SERMO II. In Dedicatione ecclesiae tropologice.

Sanctificavit Dominus tabernaculum suum (Psal. XLV). Tabernaculum Domini secundum sensum tropologicum est anima. Habet autem ipsa anima, quae tabernaculum Domini dicitur, lapides suos, caementum suum, et caetera, quae ad constructionem Ecclesiae pertinent, sicut ea in praecedenti sermone disposuimus. Lapides istius tabernaculi sunt singulae virtutes per exercitationem bene politae, et per immobilitatem contra vitia stabiles. Caementum est charitas, per quam caeterae virtutes complectuntur, uniuntur, aequantur et continentur. Fundamentum Christus est, sicut ait Apostolus: Fundamentum aliud nemo ponere potest praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III). Habet parietes per contemplationem coelestium bonorum, per quam fundamento suo, id est Christo a terrenis affectibus elongata vicinius inhaeret. Habet etiam tectum per bonam actionem, per quam indigentibus temporalia pro aeternis administrat. Habet longitudinem per fidem per quam cuncta quae Deus per se, per angelos, per homines fecit ab initio, vel facturus est usque in finem, vera esse credit. Habet altitudinem per spem, per quam erigitur a terrenis ad coelestia, a transitoriis ad aeterna, a visibilibus ad invisibilia, a corporalibus ad spiritualia. Habet latitudinem per charitatem, per quam dilatatur dextrorsum et sinistrorsum, dextrorsum ad amicos diligendos in Deo, sinistrorsum ad inimicos diligendos propter Deum. Habet sacrarium, per hoc quod facta est ad imaginem Dei. Sicut enim in aedificio Ecclesiae, sacrario nihil est dignius: sic in anima, divina imagine nihil est sanctius, nihil nobilius, aut excellentius. Habet chorum, per hoc quod facta est ad similitudinem Dei. Sicut namque in Ecclesia post sacrarium chorus primus invenitur, sic in anima post divinam imaginem divina similitudo sublimior intelligitur. Habet navem suam per sensualitatem; sicut enim in navi Ecclesiae consistunt conjugati, sic in sensualitate continentur quinque sensus corporis nostri, qui bene dicuntur conjugati, quia in terrenis rebus habent, et per exercitationem cognitionis propagationem, et per experimentum naturale delectationis voluptatem. Habet atrium per carnem, in qua sunt quasi cadavera mortuorum originales fomites vitiorum. Habet altare cor suum, de quo scriptum est: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies (Psal. L). Habet vitreas fenestras sensus spirituales, per quos radio veri Solis illustratur, et a caecitate ignorantiae suae liberatur. Habet turrim nomen Domini de qua scriptum: Turris fortissima nomen Domini, ad eam confugiet justus et salvabitur (Prov. XVII). Habet signa per praedicationem, per quam ad cultum Dei convocat elongatos. Habet interiorem dealbaturam per munditiam cordis, exteriorem per munditiam corporis. Habet duodecim cereos, quibus illuminatur secundum doctrinam duodecim apostolorum, per quam ad fidem per bonam operationem eruditur. Habet pontificem sanctam Trinitatem. Circuit eam Pater per potentiam, Filius per sapientiam, Spiritus sanctus per benignitatem. Pater per potentiam incutit timorem, Filius per sapientiam confert cognitionem, Spiritus sanctus per benignitatem confert consolationem. Pater dicit: Ego feci coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Ego angelis peccantibus non peperci. Ego Adam de paradiso projeci. Ego primordiale genus diluvio perdidi. Ego Sodomam et Gomorrham subverti. Ego Pharaonem cum exercitu suo submersi. Ego populum Israeliticum peccantem punivi: Mihi aperi ne sic faciam tibi. Filius dicit: Ego sum sapientia Dei, qui ex ore Altissimi prodivi. Ego attingo a fine usque ad finem fortiter. Ego sum sermo Dei vivus, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: mihi aperi ne forte non parcam tibi. Spiritus sanctus dicit: Ego a Patre et Filio procedo, amor utriusque, lapsorum sublevator, dolentium consolator: mihi aperi, si vis spirituali gaudio laetificari. Isti tamen tres sicut sunt unus Deus, sic sunt Pontifex unus. Sanctificat itaque Trinitas Ecclesiam istam intus et foris. Intus ab inquinamento spiritus, foris ab inquinamento carnis. Habet ergo Ecclesia ista, id est anima, lapides per virtutes, caementum per charitatem, fundamentum per Christum, parietes per contemplationem, tectum per bonam actionem, longitudinem per fidem, altitudinem per spem, latitudinem per charitatem, sacrarium per hoc quod facta est ad imaginem Dei, chorum per hoc quod facta est ad Dei similitudinem, navem per sensualitatem, atrium per carnem, altare per cor contritum. Habet et vitreas fenestras per sensus spirituales, turrim per nomen, signa per praedicationem, interiorem dealbaturam per munditiam cordis, exteriorem per munditiam corporis, duodecim cereos per duodecim apostolorum doctrinam: Pontifex ejus est Trinitas sancta. Conetur igitur, fratres charissimi, unusquisque vestrum, conetur, inquam, ut, secundum ea quae supra dicta sunt, tabernaculum Dei fiat, ut in ipso dignetur Deus habitare. Magnus est enim honor, magna securitas, magna gloria Deum in se habere habitatorem. Providendum itaque nobis summopere est, ut tales simus intus et foris, intus per fidem, foris per bonam operationem, ut Dominus majestatis ad nos venire, et apud nos dignetur facere mansionem. Sed quia tales sine ejus gratia esse non possumus, ipsam incessanter necesse est ut imploremus. Ipse namque dabit gratiam, et non solum gratiam, sed et gloriam: gratiam in via, gloriam in patria; gratiam in mundo, gloriam in coelo, gratiam in praesenti, gloriam in futuro; gratiam in itinere, gloriam in perventione; gratiam in tempore, gloriam in aeternitate; gratiam in justificatione, gloriam in beatitudine; gratiam in merito, gloriam in meriti praemio, in qua vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.