|
Salomon sapientissimus regum antiquorum, fratres charissimi, et filius
David regis, quem elegit Dominus ecclesiasticum praelatum doctoremque,
ut se de periculo, in quo ex animarum cura, quas erudiendas suscepit,
quotidie versabatur, easdem vigilanter corripiendo et docendo liberare
festinet, quodam in loco figurative sic admonet, dicens: Fili, si
spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam.
Illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo
quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum
proximi tui, discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum
oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. Eruere quasi damnula de manu,
et quasi avis de insidiis aucupis (Prov. VI). Amicus noster proximus
noster est, quem, secundum divinum praeceptum, sicut nos diligere
debemus. Extraneus iste, Christus est, qui extraneus nobis est et
secundum humanitatem et secundum divinitatem. Secundum humanitatem nobis
extraneus est, quia nos non vidimus eum in carne; secundum divinitatem
vero, quia Deum nemo vidit unquam. Extraneus nobis est, quia ipse justus
et beatus, nos autem peccatores et miseri. Extraneus omnibus est, quia,
quamvis sint justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei sint,
tamen nescit homo utrum odio an amore dignus sit, sed omnia in futurum
reservantur incerta (Eccles. IX). Apud hunc ergo extraneum ille revera
pro amico spondet, et velut fidejussor de reddendo debito responsurus
manum defigit, verbis oris sui illaqueatur, et propriis sermonibus
capitur, qui aliorum animas in curam suae providentiae suscipit.
Discurrat ergo necesse est, et festinet, suscitet amicum suum. Discurrat
et festinet exemplo, suscitet verbo. Discurrat a dextris et a sinistris,
in prosperis et adversis, et benefaciat amicis et inimicis, bonis et
malis, modestis et dyscolis. Suscitet amicum suum admonendo, ut malum
caveat, bonum faciat. Non dormiat cavendo negligentiam majorem, non
dormiat cavendo negligentiam minorem. Eruatur quasi dammula, et quasi
avis. Dammula est animal mundum et acerrimum visu, et avis alta petit
volatu. Eruatur praelatus sive doctor quasi dammula; ut sit mundus per
honestam conversationem, et acer visu per discretionem. Eruatur quasi
avis, ut alta petat per contemplationem. Non solum enim praelati bona
actio, verum etiam contemplatio, subditis confert. Unde apostolus: Sive
mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis (II Cor. V).
Aliquando ergo debet rector sumere sibi pennas milvi per rapacitatem,
non corvi per laniationem, sed columbae per simplicitatem, et volare per
contemplationem, et requiescere per actionis intermissionem a
pusillanimitate spiritus et tempestate; id est a curae pastoralis
anxietate: Sic Moyses minato grege ad interiora deserti, perrexit videre
visionem magnam (Exod. III). Sed Dominus, fatigatis apostolis et
occupatis accessu populi ita ut non haberent tempus manducandi, dixit:
Venite seorsum in desertum et requiescite pusillum (Marc. VI). Et (ut
ait beatus Gregorius):
|
“Rector non debet propter curam proximi, postponere contemplationem Dei:
nec propter contemplationem Dei negligere curam proximi.”
|
|
Ut igitur se liberet rector, discurrat necesse est per bonam actionem,
festinet per ejusdem actionis expeditionem, suscitet amicum suum per
exhortationem, eruatur ut dammula per munditiam honestae conversationis
et acumen discretionis, et ut avis per sublimitatem contemplationis.
Sane duo sunt, per quae praecipue debet praelatus semetipsum liberare,
exemplum scilicet et verbum. Exemplum operis, verbum praedicationis.
Primo exemplum, deinde verbum, ut Domini sit imitator, de quo scriptum
est: Coepit Jesus facere et docere (Act. I). Sed quia constans est de
opere, quod videlicet bene operari necesse sit ei, etsi non proximo
tamen pro semetipso, et quia cernimus multos pastores, qui, quamvis ut
creditur ipsi bene vivant, a verbo tamen cessant, vel quia loqui
nesciunt, vel quia negligunt, praetermittamus de exemplo operis, et
dicamus de verbo praedicationis.
