SERMO XXVII. In festivitate Paschali, et corporis Christi.

In sunt dies quos observare debetis. Quarta decima die ad vesperam Pascha Domini est, et in quinta decima solemnitatem celebrabitis Altissimo Domino (Levit. XXIII). Divina providentia, genus humanum ad amissam beatitudinem revocare disponens, multiplices sacrae legis institutiones proposuit hominibus Veteris Testamenti, quibus venturae sacramenta redemptionis commisit; et qualiter quaeque observare deberent patenter edocuit. Unde inter caetera sacramenta legalia quando Paschalem solemnitatem celebrarent, quae speciale et praecipuum, quia redemptionis humanae sacramentum erat, ostendit dicens: Quarta decima die ad vesperam Pascha Domini est. Nos igitur, fratres, quibus jam non sunt tenenda carnalia legis scripta, sed ea, quae per illa sunt significata, nos, inquam, debemus altius fodere, et latentis boni fontem quaerere, sub umbra veritatem, sub figura rem, sub duritia corticis medullae teneritudinem, sub littera intelligentiam spiritualem, sub tegmine paleae internam grani refectionem diligenter investigare. In agro namque legis divinae thesaurus sapientiae latet occultus, quem qui invenit, invenit vitam, et haurit salutem a Domino. Quarta decima die ad vesperam Pascha Domini est. Magnum et evidens sacramentum habet numerus iste, qui ex denario et quaternario constat. Denarius namque significat completionem et finem legis, quaternarius exhibitionem et perfectionem evangelicae praedicationis. Lex etenim decem praeceptis comprehenditur. Et Evangelium quatuor libris continetur. Christus itaque veniens in carne, qui est finis legis, denarium legis complevit, et per assumptam humanitatem lucem evangelicae doctrinae declarans quasi quatuor dies consummavit. Et in consummatione praedicationis quatuor Evangeliorum, quasi in fine vel in vespera quatuor dierum, ipsemet Christus Phase celebravit, quia per nostrae fragilitatis naturam pro nobis in cruce moriens de mundo ad Patrem transitum fecit.

Debemus, charissimi, hoc Phase, id est hunc transitum Domini, in quo Aegyptios, videlicet daemones tenebrosos subegit, et nos de potestate eorum liberavit, hunc, inquam, debemus semper cogitare, et ea, quae in Veteri Testamento secundum litteram de hac solemnitate scripta sunt, in Novo spiritualiter observare. Debemus carnes agni comedere, caput ejus cum pedibus in intestinis vorare (Exod. XII). Fit autem ibi mentio non solum agni, sed et haedi. Christus agnus est, Christus haedus; agnus justis, haedus peccatoribus, caput divinitas, pedes humanitas. Caput ejus voramus, quando cum sana fide et summa devotione cogitamus ejus divinitatem. Pedes voramus, quando cum eadem fide et devotione cogitamus ejus humanitatem. Caput ejus volamus, quando cogitamus ejus immensitatem sine dimensione, aeternitatem sine tempore, simplicitatem sine diminutione. Caput voramus, quando eum cogitamus veraciter in omni essentia, in omni loco, in omni tempore: sed in omni essentia sine sui definitione; in omni loco sine comprehensione; in omni tempore sine mutabilitate. Caput voramus, quando cogitamus quod non potest loco mutari qui ubique est, nec tempore qui aeternus est, nec sensu qui sapientissimus est, nec affectu qui optimus est, nec augeri qui immensus est, nec minui qui simplex est, nec dividi qui unus est. Caput voramus, quando cogitamus ejus potentiam, sapientiam ac bonitatem. Potentiam, qua cuncta creat; sapientiam, qua cuncta gubernat; bonitatem, qua creata et gubernata conservat. Caput voramus, quando cogitamus eum supra omnia, subter omnia, extra omnia, intra omnia. Supra non elatum, subter non substratum, extra non exclusum, intra non inclusum. Supra praesidendo, subter sustentando, extra continendo, intra penetrando. Caput voramus, quando de ubertate domus Dei inebriati, et de torrente voluptatis ejus potati, cogitamus eum fontem vitae esse, a quo bona cuncta procedunt, et lumen verum, in lumine et de lumine vero, non tamen duo luminaria, sed unum lumen. Caput voramus, quando beatorum angelorum concentum, et sanctorum per primam stolam jam glorificatorum laudes summae divinitati libatas cogitamus, et coelestia bona, inquantum divina largiente bonitate possibile est, praegustamus. Pedes voramus, quando humanitatem ejus cogitamus. Pedes voramus, quando cogitamus Filium Dei pro nobis incarnatum, pannis involutum, in cunis vagientem, ubera lactentem, esurientem, sitientem, lassescentem, lacrymantem, captum, ligatum, colaphizatum, crucifixum, mortuum, sepultum, resurrexisse a mortuis, ascendisse in coelum, sedere ad dexteram Patris, in die judicii venturum, et redditurum unicuique secundum opera sua. Intestina ejus voramus, quando ipsius occulta et profunda sacramenta fideliter et devote cogitamus, quibus videlicet sacramentis ipse Christus est ab initio praesignatus, sicut multis oraculis est prophetatus. Istius agni carnis nocte comedimus, quia modo in sacramento Dominicum corpus accipimus, quando adhuc invicem conscientias nostras non videmus. Sed non comedamus quidquam ex eo crudum, nec credamus esse hominem purum; sed coquamus eum per divinitatis intelligentiam, non tamen aqua, ne praesumamus ejus mysteria discutere per humanam sapientiam, sed assum per Spiritus sancti gratiam. Si quid residui fuerit, quod vestram excedat intelligentiam, debet igni comburi, id est Spiritui sancto fideliter committi. Accingamus renes nostros per castitatem. Habeamus calceamenta in pedibus per defunctorum Patrum imitationem, baculos in manibus per vigilantiam pastoralem. Comedamus panes azymos per simplicem doctrinam, lactucas agrestes per amaram poenitentiam. Comedamus festinanter ut mandata Dei, mysteria redemptionis, gaudia patriae coelestis cum festinatione cognoscamus, et praecepta vitae impleamus, quia et si hodie quod licet nobis bene agere scimus, utrum cras liceat ignoramus. Festinanter ergo comedamus, id est ad solemnitatem patriae coelestis anhelemus. Nemo in hujus vitae itinere torpeat, ne in patria locum perdat.

