|
Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent.
Judicabunt nationes, et regnabunt in aeternum (Sap. III). Magna,
mirabilis, et pretiosa est, charissimi fratres, in his verbis laus
sanctorum, magnum praeclarum et sublime refulget in eis meritum, et
praemium eorum. De quibus omnibus sermo propositus quatuor ponit verba,
dicens quod fulgebunt, discurrent, judicabunt, et regnabunt. Fulgere
pertinet ad virtutem, discurrere ad praedicationem, judicare ad
resurrectionem, regnare ad beatitudinem. Fulgent ergo justi virtute,
discurrunt praedicatione, judicabunt in resurrectione, regnabunt in
beatitudine. Fulgebunt justi; diversos justos diversis virtutibus
novimus fulsisse. Fulsit namque Abel per innocentiam, Noe per justitiam,
Abraham per fidem, Isaac per longanimitatem, Jacob per tolerantiam
laboris, Joseph per continentiam carnis, Moyses per mansuetudinem, Josue
per fortitudinem, Samuel per charitatem, David per humilitatem, Elias
per zelum justitiae, Daniel per virtutem abstinentiae, sanctus Joannes
Baptista per sanctitatem eximiam, beata et intemerata virgo Maria per
specialem humilitatis et integritatis gratiam. Alios denique sequentibus
temporibus fulsisse similiter per fidem, alios per spem, alios per
charitatem, alios per humilitatem, alios candore castitatis, alios
effusione sanguinis, alios quarumlibet aliarum exercitatione virtutum,
alios multorum bonorum exhibitione operum. Sed (unde graviter dolendum
est, et quod sine magno gemitu dicendum non est), nos cernimus multos,
in ordine et professione sanctitatis constitutos, habitu clericali vel
religioso palliatos, a sancto proposito apostatare, et in exercendis
operibus justitiae torpere, ad honores saeculares anhelare, terrenarum
rerum cupiditatibus inhiare, ad mundanae curiositatis instabilitatem
suspirare, et sanctae quietis et internae contemplationis penitus
oblitos, exterioribus negotiis tractandis absque omni bona intentione
impudenter ac turbulenter se inferre: et qui praedictarum virtutum
deberent fulgore splendere, contingit nonnunquam vitiorum nigredine
sordere, intantum ut prophetica admiratione cogamur proclamare: Quomodo
obscuratum est aurum? mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides
sanctuarii in capite omnium platearum (Thren. IV). Videmus Isaiae
prophetiam in quibusdam impleri, videlicet pueros deficere in labore, et
juvenes in infirmitatem cadere, id est quosdam conversos, nuper tramitem
boni propositi ingressos, qui quasi necdum viribus exhaustis alacriter
deberent currere, viriliter agere, et portando pondus diei et aestus
rubiginem peccatorum suorum studiose purgare, videmus, inquam, eos
multiplices pigritandi et evagandi occasiones impudenter quaerere, et
concepti spiritus fervorem in fructu boni operis non ostendere, sed per
teporem resolutos steriles permanere. Nec ista tam mordaciter dicentes,
piam illorum sollicitudinem qui fraternae necessitatis curis inserviunt
imprudenter culpamus, sed quorumdam, qui in via suae professionis non
recte incedunt, pravitatem reprehendimus. Nec solum ad praedictarum
virtutum fulgorem consequendum, debemus horrere, detestari, et cavere
mala, sed etiam de bonis eligere meliora, ut qui necessitatibus proximi
per charitatem ministrat, si se ad internae contemplationis secretam
sublimitatem pertingere posse conspicit, ut, secundum vocem propheticam,
sedens solitarius et se levans super se fiat ex Jacob Israel, ex Lia
fiat Rachel, ex Phenenna fiat Anna, ex Martha fiat Maria. Cujus rei
hortamenta, ut videlicet actioni contemplationem praeferamus, nobis
praebet non tantum Jacob, qui magis Rachel dilexit quam Liam, sed et
Elcana, qui plus amavit Annam quam Phenennam, et Maria, quae optimam
partem elegisse dicitur, et verus Caleb filium Jephone, de quo legitur
quod nec senio fractus, nec labore fatigatus petierit sibi a Josue
montem dari, ut gigantes illic habitantes expugnaret, et montem quem
sibi Deus promiserat possideret (Jos. XIV). Qui etiam testatus est quod
eadem fortitudo in se perseveraverit, quam habuerat in multis annis
transactis, quando ad ipsam terram explorandam missus fuit.
Sed (quod sine magno moerore proferendum non est) pauci sunt, qui istius
viri exemplo in eodem virtutis vigore perseverent, et infimis
contemptis, expugnatisque daemonibus ad sublimia conscendere tentent.
Sed nos, fratres charissimi, eximia Patrum exempla spiritaliter mente
colligamus, et meliora bonis praeferentes potiora semper eligamus, ut ad
praedictarum virtutum fulgorem quoquomodo pertingamus, Nemo contra
consilium vel voluntatem sui praelati exteriora negotia tractare
praesumat, ne laqueo diaboli deceptus, et hostili gladio caesus cadat.
Sic enim quemadmodum in Machabaeorum libro legitur: In illa die
sacerdotes ceciderunt in praelio, dum volunt fortiter agere, dum sine
consilio exeunt in praelium (I Mach. V). Sic et filii Israel, resistente
Moyse, et ipso cum arca Domini in castris remanente, contenebrati per
ignorantiam, ascenderunt in montem per superbiam; et Chananaeus et
Amalecites, per quos carnalia et spiritualia vitia figurantur, persecuti
sunt eos usque in Horma, quod interpretatur anathema. In quibus omnibus
manifeste designatur quod quisquis contra discretionem majorum terrena
negotia tractare praesumit, hostilis suggestionis gladio trucidatur. Sed
et ipsi praelati subjectorum possibilitatem diligenti consideratione
librare debent, ne, si ultra scientiam vel vires suas agere tentent,
oneri succumbant: quod ferre non valent. Utantur exemplo, et verbo
Moysi, qui, Domino promittente quod ante filio Israel mitteret angelum
suum, respondit, dicens: Obsecro, Domine, si inveni gratiam coram te, ut
gradiaris nobiscum (Exod. XXXIV). Et item: Si non veneris nobiscum, ne
educas nos de loco hoc (Exod. XXXIII). Moyses enim cum populo Israel ad
terram promissionis tendit, cum quilibet praelatus sibi subjectos ad
ministeria cujuspiam boni operis exsequendi provehit. Qui recte Dominum
rogat, ut non tantum angelum praemittat, sed ipsemet gradiatur, dum non
tam alicujus sapientis consilio, qui nonnunquam fallitur, quam divina
providentia, quae sola perfecte quae sunt hominibus utilia novit, hoc
fieri vel dimitti constanter precatur. Obsecro, inquit, ut non educas
nos de loco isto, nisi tu gradiaris nobiscum. Melius est enim quemlibet
in sua simplicitate vivere et mori, quam ad negotia, in quibus animae
suae scandalum sumat tractanda sine Deo duce et cooperante, promoveri.
Haec omnia dico, fratres, ut videatis quomodo caute ambuletis, et non
sitis vobismetipsis sapientes; et dum virtutum fulgorem non sapienter
quaeritis, obscenam vitiorum et peccatorum tenebrositatem incidatis.
Sequitur:
Et tanquam scintillae in arundineto discurrent. Scintilla in sua
quantitate modica est, et habet splendorem et calorem. Scintillarum ergo
nomine sancti apostoli et apostolorum successores praedicatores recte
signantur, qui sunt parvi per virtutem humilitatis, splendidi per
cognitionem veritatis, calidi per amorem virtutis. Ipsi vero tanquam
scintillae in arundineto discurrere recte dicuntur, quia ipsi per
gentilitatem ad similitudinem arundinum ab omni veritate vacuam, omni
vanitate repletam, ab omni bono opere sterilem et infructuosam, omni
vento doctrinae agitatam, per ipsam inquam discurrentes, eam sua
praedicatione a superbia defecerunt, et ei quod cinis et in cinerem
reversura esset ostendentes, quodammodo ut in bonam segetem resurgeret,
in favillam redegerunt. Hunc discursum fecit S. Thomas per Indiam
majorem, Bartholomaeus per Indiam minorem, Simon et Judas per Persidem,
Joannes per Asiam, Andreas per Achaiam, Matthaeus per Aethiopiam, Petrus
per Cappadociam, Paulus per Illyricum et Italiam, et caeteri apostoli
apostolorumque discipuli per caetera loca sibi divinitus delegata. Sic
videmus pastores animalium in nemoribus aridas herbas impositis ignibus
comburere, et illis combustis virides et in pastum animalium aptas alias
surgere. Sed (quod sine moerore dici non debet) ecce in locis, in quibus
labore apostolorum et eorum successorum arundineto succenso fructiferae
segetes surrexerant, in eisdem, inquam, locis per desidiam nostram
arundineta iterum succreverunt, et agrum Dominicum jam pene repleverunt.