Quadripartitam doctrinam debet omnis praelatus animabus sibi commissis.
Primo namque debet subjectos docere fidem sanctae individuae Trinitatis;
secundo quomodo praesideant et imperent quinque sensibus corporis;
tertio, ut sex opera misericordiae exhibeant; quarto, ut septem virtutes
principales exerceant. Singula singillatim prosequamur, primumque de
fide dicamus. Tria quidem erant, corpus, et spiritus, et Deus; et corpus
quidem mundus erat, anima spiritus, et ipsa anima quasi in medio quodam
erat habens extra se mundum, intra se Deum; et acceperat oculum, quo
extra se mundum videret, et ea, quae in mundo erant, et hic erat oculus
carnis. Alium oculum acceperat, quo seipsam videret et ea quae in ipsa
erant, hic est oculus rationis. Alium rursum oculum acceperat, quo intra
se Deum videret, et ea, quae in Deo erant, et hic est oculus
contemplationis. Hos igitur oculos quandiu anima apertos et revelatos
habebat, clare videbat et recte discernebat. Postquam autem tenebrae
peccati intraverunt in illam, oculus contemplationis quidem in se
exstinctus est ut nihil videret, oculus vero rationis lippus effectus ut
dubie videret. Solus ille oculus, qui exterius fuit, in sua claritate
permansit; qui, quandiu lumen clarum habet, judicium dubium non habet.
Oculus vero rationis, quandiu lumen ejus nubilum est, judicium certum
habere non potest; quia clare non videt, discernit ambigue. Hinc est
quod corda hominum facilius sibi consentiunt in his quae oculo carnis
percipiunt quam in his quae acie mentis et sensu rationis attingunt,
quia ubi in videndo non caligant, in judicando non discrepant. Homo ergo
qui oculum carnis habet mundum videre potest et ea quae in mundo sunt.
Item quia oculum rationis ex parte habet, animum similiter ex parte
videt et ea quae in animo sunt. Quia vero oculum contemplationis non
habet, Deum et quae in Deo sunt videre non valet. Fides ergo necessaria
est, qua credantur quae non videntur, et subsistant in nobis per fidem
quae nondum praesentia nobis sunt per speciem.
Sic itaque substantia illorum est fides, quia per solam fidem probantur
a nobis. Non enim aliud majus argumentum de illis dubitantibus proferre
possumus, quam quod illa creduntur fide quae ratione non
comprehenduntur. Fides origo est in nobis ac fundamentum virtutum et
bonorum operum. Unde ut ait Apostolus: Sine fide impossibile est placere
Deo (Hebr. XI). Fides si in sola cognitione sit non sufficit, nisi per
dilectionem vivificetur et ex dilectione, si possit, operetur. Si non
potest operari, si habeat dilectionem, ipsa dilectio ei est operatio.
Sunt multi qui multa opera faciunt, sed quia dilectionem Dei et proximi
non habent, regnum Dei ex suo opere non consequuntur. Sola ergo fides,
illa fides dicenda est cui comes est dilectio, et quae per dilectionem,
si tamen potest, operatur. Duo itaque sunt in quibus constat fides,
cognitio scilicet et affectus. Quorumdam fides cognitione magna est,
affectu parva; quorumdam vero affectu magna, cognitione parva. Alii
fidem et cognitione et affectu magnam, alii cognitione et affectu parvam
habent. Verum affectum magnum in fide magis laudabilem esse quam
cognitionem magnam Dominus manifeste ostendit, ubi fidem grano sinapis
comparavit (Matth. XIII), quod quantitate quidem parvum est, sed non
fervore. Hinc mulieri Chananaeae parum quidem scienti adhuc, sed multum
confidenti, dictum est: Mulier, magna est fides tua (Matth. XV). Illa
namque fides apud Deum magna reputatur, quae etsi minus vigeat scientia,
per constantiam tamen fortis ostenditur. Cum ergo fides cognitione
crescit, adjuvatur. Cum vero affectu fides crescit, promeretur. Igitur
fides non de cognitione sola, sed de affectu et operatione laudatur et
remuneratur. Haec est enim quae justificat, quae, secundum Apostolum,
per dilectionem operatur (Gal. V). Altera vero daemonum est, de quibus
scriptum est quod daemones credunt et contremiscunt (Isa. II); sive
cujuslibet impii fidem tantum secundum cognitionem, non etiam secundum
dilectionem habentis. De quo scriptum est quia quod timet impius veniet
ei (Prov. X).
