|
Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens? (Cant. VI.)
Beata Virgo Maria, fratres charissimi, aurora fuit, quia et praecedentis
temporis quod quasi nox fuerat, finis exstitit, et vera lucis gratiae,
solisque justitiae, qui ex ipsa progenitus est, praeventrix et
antelucanum sidus fuit. Totum namque tempus, quod ab Adam usque ad ejus
ortum praecessit, quasi nox exstitit, nox longa, obscura, frigida,
otiosa, torpida, somniculosa, tacita, imo muta fuit. Nox absentia verae
lucis, longa diuturnitate temporis, obscura tenebrositate infidelitatis,
frigida defectu charitatis, torpida ab exhibitione boni operis,
somniculosa oblivione beatitudinis, tacita a voce verae confessionis,
muta a cantico divinae laudis. Exceptis quippe paucis personis, quae
praecedenti tempore populum illum antiquum de suis pravitatibus
castigabant, et mysteria futuri salvatoris Ecclesiaeque, more gallorum
diem nocte praecinentium praenuntiabant, totus pene mundus silentio
somnoque premebatur. Sicut in Sapientiae libro scriptum est: Dum medium,
id est, summum silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu iter
ageret, omnipotens sermo tuus Domine a regalibus sedibus venit (Sap.
XVIII). Quaedam tamen astra suis radiis tempus illud irradiabant, quia
sancti patriarchae et prophetae suis virtutibus ignorantiam populi
illius illustrabant. Quorum radii aurora apparente quodammodo offuscati
sunt, quia in comparationem B. Mariae praecedentes sancti parvam
claritatem habuerunt. Quid enim fuit innocentia Abel, justitia Noe,
fides Abrahae, longanimitas Isaac, tolerantia Jacob, continentia Joseph,
mansuetudo Moysi, fortitudo Josue, charitas Samuelis, humilitas David,
zelus Eliae, abstinentia Danielis, eximia sanctitas B. Joannis,
aliorumque virtutes sanctorum in comparationem B. Mariae? Beata igitur
virgo Maria vere aurora clarissima fuit, quae suo magnifico jubare
praecedentium Patrum claritatem minoravit. Sane quaecunque in Scripturis
vel in creaturis sunt laudabilia, ejus sunt laudi convenientia. Sicut
ergo est aurora verae lucis praeventione; sic est flos pulchrititudine,
favus dulcedine, viola humilitate, rosa charitate vel compassione,
suavitate lilium, vitis fructificatione, quodlibet aroma bona opinione,
castrum securitate, murus vel turris fortitudine, clipeus aut
propugnaculum defensione. columna rectitudine, sponsa fide, amica
dilectione, mater fecunditate, virgo integritate, domina dignitate,
regina majestate, ovis innocentia, agna munditia, columba simplicitate,
turtur castitate, quodlibet mundum et domesticum animal, munda et
mansuetuda conversatione, nubes protectione, stella cujuslibet virtutis
aut boni operis incohatione, luna ejusdem augmentatione, sol
consummatione, coelestis denique paradisus coelestis boni plenitudine.
Sed ut ad id quod incoepimus revertamur, postquam ipsa beata Maria orta
est, in mundo velut aurora splendiflua, statim post ejus ortum, ortus
est ex ipsa sol justitiae Christus Deus noster, qui pulsis tenebris
totum mundum illuminavit, intantum ut populus gentium, qui ambulaverat
in tenebris, videret lucem magnam (Isa. IX). Illuminavit enim Christus
mundum sua nativitate, sua praedicatione, miraculorum suorum operatione,
sua passione, resurrectione, apparitione, ascensione, Spiritus sancti
missione, apostolorum per mundum divisione, et eorum praedicatione, et
coelestis gratiae in sancta Ecclesia distributione. Quia ergo fratres
charissimi nox praeteriit, et dies illuxit nobis, sicut in die honeste
ambulemus (Rom. XIII). Non ambulemus sicut Patres nostri gentiles (Rom.
I). De quibus dicit apostolus: Qui cum cognovissent Deum non sicut Deum
glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus
suis, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est
Deus benedictus in saecula. Propter quod tradidit illos in reprobum
sensum, ut facerent quae non conveniunt; repleti omni iniquitate,
malitia, fornicatione, avaritia (Rom. I), caeterisque vitiis ac peccatis
detestandis, quae ibidem subscribuntur: Sed nos fratres abjicientes
vitia et peccata, quae sunt opera tenebrarum, induamur arma lucis, quae
sunt virtutes et bona opera, et sicut in die gratiae honeste ambulemus
(Rom. XIII). Omnia autem vitia et peccata vel carnalia, vel spiritualia
sunt. Quae cuncta nobis prohibet Apostolus aut re, aut significatione,
ubi dicit: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et
impudicitiis, non in contentione et aemulatione (ibid.). Universa namque
carnalia peccata, vel ad gulam pertinent, et prohibentur nobis, ubi
dicitur, non in comessationibus et ebrietatibus; aut pertinent ad
luxuriam, et prohibentur, ubi additur, in cubilibus et impudicitiis.
Spiritualia vero, aut exterius fiunt, et prohibentur, ubi dicitur, non
in contentione. Aut interius committuntur, et prohibentur, ubi
subjungitur, non in aemulatione. Contentio nempe foris est in ore,
aemulatio intus in corde. Bona denique sive spiritualia sive corporalia
praecipiuntur, ubi subinfertur: Induimini Dominum Jesum Christum
(ibid.). Christum quippe induere est in Christo sancte et honeste
vivere. Ergo charissimi diabolum cum ejus operibus tenebrosis abjiciamus
malum odio habendo; et induamur Christum bonum diligendo, virtutes
exercendo, bona opera exhibendo; et sic velut in die gratiae honeste
ambulabimus, et ad supernae patriae gloriam perveniemus. Oremus autem
pariter ut meritis et precibus sanctae Mariae virginis Sol justitiae
nobis semper illuceat, semper stet, nunquam occumbat, ut exemplo Josue,
cui sol stetit ad Gabaon donec ulcisceretur se de inimicis suis (Jos.
X), nobiscum sit, ut suis fidelibus promisit usque ad consummationem
saeculi donec et nos, interfectis nostris hostibus, supernis donemur
sedibus. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster,
qui est Deus benedictus in saecula. Amen.
|
|