SERMO XXXVI. In Epiphania Domini.

Obtulerunt magi Domino aurum, thus, et myrrham (Matth. II). Aurum sacrae fidei significat claritatem, thus devotam orationem, mirrha carnalis affectus mortificationem. Aurum offerimus, dum divina sapientia per fidem intus elucemus. Cujus oblationis pretium, ut quantum sit quamve magnificum demonstremus, alienis verbis declarabimus. Sunt duo quaedam, et haec duo in uno sunt, et unum sunt duo haec. Creator et Salvator; duo sunt nomina, et res una. Tamen aliud notat Creator, aliud Salvator. Creator, quia fecit nos; Redemptor et Salvator, quia redemit nos. Primum non eramus et facti sumus; postea perieramus et redempti sumus, et ab uno utrumque factum est, ut bonum nostrum totum esset ab uno, et totum in uno et unum. Creatori debemus quod sumus, Salvatori quod reparati sumus. Haec sunt ergo duo, quae fidei proposita sunt credenda, Creator et Salvator, et quae pertinent ad Creatorem, et quae pertinent ad Salvatorem similiter. Creator, et quae pertinent ad Creatorem, haec est una pars fidei; Salvator, et quae pertinent ad Salvatorem, haec est altera. In prima parte discernit fides inter Creatorem et opera ejus. In secunda parte discernit fides inter Salvatorem et sacramenta ejus. Ad Creatorem pertinent opera conditionis quae sex diebus facta sunt; ad Salvatorem pertinent opera restaurationis, quae complentur sex aetatibus. In prima parte ad fidem pertinet confiteri Creatorem, et ab eo facta esse omnia quae habent esse. In secunda parte ad fidem pertinet venerari Salvatorem unum, et ab eo reparata esse perdita quibus datum est vel dandum beatum esse. In prima parte recta fides in Creatorem et creaturam ita discernere debet, ut et unicuique horum quod suum est tribuat, et vicissim alterius proprietatem in alterum non transfundat, id est ut nec creaturae attribuat Creatoris majestatem, nec Creatori ascribat creaturae infirmitatem; nec Deum concludat tempore, nec creaturam extendat aeternitate. Ita fides, si unicuique quod suum est tribuit, recte offert; si inter utrumque bene discernit, recte dividit, et non peccat. Si vero in quolibet horum delinquitur, fides sana necesse est detrimentum patiatur. Nam illi qui, creaturam pro Deo colentes gemino errore decepti, vel creaturam aeternam vel Deum temporalem esse credunt, quid inde aliud fecisse dicendi sunt quam excellentiam Factoris operi, et infirmitatem facturae seu creaturae tribuisse Creaturi? Rursus philosophi gentilium, quamvis inter Creatorem et opus suum recte discernerent, nequaquam fideles tamen appellantur, quia fidem de Salvatore non habuerunt.

Sequuntur ergo deinde ea quae in secunda parte posuimus, ubi primum in Salvatore agnoscimus redemptionem, in sacramentis ejus redemptionis praeparationem. Prima pars fidei spectat ad debitum naturae. Secunda pars fidei spectat ad debitum gratiae. Illa credere debemus, quia per naturam conditi sumus; ista credere debemus, quia per gratiam reparati sumus. Offeramus fratres, sacramenta, sanamque fidem; quia ipsa placet Deo super aurum et topazion. Thus devotam significat orationem. Sicut enim thus in thuribulo igne crematum odorifera fumositate sursum ascendit, ita devota oratio in corde flamma charitatis accensa intima suavitate ad aures Divinitatis pertingit. Thuribulum namque est cor, ignis charitas, thus oratio. Istius spiritalis thuris diversae sunt species. Quot enim sunt animae Christianae, bonae et devotae vel modo quolibet utiles illi, et fructuosae affectiones, tot non inconvenienter offerre probantur orationes. Aliquando nimirum oramus, poenam quam pro peccatis nostris meruimus timendo. Aliquando oramus, eadem peccata deflendo. Aliquando oramus, ea confitendo. Aliquando oramus, de venia magna nimiter praesumendo. Aliquando oramus, judici nos humiliando. Aliquando oramus, ejus benevolentiam captando. Aliquando oramus ejus potentiam exaltando. Aliquando oramus, preces nostras exaggerando. Aliquando oramus, inimicis nostris mala imprecando. Aliquando oramus, nostram necessitatem insinuando. Aliquando oramus, nostram tribulationem pronuntiando. Aliquando oramus, malitiam hostium nostrorum accusando. Aliquando oramus, auxilium divinum instanter postulando Aliquando oramus, eleemosynas erogando.