Quid sunt enim immundi, fornicarii, avari, fures, rapaces, et quicunque
aliis quibuslibet pravitatibus a Deo sunt divisi, diabolo conjuncti?
quid, quaeso, sunt et ipsi nisi arundines steriles infructuosae,
daemonum suggestionibus et quasi quibusdam ventis in omnem partem
impietatis agitatae? quid ergo otio torpemus? cur praedicando
discurrimus? cur malos quoslibet nostra doctrina non succendimus, ut
bonos efficiamus? Sed vae nobis miseris, quia multi sumus discursores,
pauci praedicatores! Civitates, castella, vicos percurrimus, sed in
arguendis peccatoribus et animabus convertendis parum laboramus. Mundus
sacerdotibus plenus est, et si sit qui bonum audiat, non est qui dicat.
Legimus in libro Dialogorum quemdam sanctum virum libros, in quibus
sacra verba continebantur; semper secum detulisse. Qui quocunque
pergebat ex eisdem libris rigabat prata mentium. Erubescamus, fratres,
de nostra pigritia, sanctorum Patrum attendamus studia; quorum enim
debemus esse filii, eorum debemus vitam imitari. Arundineta succendamus,
malos a suis pravitatibus corrigamus. Et bene prius dixit. Fulgebunt,
deinde discurrent, quia primum debemus virtutibus fulgere, deinde eas
alios docere, sicut scriptum est: Quia coepit Jesus facere et docere
(Act. I). Sequitur:
Judicabunt nationes. Quantum ad judicium sunt quatuor species hominum,
videlicet judicati et salvati, judicandi et salvandi, judicati et
damnati, judicandi et damnandi. Judicati et salvati sunt quorum salvatio
jam certa est; judicandi et salvandi sunt quorum salvatio adhuc incerta
est; judicati et damnati sunt quorum damnatio jam certa est; judicandi
et damnandi quorum damnatio nondum certa est. Cum igitur in fine mundi,
in die judicii, in resurrectione generali, istae quatuor species hominum
erunt, constat tamen illos solummodo nationes judicaturos quorum
salvatio propter eminentioris vitae meritum tunc evidens et manifesta
erit, quorum hic laus canitur cum dicitur: Judicabunt nationes. Quas
nationes judicabunt? Illos utique judicabunt, quorum salvatio sive
damnatio nondum certa erit, quorum judicio alii transferentur ad
gloriam, alii transferentur ad poenam. Nam diabolus et perfecte mali
utpote jam judicati sine omni examinatione in tormenta detrudentur.
Studeamus, charissimi, ut simus in illa die saltem de judicandis et
salvandis, tametsi de judicatis et salvatis, qui alios judicaturi sunt,
esse nequeamus. Magna tamen et omnibus modis exoptanda et quaerenda
sanctorum est perfectorum in illa die gloria, qui cum ipso judice
sedebunt, et mundum cum ipso judicabunt. Et laudabile quidem est virtute
fulgere, praedicatione discurrere, in judicio judicare, sed
ineffabiliter laudabilius, excellentius, atque sublimius est quod
sequitur, quod scilicet regnabunt in aeternum. In aeternum regnabunt,
quia regnanti divinitati aeternaliter inhaerebunt. Cujus regni gloriam,
quam oculus non vidit, et auris non audivit, et quae in cor hominis non
ascendit, idcirco vos totis praecordiis desiderare, et promereri
perpaucis suademus, quia eam verbis prolixioribus explanare, sicut
vellemus, non valemus. Eam tamen promereri nobis praestare dignetur
Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.
|
|