SERMO XXXIII. In Annuntiatione Dominica.

Pauca sunt, fratres, et parva, quae de Deo scimus; pauca et parva, quae proferimus. Quae etenim vel quanta possumus dicere de illo, quem nemo vidit, vel potest videre? Quando namque aliquis de Deo loquitur, tale est ac si caecus natus de lumine loquatur: Deum enim nemo vidit unquam (Joan. I; I Joan. IV); et: non videbit me homo et vivet (Exod. XXXIII). Unde et Dominus ad ipsum Moysen, ad quem ista verba prolata sunt, ait. Veniam ad te in caligine nubis (Exod. XIX). Et deinceps: Moyses accessit ad caliginem, in qua erat Deus (Exod. XX). Et Salomon: Dominus, inquit, dixit ut habitaret in nebula (III Reg. VIII). Psalmista quoque ait: Nubes et caligo in circuitu ejus (Psal. XCVI). Et item. Caligo sub pedibus ejus (Psal. XVII). Pedes Dei sancti doctores et praedicatores sunt, qui eum ad auditorum corda circumquaque vehunt, qui nonnunquam coelestia sacramenta nobis in suis scriptis tam obscure loquuntur, ut a nobis vix intelligantur. Unde bene in Psalmo scriptum est: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII): quia obscura est scientia in prophetis (Dan. VII). Daniel etiam visionem divinam in visione noctis vidit, et Eliphaz quemdam coram se stantem, cujus non agnoscebat vultum, et horrorem visionis nocturnae conspexit (Job IV). Sed et rex Balthasar non corpus, non brachium, non manum, sed articulos manus scribentis contemplatus est (Dan. V): quia minima sunt quae nobis manifestantur de Sacramento invisibilis deitatis. Deus nimirum lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest (I Tim. VI). Si quid etiam de coelestibus videmus, videmus, sicut ait Salomon, per foramina (Eccles. XII). Et sicut dicit Apostolus: Per speculum, et in aenigmate, non facie ad faciem (I Cor. XIII). Quia ergo minima sunt quae cognoscimus, idcirco modica sunt quae praedicamus: sicut exploratores terrae promissionis multa et magna bona contemplatae terrae post tergum reliquerunt et unum tantummodo botrum et de malogranatis, et ficis, et de aliis bonis ejus ad filios Israel in desertum revertentes detulerunt. Sic et nos, fratres, stillam modicam de plenitudine boni spiritalis, de dulcedine scilicet divinae laudis, quae in sacra solemnitate Dominicae Annuntiationis hac nocte decantata est, hausimus, quam vobis propinare disposuimus.

Audivimus itaque Psalmistam dicentem: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime (Psal. XLIV). Vox ista vox est antiquorum justorum patriarcharum et prophetarum, et omnium recte viventium, et incarnationem Verbi, adventum Christi, expulsionem hostis antiqui, redemptionem generis humani, votis omnibus exoptantium, continuis precibus postulantium, et tandem impetrantium. Ipse nimirum eos exaudivit, et gladio suo super femur suum se accinxit, quando suae divinitatis potentiam humanitatis nostrae fragilitati conjunxit. Et accinctus potentia suae divinitatis super femur assumptae humanitatis venit in mundum, ut expugnaret fortem armatum custodientem atrium suum (Luc. II). Fortis armatus diabolus, fortior superveniens Christus, atrium mundus, vasa corda humana. Quae Christus de manu diaboli rapuit, evacuavit et implevit; evacuavit culpa, implevit gratia. Hunc fortissimum bellatorem, videlicet generis humani Redemptorem, Samson, ille Israelitici populi princeps, in multis figuravit. Per angelum enim annuntiata est conceptio et nativitas Samsonis: et per angelum annuntiata est conceptio et nativitas Salvatoris. Samson fortitudinem habuit in capillis suis; Christus in donis gratiae spiritalis. Samson vinum et omne quod inebriare potest non bibit; et calix Babylonis Christum non inebriavit. Novacula super caput Samsonis non ascendit; et in mentem Christi malitia non incidit. Samson leonem occidit et de fauce ejus favum mellis extraxit; et Christus diabolum vicit, et de ore ejus humanum genus eripuit. Samson accepit mulierem alienigenam; et Christus gentium Ecclesiam. Samson stravit Allophylos; et Christus spiritales et corporales inimicos. Samson fractis portis Gazae ascendit montis supercilium; et Christus confractis portis inferni conscendit in coelum. Samson multo plures de inimicis suis moriens quam vivens contrivit; et Christus diabolum et ejus satellites multo amplius moriens quam vivens devicit. Sic Redemptor noster non solum oraculis prophetatus, sed et figuris praesignatus, accinctus gladio divinae potentiae super femur humanitatis suae in mundum venit, et fortem, id est hostem antiquum debellavit, et nobis exemplum debellandi monstravit, et officium injunxit, dicens: Estote fortes in bello, et pugnate cum antiquo serpente, et accipietis regnum aeternum.

