SERMO XXIX. De homine a legione possesso.

Exeunti Jesu de navi occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, qui domicilium habebat in monumentis, etc. (Marc. V.) Daemoniacus iste, quem legio possidebat, populum gentium ab universitate daemonum diu possessum designat. Populus namque gentilis tandiu ab omnibus daemonibus possessus tenebatur, quandiu per multiplicem idololatriae cultum illis omnibus famulabatur. Gentiles etenim, sicut ait Apostolus, mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori qui est benedictus in saecula. Amen (Rom. I). Catenae vel compedes, quibus ligabatur quasque frangebat, sunt naturalis legis praecepta, sive gentilium legum decreta quibus a malo refrenari debuerat, significant. Sed catenas et compedes daemoniacus ligatus frangebat, quia gentilis populus quanto amplius his aut illis praeceptis ligabatur per malorum prohibitionem, tanto furiosius ea rumpebat per transgressionem. Et habitabat in monumentis, quia conversabatur in fetidis et mortuis operibus. De hac ruptione catenarum et compedum hoc modo Paulus intulit dicens: Feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam. Similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis invicem masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem (quam oportuit) erroris sui in semetipsis recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt. Repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia (ibid.).

Ecce quomodo legio hominem possidebat, quomodo catenas et compedes rumpebat, quomodo in monumentis habitabat. Qui bene nocte et die in monumentis, et in montibus clamasse, et lapidibus se conscidisse dicitur, quia et in adversis et in prosperis populus gentium in foeda actione, et vana elatione impudenter se esse propalabat, et lapideorum idolorum cultura semetipsum lacerabat. Grex porcorum, qui juxta montem pascebat, et quem legio de homine pulsa intravit, et in mare praecipitavit, multitudinem infidelium et quorumlibet immundorum exprimit hominum. Qui recte juxta montem pascuntur, dum per superbiam elati, porcorum similitudine ad ima curvi, superna nesciunt, et solis se transitoriis bestialiter immergunt. Et dum se inquinamento carnis aut spiritus polluunt, more porcorum in luto pastum quaerunt. Heu quam multiplex est multitudo ista porcorum, hominum scilicet bestialiter et turpiter viventium, et porcos, qui in infimis tantum bonum suum quaerunt, imitantium! Ut enim de paganis et Judaeis taceamus, quis numerare posset multitudines falsorum Christianorum, qui, quamvis baptisma perceperint, spiritui gratiae tamen contumeliam facientes, male vivendo de semetipsis eum expulerunt, et horrendis se sceleribus polluerunt? Qui tamen duo millia figuraliter esse dici possunt: duo, quia divisi sunt a bono; millia, quia perfecti sunt in malo. Legio ergo ab homine pulsa porcos ingreditur, quia daemones ab illis, qui ad vitam aeternam praedestinati sunt, per gratiam Redemptoris fugati, malis male viventibus et terrenis intendentibus dominantur. Quod tamen non faciunt, nisi Jesus prius concedat, quia nec malos tentare praesumunt, nisi potentia divina permittat. Grex vero porcorum a legione in mare praecipitatur, dum per daemones malorum universitas ad infernalem amaritudinem perducitur.

Viderunt homines civitatis illius a legione liberatum sedere ad pedes Jesu vestitum et sanae mentis, et timuerunt. Sessio ad pedes Domini significat humilitatem, et bonorum operum imitationem, vestitus bonam actionem, sanitas mentis justificationem. Et rogaverunt Jesum, ut discederet de finibus eorum. Sicut Petrus memor fragilitatis suae dixit: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum (Luc. V); sic et isti adhuc infirmi timuerunt, et eum ut de finibus eorum discederet rogaverunt. Ait Jesus liberato: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. Hoc exemplo docetur quisque, suis primum salutem sibi factam praedicare, et eos ad salutem percipiendam provocare, quia et ipse eis propter cognationem carnis magis debitor esse videtur, et ipsi forsitan illi citius credent quam alieno. Sed quam multi intra ambitum sanctae Ecclesiae continentur, qui hoc exemplum minime sequuntur? Quam multi sunt, qui de suis parentibus inquirunt utrum corpore sani sint, utrum habeant victum, utrum vestitum, domos, agros, equos, greges, sarmenta, aurum, argentum, pacem temporalem, utrum gratiam potentum et divitum possideant, et sic de iis quae ad corpora pertinent circa amicos suos solliciti sunt; de iis vero, quae ad salutem animarum necessaria sunt, sollicitudinem nullam gerunt! Timendum est autem, ne tales ad antiqua vitia relapsi sunt, et quod ipsi jam salute careant, quam nec suis praedicare curant. Qui namque spirituales sunt, et qui ea quae sunt spiritus sentiunt, de suis diligenter inquirunt, an sint a vitiis puri, a peccatis liberi, virtutibus ditati, bonis operibus pleni, utrum pacem Dei habeant cum omnibus, utrum bonum operentur ad omnes, maxime ad domesticos fidei. Isti etenim liberatum istum imitantur qui ad vocem Domini salutem sibi factam aliis studuit nuntiare, et per Decapolim praedicare. Decapolis quae est regio decem civitatum. sanctam Ecclesiam designat, quae Decalogum legis servat. Et in Decapoli salutem sibi factam praedicat, qui sanctae Ecclesiae fidelibus a diabolo se liberatum esse verbis et operibus bonis demonstrat. Studeamus et nos, si nondum liberati sumus, a diabolo liberari, et si jam nos liberatos cognoscimus, salutem aliis praedicemus, quam nos obtinuisse gaudemus, memores ejus quod scriptum est: Qui non est mecum, contra me est, et qui non colligit mecum, dispergit (Matth. XII; Luc. XI). Et item: Qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII). Nunc ergo sic audiamus, et sic dicamus in via, ut remunerari mereamur in patria. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula.