SERMO XXVIII. In festo Omnium Sanctorum.

Videns Jesus turbas, ascendit in montem, etc. (Matth. V). Quod Dominus octonarium, per quam ad octo beatitudines pervenitur, discipulos docturus in montem ascendit, hoc nobis insinuat, quod qui sacrae doctrinae verbum dispensat, non in valle pravi operis, non in campo effrenatae dissolutionis consistere debeat, sed montem spiritualis conversationis per exercitia virtutum, et exhibitionem operum bonorum ascendat. Sicut etiam scriptum est: Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion (Isa. XL). Ascensio ergo in montem, sublimem designat conversationem, sessio Domini auctoritatem magisterii, apertio oris effectum praedicationis. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Alii sunt spiritu divites, alii quodammodo de spiritu nihil habentes, alii spiritu pauperes. Spiritu divites sunt superbientes, de spiritu nihil habentes, nimis pusillanimes. Spiritu pauperes humiles. Superbientes faciunt non facienda per elationem, pusillanimes facienda praetermittunt, et humiles facienda faciunt per humilitatem. Paupertas itaque spiritus nihil habens defectionis, nihil superfluitatis per viam regiam ducit ad beatitudinem supernam. Beati mites. Mites sunt lenes et patientes, qui neminem laedunt, et improbis cedunt. Sunt autem quidam, qui ita volunt esse mites, ut nihil curent de vita aliena, neminem de bono admoneant, neminem de malo corripiant. Sed talis lenitas non est multum laudanda, quia patitur defectum, ubi deberet exercere virtutis effectum. Tales igitur debent esse mites, ut neminem laedant, mala illata patienter sustineant, et non solum suam, sed nec alienam negligant vitam, ut, si opus fuerit, et bonis ad meliora exhibeant exhortationem, et malis de malo correptionem. Est etenim modus in rebus, quia sicut homo non debet esse nimiae asperitatis, sic nec debet esse nimiae lenitatis, ut inter dexteram et sinistram per discretam mansuetudinem ad beatitudinis perveniat terram. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Luctus solet esse pro amissione charorum, sicut quando aliquis amittit charos suos, patrem, matrem, filium, aut aliquem propinquum. Heu! quam multi lugent charos suos, qui nequaquam lugent semetipsos! Quam multi lugent damna corporalia, qui lugere contemnunt damna spiritualia? Quando aliquis infirmatur aut moritur, lugent amici. Quando autem peccat damnabiliter, quando fornicatur, quando dicit fratri fatue, quando videt mulierem ad concupiscendum eam, nemo luget. O sanitas insana! o visio caeca! o vita mortua! De his quae non lugenda sunt lugent, et quae parum lugenda graviter lugent; et graviter lugenda spiritualia, scilicet damna, non lugent, vel etiam de ipsis rident. De istis, inquam, prophetavit Isaias dicens: Vae qui dicitis bonum malum et malum bonum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum (Isa. V).

Lugeamus, fratres, amissionem charorum, sed plus lugeamus amissionem bonorum operum, amissionem virtutum. Lugeat corruptus amissionem virginalis integritatis. Lugeat superbus amissionem humilitatis. Lugeat iracundus amissionem internae tranquillitatis. Lugeat avarus amissionem largitatis. Lugeat ebriosus amissionem sobrietatis. Lugeat acediosus amissionem spiritualis exsultationis. Lugeat invidus amissionem charitatis. Beati, namque qui lugent modo per poenitentiam, quia consolabuntur per indulgentiam, deinde per justitiam, postremo autem per gloriam. Possumus autem dicere tria esse genera spiritualiter et fructuose coram oculis Creatoris lugentium. Alii namque lugent pro indulgentia culpae, alii lugent ex suavitate gratiae divinitus sibi collatae, alii ampliori fervore accensi lugent ex desiderio futurae gloriae. Et in his omnibus beati qui lugent, quia qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent (Psal. CXXV). Absterget enim Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum suorum, et non erit amplius neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt (Apoc. XXI).

Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Omnes homines esuriunt et sitiunt, sed alii esuriunt et sitiunt malum, alii esuriunt et sitiunt bonum. Alii etenim esuriunt et sitiunt aurum, argentum, vestes pretiosas, praedia, terras, vineas, domos, equos, et possessiones innumeras. Ista tamen omnia bona sunt in se; sed in hoc quodammodo mala esse dicuntur, quod a malis male esuriuntur et sitiuntur. Sic et Dominus iniquum dixit mammona, id est divitias, non quod res divitiarum essent iniquae, sed per iniquitatem acquisitae. Alii esuriunt et sitiunt potestates et honores, alii voluptates, alii salutationes in foro, primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et vocari ab hominibus Rabbi. Sed tales non possunt fieri beati, quia non possunt saturari. Totus enim mundus nequaquam homini sufficeret, qui est dominus mundi. Non enim impletur oculus visu, nec auris impletur auditu, nec in caeteris sensibus potest homo saturari ex eorum delectationibus. Quod rex David bene consideravit, qui quamvis haberet ad comedendum et bibendum non solum ad necessitatem, sed etiam si vellet ad superfluitatem, tamen dixit: Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI). Esuriamus et sitiamus non transitoria, non terrena, sed justitiam, quia per esuriem et sitim justitiae perveniemus ad satietatem aeternae gloriae. Beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur. Si ergo vis misericordiam accipere, misericordiam exhibe: Dimittite, inquit, et dimittemini. Secundum enim mensuram qua mensi fueritis, remetietur vobis.

