si vos viventes sanos ac
praesentes esse contingat, quis scit an aliquis tunc aberit qui prius
praesens fuit, et amplius consilium animae suae non audiens, morte
inopinata et subita praeventus, non abluens culpam rapiatur ad poenam?
Nonne Deus juste sanguinem hujusmodi hominis de manibus vestris
requiret? Ite ergo, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam,
ad populum terribilem post quem non est alius. Quid est quod dicitur
post quem non est alius? Nunquid post hunc populus non est nasciturus,
victurus, bona malaque facturus? Est utique. Quid est ergo quod dicitur,
post quem non est alius? Id est nullus ante judicem summum illo
deterior, nullus per culpam turpior, nullus terribilior. Tres sunt
populi: Christianus, Judaicus, gentilis. Qui utcunque igitur in populo
Christiano nomine tenus Christiani sunt, sed per injustitiam diabolo
serviunt, Judaeis sive paganis sunt terribiliores, ex quo per
iniquitatem sunt deteriores. Quanto namque per gratiam adjuti facilius,
si vellent, possent in justitia permanere, tanto gravius offendunt, dum
a culpa nolunt abstinere, quia cui plus committitur, plus ab eo
exigetur; et quanto gradus altior, tanto casus gravior; et plus peccavit
diabolus in coelo, quam homo in paradiso: Et servus, sciens voluntatem
domini sui et non facit, plagis vapulabit multis; servus autem nesciens
eam vapulabit paucis (Luc. XII).
Igitur sicut Dominus civitatibus, in quibus plurimas virtutes fecerat,
eo quod poenitentiam non egissent, exprobravit dicens: Vae tibi
Corozain! vae tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae essent
virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere
poenitentiam egissent. Verumtamen dico vobis, Tyro et Sidoni remissius
erit in die judicii quam vobis. Et tu, Capharnaum, nunquid usque ad
coelum exaltaberis? Usque ad infernum descendes, quia si in Sidoniis
factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque
in hunc diem. Verumtamen dico tibi quia terrae Sidoniorum remissius erit
in die judicii quam tibi (Matth. XI.). Sic et huic falsorum
Christianorum populo per diversas impietates depravato, terribili facto,
longe a divina similitudine quodammodo secundum suam nequitiam remoto,
sic, inquam, ei potest exprobrari ut dicatur ei: Vae tibi, popule
nequam, popule mendax, popule apostata, qui male vivendo Filium Dei
conculcas, qui sanguinem testamenti pollutum ducis in quo sanctificatus
es, et Spiritui gratiae contumeliam facis! Melius enim erat illis non
cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo
quod illis traditum est sancto mandato (II Petr. II). Contigit enim eis
et illud veri Proverbii: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in
volutabro luti (ibid.). Sed et quomodo populus iste seipso deterior vel
terribilior esse possit, aut populo malo post nos futuro minime videmus?
Nam et in ipsum pondus malorum, ore prophetico prolatum, videtur esse
profusum quo dicitur: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum,
ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce, et
dulce in amarum! Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram
vobismetipsis prudentes! Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et
viri fortes ad miscendam ebrietatem. Qui justificatis impium pro
muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo (Isai. V). Multa, fratres
charissimi, sunt, quae causa brevitatis praetermittimus, quae de his
omnibus adhuc dici possent. Ite, angeli veloces, ad populum terribilem,
post quem non est alius. Sequitur ad gentem exspectantem et conculcatam.
Quid exspectat? Vestrum verbum, vestrum exemplum, vestrum patrocinium,
et divinum per vestram sollicitudinem et administrationem auxilium et
donum. Vestrum exspectat verbum, ut erudiatur; vestrum exemplum, ut
informetur; vestrum patrocinium, ut defendatur; divinum per vestram
sollicitudinem et administrationem auxilium et donum, ut a malo
liberetur et in bono justificetur. Et conculcatam. Quis conculcavit eam?
Universi daemones, qui jugiter animae ejus dicunt: Incurvare ut
transeamus per te. Pravi etenim, et qui coelestia spernunt, et ad
terrena se deflectunt, daemonibus iter se conculcandi et pertranseundi
tribuunt. Sequitur:
Cujus diripuerunt flumina terram ejus. Quae sunt ista flumina terram
male viventium diripientia? Ubi vitia cum impetu sunt fluentia, et malos
ad tormenta trahentia. Quae est terrae direptio, nisi virtutis
cujuslibet dissipatio? Flumina ergo malorum terram diripiunt, cum vitia
virtutes eorum auferunt. Aufert enim superbia humilitatem, ira pacem,
invidia charitatem, acedia spiritualem exsultationem, avaritia
largitatem, luxuria continentiam. Ite, angeli veloces, ad gentem
convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem, post quem non est
alius, ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina
terram ejus.
In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et
dilacerato: a populo terribili post quem non fuit alius; a gente
exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus. In
illo, inquit, tempore deferetur munus Domino (Isa. XVIII). In quo
tempore? Cum videlicet ieritis ad populum istum ad quem mittimini, et
illum a supradictis malis per vestram praedicationem curaveritis. Quod
munus deferetur? Munus gratum, holocaustum medullatum, votum internum,
et deferetur ad locum nominis Domini ad montem Sion, id est in sanctam
Ecclesiam. Ite igitur, angeli veloces, et populo terribili praedicate,
ministerium vestrum implete. Quod si feceritis, bonum gradum vobis
acquiretis. Det vobis et nobis hujus rei gratiam, qui promittit gloriam
Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat, per omnia saecula
saeculorum. Amen.
|
|