Sumamus ergo armaturam Dei, ut possimus omnia tela nequissimi ignea exstinguere (Ephes. VI). Habentes scutum per fidem, galeam per spem, loricam et ocreas per charitatem. Quae duo, lorica scilicet et ocreae, sicut sunt unius texturae, sic possunt esse unius figurae. Quae etiam in nexione multorum annulorum complexionem multarum figurant virtutem. Habeamus quoque lanceam, quae sursum ad Deum erigatur, et in hostem dirigatur per orationem, arcum et sagittas per praedicationem, gladium spiritus per divinum sermonem, qui est vivus, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor est cogitationum et intentionum cordis, et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV). Gladius iste gladius est justitiae. Istum gladium debet miles Christi habere, et evaginare, et ipso hostiles acies trucidare. Est et alius gladius militiae, quem evaginant peccatores. Exacuunt enim ut gladium linguas suas, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LXIII). Isto gladio vivit Esau (Gen. XXVII). Isto saeviunt Simeon et Levi fratres, qui sunt vasa iniquitatis bellantia; in quorum consilium non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea. Ipsi enim in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Maledictus furor eorum quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel (Gen. XLIX). Gladius iste, fratres, non educatur, sed contineatur in vagina. Omnes enim, qui gladium acceperint, gladio peribunt (Matth. XXVI).

Iste igitur relinquatur, et supradictus assumatur. Ipse est enim, quem Dominus venit mittere in terram (Luc. XII). Istum in manu tenent sancti, qui habent exaltationes Dei in gutture suo, ad faciendum justitiam in nationibus, increpationes in populis, ut faciant in eis judicium conscriptum; et haec est gloria omnibus sanctis ejus (Psal. CXLIX). De hoc gladio ait Moyses, cum populus Isrealiticus faciendo vitulum aureum deliquisset, dicens: Si quis, inquit, Domini est, jungatur mihi. Et congregatis ad eum omnibus filiis Levi ait. Haec dicit Dominus Deus Israel. Ponat vir gladium super femur suum. Ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. Fecerunt ita, et ceciderunt illo die quasi viginti tria millia hominum. Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio (Exod. XXXII). Moyses significat quemlibet praelatum, coetus Israel populum subjectum, vitulus peccatum. Moyses ascendit in montem, quando praelatus quivis relictis infimis ad internam coelestium conscendit contemplationem. Sed populus Israel vitulum facit, quando subjectorum cuneos male vivendo delinquit. Moyses descendit, cum praelatus ad subditorum vitam considerandam a contemplatione coelestium mentem ad inferiora reducit. Vitulum aureum comminuit, cum pravam actionem per prudentiam carnis vel sapientiam mundi perpetratam pro loco et tempore, causa, persona, et modo subtiliter discernit. In aquam projicit, cum ex auctoritate sacri eloquii ipsam actionem perversam fuisse reprehendit Ex hac aqua potatus populus in barbis aurum habet, quando in eo quod sapienter se egisse gloriatus est, stulte eum agisse patenter liquet. Et praevaricator populus gladiis transverberatur, cum severissima increpatione a malo mortificatur et in bono vivificatur, ut mortuus mundo vivat Deo. Si quis, inquit Moyses, est Domini jungatur mihi. Sicut dicit beatus Gregorius: Qui non jungitur Moysi in ulciscendo peccato populi, non est Domini. Ponat vir gladium super femur suum. Et item: Ite, et redite a porta usque ad portam. Primum debemus gladium super femur nostrum ponere; deinde ire et redire et reos occidere, quia primum debemus punire vitia propria, deinde aliena. A porta usque ad portam imus et redimus, quando a maximo usque ad minimum quid singuli deliquerint diligenter perscrutamur. Vel a porta usque ad portam pergimus, dum pondus pravae actionis ab ipsa inchoatione usque ad exitum contemplantur. Per medium quoque incedimus, quando non solum alienos vel minus dilectos, sed amicos quoque et familiares justae reprehensionis increpatione transverberamus. Et quasi viginti tria millia caedimus, dum reprobos legem sacram, vel in dilectione Dei vel proximi transgredientes, vel integram sanctae Trinitatis fidem non habentes severissimae animadversionis gladio punimus.