Beati quoque misericordes, qui aliis in miseriis suis assistunt, et eos secundum possibilitatem suam protegunt et defendunt Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Mundo corde sunt illi, qui nec pulvere inutilis cogitationis, nec luto fedantur pravae delectationis. Mundo corde sunt, quos non tegit nebula terrae ignorantiae, nec corrumpit ardor concupiscentiae. Mundemus igitur corda nostra ab omni ignorantia per inquisitionem veritatis, et ab omni perversa concupiscentia per amorem virtutis, ut mereamur Deum videre in gloria regni coelestis. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Pacifici sunt, qui in semetipsis pacem facere et custodire volunt, qui vitia adversantia subigunt, virtutes erigunt, et quidquid in se perversae cogitationis, locutionis, operisve deprehenderint, prudenter et potenter expellunt, nec aliquid perturbationis in regno suae dominationis esse permittunt; et si quid eis adversitatis contigerit, pacem tamen suam servant, et cuncta cum cordis sui tranquillitate judicant. Pacifici qui non tantum in se pacem custodiunt, verum etiam alios discordantes ad unitatem pacis reducunt. Pacifici sunt, qui dum eis a malis mala inferuntur, mala minime retribuunt, sed cum his qui oderunt pacem, pacifici sunt (Psal. CXIX). Isti filii Dei vocabuntur, quia Deus summa pax est, et omnia cum tranquilliate judicat, filii Dei, fratres Christi. Isti filii per gratiam, Christus Filius per naturam. Haeredes Dei, cohaeredes autem Christi.

Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Multi patiuntur persecutionem, sed alii patiuntur propter culpam, alii patiuntur propter justitiam et innocentiam. Sed dicet aliquis: Nemo potest modo per persecutionem attingere ad beatitudinem quia nunc in pace consistunt omnia, et sancta Ecclesia fere de nulla parte patitur adversa. Et ego dico quod ubique persecutiones sunt, quia quotidie in penetralibus sanctae Ecclesiae persequitur Cain Abel, Ismael Isaac, Esau Jacob, id est impius justum; et si quis persecutionem non patitur ab extraneis, patitur tamen a falsis fratribus. Omnes enim, qui pie volunt in Christo vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III). Quia igitur non cessant persecutiones, patientia nobis necessaria est, ut reportemus repromissiones (Hebr. X). Vae autem iis qui perdunt patientiam, quia perdunt et patientiae coronam. Non ergo murmuremus si in paucis vexemur, quia in multis bene disponemur (Sap. III). Igitur per paupertatem spiritus pertingitur ad regnum coelorum, per mansuetudinem sive lenitatem ad terram viventium, per luctum ad veram consolationem, per justitiae sitim et esuriem ad supernae jucunditatis satietatem, per misericordiam temporaliter factam ad misericordiam aeternam, per cordis munditiam ad Dei visionem, per pacem ad Dei filiationem, per praesentem persecutionem ad aeternam coelestis regni tranquillitatem et requiem.

Beati namque pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, etc. Superius locutus est omnibus electis, modo apostropham facit ad apostolos, quamvis et haec et aliis electis conveniant, ostendens apostolis in his verbis quanta pro ejus nomine passuri essent. O quam pauci sunt, qui his verbis Domini oculos cordis intendant, et per eorum admonitionem beatitudinem quaerant. Quam multi sunt, qui, pro parva verborum injuria, reddunt si possunt verbera, et si id perficere non valent quod conantur, hoc tamen et majora conantur. Quam bene apostoli sancti verba ista suis cordibus impresserunt, qui ibant a conspectu consilii gaudentes, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Notandum autem quod ait mentientes et propter me. Si enim homines quando nobis maledicunt, juste nobis maledicunt, jam non habemus meritum. Gaudete et exsultate. In multis decipimur, fratres. Quando nobis arrident saecularia, quando vulgus vanis laudibus nos attollit, gaudemus et exsultamus cum magis dolere magisque flere deberemus, quia magis periculum habent prospera quam adversa, laudes quam vituperationes. Sed audiamus quod apostolis salubre gaudium, quae salubris exsultatio demonstretur, cum eis in contumeliis et persecutionibus gaudendum esse et exsultandum denuntiatur. Subjunxit autem causam dicens: Merces enim vestra multa est in coelo. Merces ista, fratres, multa est, magna est, pretiosa est, diuturna est: Tam multa est, quod non potest numerari; tam magna est, quod non potest comprehendi; tam pretiosa est, quod non potest aestimari; tam diuturna, quod non potest finiri, Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.