|
Homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos, et dedit illis
bona sua (Matth. XXV). Homo iste est Christus, servi Christiani,
profectio ascensio, bona dona, quinque talenta exterior scientia quinque
sensibus acquisita, duo talenta intellectus et operatio bona, unum
talentum intellectus tantum, multiplicatio talentorum, exercitatio
virtutum et exhibitio bonorum operum ad justificationem propriam et ad
utilitatem alienam. Servus, qui pecuniam Domini in terram abscondit,
significat falsos Christianos, qui acceptum ingenium in rebus terrenis
et transitoriis expendunt, arctioris vitae vias ingredi metuunt,
acceptam divinitus scientiam aliis praedicando multiplicare
parvipendunt, erubescunt et contemnunt. Meto ubi non seminavi, congrego
ubi non sparsi. Quasi dicat: Non solum ab illis quibus gratiam operandi
et praedicandi tribui fructum operis et praedicationis requiro, sed et
illos, quibus nihil gratiae tribui, pro infructuositate et sterilitate
condemno. Serve male, et piger. Serve, quia mihi servire debuisses
operando et praedicando, male malum faciendo, piger a bono cessando.
Oportuit te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego
cepissem quod meum est cum usura. Nummularii sunt, qui audita
praedicatione, facto et verbo, ea quae audierunt multiplicare satagunt.
Ac si diceret: Accepta gratia mea bonae operationi et praedicationi
intendere debuisses. Quod si fecisses, non solum te, sed et alios multos
exemplo et verbo tuo mihi lucrifecisses. Sed quia per pigritiam tuam,
qua a bono cessasti; et per malitiam tuam, qua malum fecisti, damnum
mihi non solum justificationis tuae, sed et alienae intulisti; et ideo
de malitia et pigritia tua juste te arguo et condemno. Tollite ab eo
talentum, et date ei qui habet decem talenta. Omni enim habenti dabitur
et abundabit, ei autem, etc. Habenti meritum dabitur praemium. Dabitur
quantum ad remunerationem, abundabit quantum ad beatitudinem. Ei autem,
qui non habet etiam id, quod habere videbatur auferetur ab eo; quia
falsus quisque Christianus in damnatione nec nomen Christianitatis
permittetur habere: et sicut nunc nudus est a sacramentorum interiori
veritate, sic tunc foris nudabitur exteriori obumbratione. Provideat
itaque sibi humana conscientia nunc in tempore, ut postmodum de praemio
gaudeat in aeternitate. Sic et talentum doni coelestis expendat, ut non
damnationem, sed salvationem in fine recipiat. Nemo dicat: Sufficit
mihiipsi intendere, mihi soli providere. De me redditurus sum rationem,
nolo salutem alterius quaerens periclitari. Non sum eruditus in
Scripturis, nec facundus in verbis, modicum scio, nunquam pro tantillo
si non praedicetur, Deus quemquam accusabit aut damnabit. Quot etenim
hominibus quisque quantum ad se pertinet prodesse potest verbo, de tot
Deo damnum facit ex silentio, et de tot non injuste redditurus es
rationem in judicio.
Qui igitur multa novit, multa dicat; qui pauca novit, pauca dicat, et
quantum quisque novit, tantum dicat. Qui scit vel unum Evangelium vel
unum virtutis exemplum, quidquid habet per cognitionem aliis tribuat per
praedicationem. Non consideret sexum, aetatem, personam, tempus, locum,
sed praedicet omnibus, semper, ubique, masculis, feminis, senibus,
juvenibus, divitibus, pauperibus, in prosperitate, in adversitate, die,
nocte, mane, meridie, vespere; in Ecclesia, in platea, in via, in agro,
in terra, in mari, omnibus semper, ubique bonum quod novit dicat, si
adsit qui audire possit. Sunt namque multi, qui in his omnibus
spectabiliora semper considerant, et his oppositis praedicare recusant,
quasi Deus superiora prospiceret, et inferiora non curaret, cum
nonnunquam quae hominibus videntur infima, apud Deum habeantur summa.
Sunt etiam quidam, qui numerosiori populo aliquando praedicant, paucis
vero loqui nunquam curant. Et qui majori culpa apud Deum se obligant,
quia verbum Dei sive prae pudore, sive prae superbia et pompa divitiarum
penitus proferre recusant. Qui igitur talentum cogniti boni praedicando
expendit, largitori talentum lucrifacit, etsi non in alio, tamen in
semetipso, quia quamvis ille qui audit, malum non derelinquat, bonum non
faciat, ille tamen, qui loquitur, in eo tamen quod loquitur, animam suam
liberat, et audientem ignorantia non excusat, et ideo illum divina
sententia justius damnat. Nemo autem est qui possit se ab hac talenti
erogatione excusare, quia nemo est qui non valeat aliquem verbo suo ad
meliora provocare. Quod autem multi qui ad ministerium praedicationis
signati sunt, et ejusdem ministerii sumptus sumunt, et de eis delicate
et luxuriose vivunt, quod inquam divinas Scripturas nesciunt, de torpore
et ignavia sive contemptu arguendi sunt, quia Ecclesiae ubique
bibliothecis, homiliariis, expositionibus, tractatibus repletae sunt et
ipsi lectioni et meditationi Scripturarum studium nullum impendunt.
Erubescant ergo quarumdam Ecclesiarum ministri inutiles, inscii et
ignavi, torporem excutiant, libros legant, talentum expendant, tempus
redimant, quoniam dies mali sunt. Omnibus denique modis quibus possumus
nosmetipsos emendare vel alios adjuvare debemus, talentum Dominicum
erogare, et erogando multiplicare, utpote de quo in districto judicio
reddituri sumus rationem. Sic, fratres, talentum expendamus in mundo, ut
in gaudio Domini gloriari mereamur in coelo. Quod nobis praestare
dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in
saecula. Amen.
|
|