Nos autem, fratres, per dilectionem operemur, ut pro dilectione
remuneremur. Sensus corporis quinque sunt; visus, auditus, olfactus,
gustus et tactus; per quos anima sicut intus per rationem et
contemplationem ad invisibilia, ita foris ad visibilia suo modo
progreditur, et quae corpori sunt grata, commoda, utilia et necessaria
operatur. Sicut enim homo ex duabus naturis, spirituali scilicet et
corporea, est factus, et duobus bonis, id est spirituali et corporali
est ditatus, ita duplici sensus virtute est munitus et ornatus, intus
videlicet rationalitate ad invisibilia, foris sensualitate ad visibilia
contemplanda. Habet autem rationalitas in bonis invisibilibus suum
fructum ac jucunditatem, quemadmodum sensualitas in visibilibus. In
invisibilibus quippe bonis species est virtus, forma, justitia, dulcedo,
amor, canticum, gaudium, contactus amati, et quae siti boni inventio. In
sensualitate visus caeteris sensibus praecellentior est et efficacior,
sed longe inferior discretiva et contemplativa virtute rationis.
Corporalis namque visio, quia angusta est, maxima non comprehendit, et
quia hebes est, minima non discernit; et quia pigra est, non attingit
remota; et quia perspicax non est, non penetrat occulta. In rebus quoque
visibilibus, in quibus semper quaerere debet visus utilia. specie
fallente corruptus nonnunquam capit noxia; et dum in eis inordinate
delectatur, infelix animus intrinsecus innumerabilium delectationum et
cogitationum pulvere foedatur. Quia enim res mundanae, quas extrinsecus
appetimus, infinitae sunt, cogitationes quas ex ipsarum rerum
delectatione vel memoria intrinsecus trahimus, finitae esse non possunt.
Et sicut oculus pascitur ex specie, sic animus pascitur ex cogitatione.
Verum quantum ad res pertinet, nulla res est, quae cogitari non possit
sine peccato; quantum autem ad pravos affectus, nulla res est in qua
peccare non possumus cogitando. Quia igitur huic sensui, id est visui,
tantus inest defectus ad bonum, tantus affectus ad malum, omnibus modis
necesse est custodiatur, quia per ejus corruptionem animus maxime
foedatur. Custodiatur inquam ne, secundum Jeremiam, oculus noster
depraedetur animas nostras in cunctis filiabus urbis nostrae (Thren.
III), vel ut in Job legitur, oculus noster sequatur cor nostrum (Job
XXXI), sed potius avertatur ne videat vanitatem (Psal. CXVIII). Auditus
etiam diversis modis corrumpitur: quapropter oportet ut caute
custodiatur. Aliquando corrumpitur vanis sermonibus, aliquando
adulationibus, aliquando obscenis carminibus, aliquando detractionibus.
Unde scriptum est: Corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV).
Olfactus vero corrumpitur, quoties variis odoribus inordinate
delectatur. Iste sensus purior ac mundior aliis sensibus esse videtur,
unde et per illum anima minus corrumpi probatur. Hunc gustus sequitur,
per quem infelix gula suos illicitos appetitus experitur. Iste postquam
corrumpitur, variis ciborum ac potuum apparatibus insatiabiliter
oblectatur. Inde est quod beatus Hieronymus sub persona sui quorumdam
impudentem superfluitatem reprehendit, ita dicens:
|
“Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario
pane rugientem satiare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio.