Haec de spirituali intelligentia breviter perstrinximus, ut de tanto sacramento, quantum possumus, colligamus. Comedamus, fratres, Phase, et non solum comedamus, sed et faciamus. Faciamus Phase, faciamus transitum. Transeamus de tenebris ad lucem, de mendacio ad veritatem, de vitio ad virtutem. Transeamus, in quantum possumus, de superbia ad humilitatem, de invidia ad charitatem, de ira ad tranquillitatem, de acedia ad exsultationem, de avaritia ad largitatem, de ebrietate ad sobrietatem, de luxuria ad castitatem. Transeamus de malo ad bonum, de mundo ad Deum, ut moriamur mundo, vivamus Deo. Imitemur servi Dominum, discipuli Magistrum, ut sicut Christus de mundo ad Patrem transivit, ita et nos de impietate transeamus ad pietatem. Et in quinta decima die solemnitatem celebrabitis altissimo Domino. Quinta decima dies totum tempus gratiae, quod ab ascensione Domini Jesu Christi et missione Spiritus sancti protenditur, designat, in quo solemnitatem Domino celebramus, quia per gratiam ipsius debemus quinarium sensuum nostrorum per culpam corruptum, ad integritatem revocare, et denarium legis bene vivendo complere. Quindecim etiam per septem et octo dividuntur, quia nos debemus in hac solemnitate gratiae taliter vivere, ut per septiformem gratiam Spiritus sancti mereamur adipisci octo beatitudines coeli. Isti sunt dies, dies videlicet humanae redemptionis, dies gratiae divinae, quos observare debemus cessando ab opere servili, id est ab opere peccati, et non solum ab opere peccati, sed etiam a voluntate peccandi. Voluntas enim pro facto computatur. Quicunque autem dies istos voluerit observare (velle autem debemus omnes) semetipsum a malo studeat conservare, quia intantum quisque dies istos solemniter observat, inquantum a malo semetipsum conservat. Et tanto festiviores laudes divinitati immolat, quanto jucunditatem gratiae defaecata mente tranquillius degustat.

Est et alius transitus in morte justi, quando anima, de ergastulo et vinculis carnis egrediens, liberata de tentationibus saeculi, transit ad gloriam libertatis filiorum Dei. Felix ille transitus, quo justus post actionem bonam recipit stolam primam; et evadens miseriam intrat gloriam; et post laborem invenit requiem. Beati namque mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam, dicit Spiritus, id est Deus, ut requiescant a laboribus suis (Apoc. XIV). Hoc etenim legis denario et Evangelii quaternario quasi quatuordecim dierum numero completo agunt ibi quintam decimam diem solemnem cum angelis coram Altissimo Domino. Ibi gaudentes cum beatis spiritibus in gaudio solemnitatis illius glorificationem suorum corporum feliciter exspectant. Ibi habitantes in excelso vident Regem in decore suo. Est et aliud Pascha sive transitus, quando in die judicii in resurrectione generali sancta universalis Ecclesia de aerumna mundi transibit ad beatitudinem coeli, de mutabilitate temporis ad statum aeternitatis. In hoc transitu induet hoc corruptibile incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem, et absorbebitur mors in victoriam, et auferetur mors et stimulus mortis (I Cor. XV). Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum suorum, et non erit amplius neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI). Igitur quinque differentiis distinguere possumus Pascha, sive Phase, sive transitum dicamus. Primum fuit in percussione Aegypti, secundum in passione Domini, tertium in justificatione impii, quartum in morte justi, quintum in assumptione et glorificatione totius Ecclesiae, quae est corpus Christi mysticum. In primo liberati sunt filii Israel de servitute Pharaonis, in secundo liberati sunt electi de jugo diabolicae potestatis, in tertio liberatur justificandus de dominio iniquitatis, in quarto liberatur justus de vinculo carnis, in quinto liberabitur sancta Ecclesia in omnibus filiis suis de corruptione mortalitatis. Tunc sancta mater Ecclesia prius in hoc saeculo lege per opera justitiae consummata et Evangelio perfecto, veluti quatuordecim dierum circulo decurso, in quinta decima aeternitatis celebrabit solemnitatem Altissimo Domino. Ibi enim sine termino Dei vacabit laudibus, et erit ei Deus omnia in omnibus. Nos autem, fratres, celebremus interim et observemus dies istos, dies redemptionis humanae, dies gratiae divinae, secundum ea, quae supradicta sunt, ut per praesens meritum veniamus ad futurum praemium, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat, per omnia saecula saeculorum Amen.