Poenam etenim timendo oramus, quando dicimus. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Psal. VI). Eadem flendo oramus, quando orantes. Lavamus per singulas noctes lectum nostrum, et lacrymis nostris lectum nostrum rigamus (ibid.). Ea quoque confitendo oramus, quando secundum eumdem Prophetam: Iniquitatem nostram annuntiamus, et cogitamus pro peccato nostro (Psal. XXVII). De venia bene praesumendo oramus, secundum illud: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum. Et in Domino sperans non infirmabor (Psal. XXV). Et item: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi (Psal. XLII). Nos Deo humiliando oramus, ut est illud: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meam, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII). Et alibi: Peccavi super numerum arenae maris, et non sum dignus videre altitudinem coeli prae multitudine iniquitatis meae (II Par. XXXVII). Ejus benevolentiam captando oramus, quando ejus misericordiam laudantes, mitem, benignum, longanimem praedicamus, ut est illud. Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors. Non in perpetuum irascetur (Psal. CII): Et caetera quae sequuntur. Potentiam ejus exaltando oramus, cum dicimus: Tua est potentia, tuum regnum, Domine. Da pacem, Domine, in diebus nostris (Off. Eccl.). Aliquando oramus preces nostras in conspectu Dei exaggerando, secundum illud. Exaudi, Domine, placare, Domine, attende et fac. Mala inimicis nostris imprecando oramus, cum dicimus: Confundantur et deficiant detrahentes animae meae (Psal. LXX). Necessitatem nostram insinuando tantum oramus, secundum illud: Domine, si hic fuisses, frater meus non fuisset mortuus (Joan. XI). Et ut beata Maria in nuptiis Dominum orans dixit: Vinum non habent (Joan. II). Tribulationem nostram pronuntiando oramus quoties illud Davidicum dicimus: Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsium pronuntio (Psal. CLXI). Hostium nostrorum malitiam accusando oramus, ut est illud: Respice inimicos nostros, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me (Psal. XXIV). Divinum auxilium instanter postulando oramus, quando dicimus: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina (Psal. LXIX). Eleemosynam denique erogando oramus quando quod scriptum est adimplemus: Abscondite eleemosynam in sinu pauperis et ipsa orabit pro vobis ad Dominum, etc. (Eccli. XXIX).

Sunt et alii modi multi, quibus orare solemus, quos hic causa vitandae prolixitatis describere nec volumus nec valemus. Est et alia species incensi, thymiama videlicet rusticanum, quod in pauperioribus ecclesiis circa corpora mortuorum, vel causa honoris, vel etiam causa reprimendi fetoris cremari solet, gravem et ingratum habens odorem. Hoc convenienter orationem peccatorum significat, de quibus scriptum est: Deus peccatores non exaudit (Joan. IX). Et David: iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus (Psal. LXV). Oratio enim quae ad Deum funditur, debet esse munda ut sit accepta. Munda autem est illorum oratio qui vera compunctione et confessione a sordibus vitiorum mundati secure dicere possunt: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Myrrha, quae amara est, carnis et carnalis affectionis designat mortificationem. Hujus quoque, ut in alio quodam sermone digessimus, diversae sunt species. Alia est enim myrrha doloris, alia timoris, alia compunctionis, alia confessionis, alia satisfactionis, alia etiam myrrha compassionis. Alia est myrrha cujuslibet virtutis, alia boni operis alia est myrrha abstinentiae, alia praelationis vel potius administrationis. Omnis enim praelatus, qui praeest in sollicitudine, multiplicis curae amaritudine repletur. Unde et beatus Paulus, de seipso quodam in loco, sic ait: Praeter alia quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI.) Et in Job legitur quod gigantes gemunt sub aquis (Job XXVI). Et Dominus in Evangelio: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima (Luc. X). Quae turbatio operante gratia Dei plus credenda est habere meriti quam detrimenti, dum secundum Salomonem per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis (Eccle. VII). Tam multiplex est ergo spiritalis thuris et myrrhae diversitas, quam est diversa sanctae orationis et fructuosae amaritudinis utilitas. Itaque, fratres, quod magi pagani obtulerunt corporaliter, et nos offeramus spiritualiter, ut per hujus oblationis gratiam pervenire mereamur ad gloriam. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.