SERMO XXVI. De antiquo Judaeorum populo, et hodiernis justis.

Beatus Paulus apostolus in Epistola sua loquens de populo Israelitico, scilicet quae bona, vel quae mala eidem populo contigerint taliter subjunxit: Omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem ad correctionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). Multa, fratres charissimi, dedit Deus bona populo illi, multa contulit beneficia. Patres eorum absque meritis elegit, eos in signis et prodigiis multis et magnis de Aegypto, de fornace ferrea, de domo servitutis eduxit. Praecessit eos in columna nubis et ignis per desertum longo tempore, in quo non sunt attrita vestimenta eorum. Pane coelesti pavit eos, aqua de petra potavit, circumduxit, et docuit, et custodivit ut pupillam oculi sui. Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super illos volitans expandit alas suas, sic assumpsit populum illum, et portavit eum in humeris suis. Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo Deus alienus. Percussit coram eis reges magnos, et occidit reges fortes, Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan. Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo, ut comederet fructus agrorum, et sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan, et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberent meracissimum. Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis (Deut. XXXII; Psal. CXXXIV). Deinde progressu temporis cum praedictus populus legis praecepta contemneret aspirando, excitavit Deus sanctos viros qui in ipso erant, et prophetas constituit ut praevaricatores a culpa castigarent, et ad justitiam revocarent, et eidem populo adventum dilecti Filii sui praenuntiarent. Denique cum advenisset sacri plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terras ad oves quae perierant domus Israel: ut ipse pastor gregem suum pasceret, in brachio suo congregaret agnos, et in sinu suo levaret, fetas ipse portaret (Gal. IV).

Ista magnalia, et multa alia, quae dinumerare nec volumus, nec valemus, fecit illis Deus, quae, sicut jam dictum est, in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correctionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X). Quaecunque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus (Rom. XV). Secundum hujus figurae typum, fratres charissimi, non merito humano, sed gratuito dono elegit Deus Patres nostros in fide, sanctos videlicet apostolos, quos voluntarie genuit verbo veritatis, ut essent aliquod initium creaturae ejus (Jac. I). Eduxit nos de Aegypto, quando eduxit de paganismo, quando nos eduxit de tenebris gentilis infidelitatis in admirabile lumen suum, ut qui aliquando non eramus populus, nunc simus populus Dei; et qui non consecuti misericordiam; nunc misericordiam consecuti (I Petr. II). Qui pascit, et qui portat nos in via et vita praesentis saeculi sacramento corporis et sanguinis sui.

In hac vita praecedit nos columna nubis et ignis, quia proponit ad confirmationem fidei claritatem et miracula suae divinitatis, et ad exemplar bonae operationis blandimentum et humilitatem humanitatis. In hac via non atteruntur vestimenta nostra, quia virtutes, et bona opera nostra usque in finem, si volumus, per gratiam ejus nobis custodiuntur illaesa. In hac via circumduxit nos Deus per bonam actionem, et docet per Scripturarum lectionem, et custodit per gratiae suae protectionem. Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans expandit alas suas, et assumpsit eos atque portavit in humeris suis. Quando enim expandit in cruce manus, ipse languores nostros tulit, et dolores nostros portavit (Isa. LIII), et exemplum patiendi monstravit, ut, per passionem quae est in tempore, ad gloriam volare discamus quae est in aeternitate. In hac via solus Deus dux noster est, et non est nobiscum Deus alienus, quia ipse solus per passionem suam torcular redemptionis humanae calcavit, et de gentibus non fuit vir cum eo, quia sacerdos et levita spoliatum et vulneratum praeterierunt, et solus Samaritanus misericordia motus appropriavit, vulnera ejus alligavit infundens oleum et vinum, et imponens super jumentum duxit in stabulum, et curam ejus egit (Luc. X). Subversis hostibus multis et magnis, dedit terram nobis optimam, quia liberatos de potestate tenebrarum transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Col. I), regenerans nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis in haereaitatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcessibilem, conservatam in coelis nobis, qui in virtute Dei custodimur per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo, quando fides nostra multo pretiosor auro, quod per ignem probatur, invenietur in laudem, et gloriam et honorem in revelatione Jesu Christi (I Petr. I); quando exsultabimus laetitia inenarrabili et glorificata. Sed et si legem aliquando praevaricemur, constituti sunt per Ecclesias rectores et doctores, qui de malo nos castigent, et in bono reforment. Venit et ipse filius frequenter ad nos, ut ad suum ovile, si in aliquo deviamus reducat, et ibi sua protectione custodiat. Ecce quomodo consonant exemplaria veritatis. Ecce qualia bona illis Deus contulit, qualia nobis, illis magna, nobis majora.

