|
Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor (Psal. L). David rex et
propheta tribus gravibus maculatus peccatis: adulterio, quando peccavit
cum Bersabee; traditione, quando Uriae dedit litteras mortis suae:
homicidio, quando Joab, praedictum Uriam secundum praeceptum regis in
loco ubi bellum erat fortissimum posuit, et ipse Urias percussus
occubuit. Ipse, inquam, David postquam se peccasse intellexit, psalmum
poenitentialem in quo versiculus iste continetur composuit, et in ipso
de transgressione se a Deo mundari suppliciter supplicavit: Asperges me,
Domine, hyssopo, et mundabor. Herba hyssopus, de qua in testamento
veteri aspersorium componebatur, quo res quaelibet mundanda aspergebatur
et mundabatur, quot in se habet proprietates, tot spiritualium rerum
prae se fert significationes. Aliquot igitur ejus proprietates
decrevimus secundum ordinem disponere, et sic mysticas earum
significationes exponere. Scimus hyssopum in occulto terrae radicem
figere, foras de terra exire, sursum crescere, ramos multiplicare, folia
producere, virescere, calidum natura, parvum, et purgativum esse, grana
seminis, et hyacinthini coloris flosculos, et ex ipsis flosculis
redolentiam habere. Haec omnia spiritualiter justo isti sancto,
videlicet Augustino, cujus hodierna die solemnia celebramus conveniunt.
Radix, quae principium est rei crescentis, fidem significat cordis, quae
est origo cujuslibet virtutis, vel boni operis ex ipsa nascentis.
Egressio germinis confessionem significat oris. Sic radix significat
fidem cordis, exitus germinis confessionem oris. Corde enim creditur ad
justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Quod vero
hyssopus crescit sursum, figurat spem supernorum bonorum, per quam
superna sapimus bona, et quaerimus, et ad ea per desiderium properamus.
Multiplicatio ramusculorum multiplicationem exprimit virtutum ex un fide
quasi ex una radice prodeuntium. Folia quae foris ipsam rem de qua
crescunt vestiunt, bona opera designant, quae justum extrinsecus honeste
et decenter tegunt. Viror hyssopi perpetuam significat in justo
justitiae conservationem, sive coelestis aeternitatis amorem. Naturalis
hyssopi calor dilectionem Dei et proximi, qua justus Deum super omnia et
proximum sicut semetipsum diligit, figurat. Quasi quodam namque calore
calet, dum utraque fervet dilectione. Parvitas hyssopi humilitatem
exprimit justi. Justus etenim humilitatem imitatur hyssopi, dum altiora
se quaerere non praesumit, sed humilibus consentit. Purgativam habet
virtutem per praedicationem. Sicut enim hyssopus ipso utentium purgat
pectora, sic praedicator adjuvante manu summi Medici audientium se
mundificat corda. Habet etiam grana per sanae doctrinae verba, quae in
cordibus audientium seminata producunt, cooperante gratia germen
justitiae, et reddunt fructum gloriae. Habet flosculos hyacintini
coloris, dum exercet virtutes, et exhibet opera conversationis coelestis
vitae. Spargit odorem, dum per bonam famam bonus odor est Christi in
omni loco. Habet itaque justus noster patronus noster, cujus hodie
solemnia celebramus, admodum hyssopi radicem per fidem, germen egrediens
per fidei confessionem, erectionem per spem, plures ramos per virtutum
multiplicitatem, folia per bonam actionem, virorem per perseverantem
conservationem justitiae, et perpetuum amorem aeternae patriae. Calidus
est per dilectionem, parvus est per humilitatem, purgativus per
praedicationem. Hyacinthinum habet colorem per coelestem vitam, grana
per sanam doctrinam, redolentiam per bonam famam. Hoc hyssopo quasi
quodam aspersorio toties nos Deus aspergit, quoties doctrina et exemplo
illius nos instruit et accendit. Et nos mundamur, lavamur, et super
nivem dealbamur, dum ejus eruditione et imitatione ab omni inquinamento
carnis et spiritus purificati ad caeleste praemium sublevamur.
Aspersorium igitur hyssopi vita est justi, aqua gratia, aspersio
imitatio, mundatio justificatio. Aspergat nos Deus hoc hyssope in
tempore, ut cum ipso gloriemur in aeternitate, qui vivit et regnat, etc.
|
|