Novi et nomina, et genera piscium, in quo littore concha lecta sit
calleo. Saporibus avium discerno provincias, et ciborum me raritas ac
novissime damna ipsa delectant.”
|
|
Nobis autem, fratres, secundum eumdem doctorem sit pauper, vilis, et
vespertinus cibus, olus et legumina, et interdum paucos pisciculos pro
summis ducamus deliciis. Ultimus est tactus, qui diversarum vestium
mollitie, et variarum obscenitatum immunditia multoties contaminatur.
Longum est, fratres, omnia assequi per quae constat miseram animam ex
suis sensibus infirmari. Isti sunt enim quinque porticus piscinae, qui
in Evangelio commemorantur, in quibus jacebat multitudo magna
languentium (Joan. V) Unusquisque etenim sensus tot servat languentes,
quot appetituum patitur corruptiones. Sed quoties Spiritus sanctus
descendit in nos, et in nobis excitat gratiam compunctionis, toties
sanatur noster sensus a quacunque detineatur infirmitate corruptionis.
Custodiamus, charissimi, sensus nostros, ne forte (quod absit!)
ingrediatur per fenestras nostras mors ad animas nostras. Quis sit autem
fructus istius custodiae, Isaias brevi sermone comprehendit, ubi dicit:
Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? (Isa. XXXIII). Aut
quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? Qui ambulat in
justitiis et loquitur veritatem; qui projicit avaritiam ex calumnia, et
excutit manus suas ab omni munere; qui obturat aures suas ne audiat
sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum. Iste in excelsis
habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus. Panis ei datus est, aquae
ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent
terram de longe. Cor tuum meditabitur timorem (Isa. XXXIII).
Sex sunt opera misericordiae: primum est esurientem pascere, secundum
sitientem potare, tertium hospitem colligere, quartum nudum vestire,
quintum infirmum visitare, sextum ad incarceratum et inclusum venire.
Qui his intendit in tempore, beatus erit in aeternitate. Beatus enim qui
intelligit super egenum et pauperem; in die mala liberabit eum Dominus
(Psal. XL). In die mala, id est in die judicii. Et animadverte (quod est
mirabile dictu) quod in Evangelio non dicitur quod alia peccata
damnandis commemorentur vel improperentur in die judicii, nisi hoc
tantum quod misericordiae opera neglexerunt; et econtrario salvandi non
laudantur de quibuslibet virtutibus, nisi de hoc solum quod ea
exhibuerunt. Unde Petrus Ravennas in libro Sermonum suorum, sermone 14:
|
“In regno, inquit, coeli coram omnibus angelis in conventum resurgentium
quod Abel passus sit, quod Abraham fidem incoepit, quod Moyses legem
tulit, quod Petrus crucem resupinus ascendit, Deus tacet, et clamat
solum quod comedit pauper (Luc. XI).”
|
|
Demus ergo, fratres, eleemosynam, et omnia munda erunt nobis (Luc. VI).
Demus ut detur nobis. Demus ut ii, quibus damus recipiant nos in aeterna
tabernacula (Luc. XVI). Demus gratis, quia nos maxime, qui de eleemosyna
vivimus, gratis accepimus. Mittamus panem super transeuntes aquas
(Eccle. XI), id est populos, quia post multa tempora inveniemus eum.
Haec dicimus, fratres, quia nos etiam, qui in religione vivimus, ad
clamorem pauperis aures, imo viscera nostra nonnunquam inhumaniter
claudimus. Sed qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum
necessitatem habere, etc., quomodo charitas Dei manet in eo? (I Joan.
III.) Anima autem, quae benedicit impinguabitur, et qui inebriat ipse
quoque inebriabitur (Prov. XI). Sacra volumina, charissimi, talibus
plena sunt, nec ista dicimus, ut vos velut ignorantes instruamus, sed
haec memorasse fortasse non erat inutile, sed quia bonorum operum
exhibitio, sive virtutum exercitatio salutem confert aeternam. Dicto de
operibus, dicamus de virtutibus.