Sed quid dicit de illis Scriptura divina? Multis modis enarrat praevaricationes eorum in Aegypto, in deserto, in terra promissionis, duritiam cordis eorum, et incredulitatem, contentiones et murmurationes eorum contra Dominum, et Moysen servum ejus, et alios multos qui post eum populum illum docuerunt. Cum enim persequeretur eos Pharao, levaverunt filii Israel oculos suos, et viderunt Aegyptios post se, et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulcra in Aegypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine. Quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Aegypto? Nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Aegyptiis: Multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine (Exod. XIV). In deserto quoque Sin murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron, et dixerunt: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate. Cur induxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? (Exod. XVI.) In Rapnidim, ubi non erat aqua ad bibendum, jurgatus populus contra Moysen ait: Da nobis aquam ut bibamus. Cur exire nos fecisti de Aegypto, ut occideres et nos, et liberos nostros, ac jumenta siti? (Exod. XVII.) In Horeb fecerunt vitulum, et adoraverunt sculptile, et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum; obliti sunt Deum qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro (Exod. XXXII; Psal. CV). Postquam autem profecti sunt de deserto Sinai, ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum. Vulgus quippe promiscuum, quod descenderat cum eis, flagravit desiderio carnium, sedensque ac flens, junctis sibi filiis Israel ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? Recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis. In mentem nobis veniunt cucumeres et pepones, porri quoque, et caepae, et allia. Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man (Num. XI).

Sed et decem exploratores ex illis duodecim, quos direxit Moyses ad explorandam terram promissionis, detraxerunt terrae apud filios Israel quam inspexerant, dicentes: Terra quam lustravimus devorat habitatores suos. Populus quem aspeximus, procerae staturae est. Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur. Fleverunt igitur filii Israel, et murmurati sunt contra Moysen et Aaron, dicentes: Utinam mortui essemus in Aegypto, et non in hac vasta solitudine! Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Aegyptum? Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum (Num XIII, XIV). Core quoque, et concilium ejus irritaverunt Moysen in castris Aaron sanctum (Num. XVI). Ad aquas contradictionis vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus (Psal. CV). In Setim fornicatus est populus cum filiabus Moab, et initiatus est Israel Beelphegor (Num. XXV). Denique terram bonam ingressi contaminaverunt eam in idolis suis, et in cunctis abominationibus suis. Incrassatus est enim dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo: Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. Immolaverunt daemoniis et non Deo; diis, quos ignorabant. Novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum. Dederunt Deo scapulam recedentes, et transgressi sunt leges ejus pessime (Zach. VII). Fornicata est super me Oolla, id est Samaria, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes, vestitos hyacintho. Principes et magistratus, juvenes cupidinis; et in immunditiis eorum polluta est. Quod cum vidisset soror ejus Oliba, quae est Jerusalem, insanivit et ipsa in amatores suos, et denudavit fornicationem suam in tantum ut plus esset impia quam gentes (Ezech. XXIII). Omnes itaque declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII), excepto semine sancto, quod perstitit in gente illa, quod non est excussum, quia benedictio Domini erat. Cumque mitteret Dominus servos suos prophetas, ut fructus istius vineae acciperent, agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. Novissime autem misit ad eos Filium suum dicens: Verebuntur Filium meum. Agricolae autem videntes Filium dixerunt intra se: Hic est haeres. Venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem. Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt (Matth. XXI). Et quomodo contra supradicta beneficia reddidit mala generatio prava et perversa, populus stultus et insipiens, videamus, fratres, et caveamus ne praecepta Salvatoris transgrediendo illis configuremur, assimilemur, conformemur. Sunt multi vocati in sancta Ecclesia, pauci electi; multi sunt, qui exemplum illorum male vivendo sequuntur, ambulantes in comessationibus et ebrietatibus, in cubilibus et impudicitiis, in contentione et aemulatione, configurantur se, sicut ait beatus Petrus apostolus, prioribus ignorantiae suae desideriis (I Petr. I), qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, damnationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes (II Petr. II). Sed vae illis, ut ait Judas apostolus, qui in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt. Hi sunt in epulis suis mane convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur, arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae, fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia, quibus procella tenebrarum reservata est in aeternum (Jud. 11-13). Isti sunt, secundum beatum Petrum apostolum, existimantes voluptatem diei delicias coinquinationis et maculae, deliciis affluentes, in conviviis luxuriantes, oculos plenos habentes adulterio et incessabili delicto, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii (II Petr. II). De quibus Paulus terribiliter intonat dicens: Impossibile est eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque venturi saeculi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes (Hebr. VI). Per perpetrationem etenim culpae amittunt donum gratiae, et tales se faciunt, ut rursus quantum ad illos, non quantum ad misericordiam divinam atque potentiam, ut inquam illis necessarium videatur, rursus Filium Dei pro redemptione ipsorum crucifigi, et ostentui haberi. Voluntarie enim nobis peccantibus post acceptam notitiae veritatem jam non relinquitur pro peccatis hostia. Terribilis namque est quaedam exspectatio judicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios (Hebr. X). Non relinquitur, ait, hostia pro peccatis voluntarie nobis peccantibus post acceptam notitiam veritatis. Una est enim vera, et perfecta, et sola hostia, caro Christi semel in passione oblata pro peccato generis humani; quae amplius pro nullius peccato crucifigetur, aut patietur, quia Christus resurgens ex mortuis jam non moritur (Rom. VI).