De hac divina et spiritali ultione in Ezechiele scriptum est quod Viro, qui habebat atramentarium scriptoris ad renes suos, per medium Jerusalem praecedente, et super frontem virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiebant in medio ejus, Thau signante, scriptum est, inquam, quod Dominus praecepit sex viris, quorum unusquisque habuit vas interfectionis in manu sua, dicens. Transite per medium civitatis sequentes eum et percutite, non parcat oculus vester, neque misereamini. Senem, adolescentulum, et virginem, et parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem. Omnem autem, super quem videritis Thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite (Ezech. IX). Vir, qui atramentarium scriptoris habuit, Christus est, qui divinitatis suae sapientiam humanitatis suae naturae conjunxit. Qui in Jerusalem viros gementes et dolentes super cunctis abominationibus, quae in ea fiunt, Thau littera signat, quia suos electos intra sanctam Ecclesiam de falsorum Christianorum pravitate moerentes fide suae passionis ad veram salutem confirmat. Sex viri ipsum sequentes non signatos occidunt, quia perfecti quinque sanctae civitatis praelati sui Redemptoris imitatores effecti, omnes reprobos acceptam fidem pravis operibus abnegantes, et in praesenti per culpam mortuos ostendunt, et in futuro aeternae damnationis poena mortificandos esse praedicunt. Qui a sanctuario Domini incipiunt, dum etiam multos ex illis, qui in sancta Ecclesia gradum habent sanctiorem, damnabiliter peccare convincunt. Senem, inquit, adolescentulum, et virginem, et parvulum, et mulieres interficite. Senex est inveteratus dierum malorum, qui longa consuetudine pollutus, et obvolutus est sordibus peccatorum suorum. Adolescens illum significat, qui malitiam pridem inchoatam diuturnis incrementis augmentat. Virgo est, qui a fecunditate virtutum et bonorum operum sterilis manet. Parvulus autem eum exprimit qui suam nequitiam recenter inchoavit. Mulierum vero nomine illi congrue figurantur qui mollioribus vitiis muliebriter deserviunt. Quos omnes sex viri vasis interfectionis jugulant, dum ipsis poenam damnationis futurae insinuant. Quorum nonnulli taliter percussi vivificantur, quia de suis pravitatibus conversi justificantur.

Jieremias quoque propheta ab hac percussione torpentes in sermone prophetico terribiliter maledicit, dicens: Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et desidiose, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (Jer. XLVIII). Ecce, fratres, quomodo maledicitur qui divinam injuriam pro posse suo non ulciscitur. Comedat ergo nos zelus domus Domini, nec prohibeamus gladium oris ablutione peccati. Et non ut nostris, sed egregii doctoris videlicet Bedae presbyteri verbis utamur:

“Zelemus domum Dei, et quantum possumus, ne quid in ea pravum agatur, insistamus.”

Si viderimus fratrem, qui ad domum Dei pertinet, superbia tumidum, si detractionibus assuetum, si ebrietati servientem, si luxuria enervatum, si iracundia turbidum, si alio quovis vitio sustratum, studeamus inquantum facultas suppetit, castigare polluta, ac corrigere perversa. Et si quid de talibus emendare nequimus, non sine acerrimo mentis sustinere dolore, et maxime in ipsa domo orationis, ubi corpus Domini consecratur, ubi angelorum praesentia semper adesse non dubitatur, ne quid ineptum fiat, ne quid, quod nostram fraternam orationem impediat, totis viribus agamus. Haec igitur sacrosancta verba auribus intentis audire curemus; et quae vel in nobismetipsis, vel in aliis emendanda sunt, non negligenter emendemus. Hanc secandorum vitiorum solertiam se habuisse Psalmista gloriatur, dicens: Feci judicium et justitiam; non tradas me calumniantibus me (Psal. CXVIII). Calumniantur nos daemones, quando de corpore eximus: sicut etiam legimus in vita sancti Martini quod diabolus in hora mortis ejus ad calumniandam animam ejus accessit. Si ergo hanc calumniam evadere volumus, judicium et justitiam faciamus. Beati enim qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV). Exitus aquarum deduxerunt oculi nostri (Psal. CXVIII), dum videmus malos non custodire legem Domini. Tabescere nos faciat zelus noster, quoniam obliviscuntur inimici nostri verba illius (ibid.). Simus strenui in pugna, ut esse gloriosi mereamur in victoria, et beati in gloria. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.