Virtutes in Scripturis plures numerantur, sed eas modo commemorabimus
quae in Evangelio sub septenario disponuntur. Prima est humilitas,
secunda mansuetudo, tertia mentis compunctio, quarta desiderium
justitiae, quinta misericordia, sexta cordis munditia, septima pax
mentis aeterna. Humilitatem Abraham habuit quando dixit: Loquar ad
Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII). Sic et Jacob
humilitatem habuit, quando Domino loquens dixit: Minor sum cunctis
miserationibus tuis (Gen. XXXII). Beata quoque Maria hanc eamdem
virtutem habuit quae cum ab angelo diceretur Mater Dei, se dixit
ancillam Domini (Luc. I). Mansuetudinem David habuit, qui dixit: Ut
jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Tenuisti manum
dexteram meam, et ex voluntate tua deduxisti me (Psal. LXXII). Dicitur
enim mansuetus quasi ad manum venire vel manu duci suetus, ut sunt
domestica animalia. Talis homo velut jumentum non solum ad prospera, sed
etiam ad adversa paratus est. Unde idem ait: Ego in flagella paratus sum
(Psal. XXXVII). Tertia est mentis compunctio. Hanc quoque habuit sicut
alibi ait: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum
meum rigabo (Psal. VI). Quarta est desiderium justitiae. Istam etiam
idem habuit sicut quodam in loco dixit: Mei pene moti sunt pedes, pene
effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos pacem peccatorum
videns (Psal. LXXII). Et item: In matutino interficiebam omnes
peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes
iniquitatem (Psal. C). Quinta est misericordia. Sed quia ad ipsam
pertinent, quae superius de operibus misericordiae diximus, idcirco ea
hic non replicamus. Haec in beato Job excellenter enituit. Unde et ait:
Si comedi buccellam meam panis solus, et non comedit pupillus ex ea,
etc. (Job XXXI). Sexta est cordis munditia, quam et idem vir sanctus
perfecte habuit. Unde et dixit: Pepigi foedus cum oculis meis, ut nec
cogitarem quidem de virgine (Job XXXI). Septima est pax mentis aeterna.
Et istam David quasi specialiter habuit: Dixit enim: Cum his qui oderunt
pacem eram pacificus (Psal. CXIX).
Quamplurima sunt quae de ternario fidei, de quinario sensuum, de senario
operum, de septenario virtutum dicere possemus; sed leviter singula
tangamus, ne verbis prolixioribus vos oneremus. Qui autem doctrinam
fidei tantum sufficere putant, multum errant. Quos bene Eliseus typice
reprehendit, ubi regi Israel loquens ait: Percute jaculo terram. Cumque
eam tribus vicibus percussisset, et stetisset, iratus est contra eum vir
Dei, dicens: Quia si percussisses eam quinquies, aut sexies, aut
septies, percussisses Syriam usque ad consummationem. Nunc autem tribus
vicibus percuties eam (IV Reg. XIII). Terram autem ter percutere et
stare, est terrena corda tantum de fide sanctae Trinitatis erudire, et
nihil de sanctitate bonae conversationis adducere. Ergo, charissimi, nos
loquendo, vos audiendo, utrique faciendo, percutiamus terram, id est
terrenitatem in nobis ter, in sanctam Trinitatem fideliter credendo.
Percutiamus eam quinquies, nostris sensibus potenter praesidendo.
Percutiamus eam sexies, sex supradicta opera misericorditer exhibendo.
Percutiamus eam septies, septem praedictas virtutes viriliter exercendo.
Quod si fecerimus percutiemus spirituales hostes usque ad internecionem,
pacemque possidebimus in mundo per gratiam, in coelo per gloriam. Quod
nobis praestare dignetur Jesus Christus. Dominus noster, qui est Deus
benedictus in saecula. Amen
|
|