Quicunque igitur criminaliter aut damnabiliter peccant post acceptam gratiam baptismatis, pretium amittunt humanae redemptionis, nec habent quid offerant pro peccato redemptionis jam factae, nec amplius faciendae pretio amisso. Sicut nec genus humanum habuisset post peccatum parentis primi originale hostiam, quam pro ipso peccato originali vel pro suo actuali obtulisset, nisi illi Pater summae pietatis dilecti Filii sui assumptam humanitatem ab omni peccati macula per divinam potentiam mundificata ad offerendum gratis dedisset. Quae videlicet humanitas Christi in cruce semel oblata omnes tam praecedentes quam sequentes ad vitam aeternam praedestinatos effusione sui sanguinis culpa lavit, et aeterno Patri, Adae debitum solvens, reconciliavit. Una est ergo redemptionis hostia, qua amissa non relinquitur nobis altera. Sed quamvis ista tam gravia et terribilia sunt peccantibus, non est tamen impossibile apud Deum omne verbum (Luc. I). Potest etenim misereri, et miseretur labentis, et ad eum poenitendo revertentibus in hoc etiam tempore post amissam baptismi gratiam remittit culpam. Sed licet peccantibus poenitentibus nunquam longinqua sit divina miseratio; omnibus tamen formidanda est post acceptam gratiam culpa, quia terribilis imminet sententia contemptoribus gratiae, sicut ex ejusdem verbis Apostoli intelligi potest. Ait enim: Irritam quis faciens legem Moysi sine miseratione duobus vel tribus testibus moritur. Quanto magis deteriora putatis mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? (Hebr. X.) Si sermo Veteris Testamenti, qui per angelos dictus est, factus est firmus, et omnis praevaricatio accepit justam mercedis retributionem: quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? (Hebr. II.) Non igitur nos configuremus illis in praevaricatione, ne similes illis efficiamur in damnatione, sicut quidam in hoc tempore pravitatem illorum imitantes, et correptionem Scripturarum contemnentes, tot et tantis sceleribus se involvunt, ut merito de ipsis dici possit, quod ipsi sint in quos non solum devenerunt fines saeculorum, sed etiam vitiorum, non quod post eos non erunt vitia, sed quod minime valeat unquam gravius aut deterius ebullire vitiositas humana. Nec intelligunt quam districte, quam diligenter servanda sit sanctimonia, cum scriptum sit quod etiam in cogitatione impii erit interrogatio, nec sit allata pax in nativitate Salvatoris, nisi hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Non solum enim in conspectu Dei purificandus est rivulus operis vel sermonis, sed et fons intimae cogitationis. Si autem neglexerimus secundum ea quae propter nostri scripta sunt correptionem corrigi, timeamus cum illis antiquis contemptoribus condemnari. Scitis, fratres, multiplices poenas illis propter iniquitatem eorum fuisse illatas. Alii gladiis sunt occisi, alii coelesti igne combusti, alii terra glutiente absorpti, alii morsibus serpentum necati, alii Domino aliis modis percutiente mortui. In terra promissionis praecepta Dei transgredientes a gentibus saepe sunt servituti subjecti. Denique de terra sua penitus evulsi, dispersi sunt per multas regiones, et continuae servituti subditi, et (quod omnibus gravius est) a fide Salvatoris exclusi et perpetuae damnationi deputati sunt. Non igitur efficiamur similes in culpa, ne simul cum illis cruciemur in poena. Timeamus Dominum Deum nostrum, qui eduxit nos de Aegypto infidelitatis, et dedit nobis jucunditatem aeternae dulcedinis, et dedit nobis domos per bonam conservationem, hortos, vineta, oliveta per virtutum et bonorum operum fructificationem, et satiat nos per spiritalis gratiae refectionem. Ipsi soli serviamus, ut per ipsius gratiam mereamur gloriam, in qua vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.