SERMO XXXVII. De sacrificiis, et holocaustis et oblationibus, et eorum differentiis.

Anima mea in manibus meis semper (Psal. CXVIII). Omne quod pretiosum habemus, quod magis diligimus, quod magis amittere pertimescimus, semper vel saepius in manibus habemus, vel prae manibus habere solemus. Nihil est autem quod homini debeat esse charius aut pretiosius anima sua. Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam commutationem dabit homo pro anima sua? (Matth. XVI.) Pellem ergo pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua (Job II). Inde est, charissimi, quod Psalmista sanctus suam animam in manibus non saepe, sed semper se habere dixit, velut oblationem sanctam dignam Deo continue offerendam, quam modis omnibus custodire, et super Christum, qui est altare nostrum, patri volebat offerre. Cujus exemplo informati nostras debemus animas in manibus tenere, easque semper Deo sacrificare et offerre. Sacrificium in Veteri Testamento dicebatur, quando de animalibus fiebat oblatio. Oblatio autem aliarum quarumlibet rerum vocabatur. Sacrificiorum autem secundum Veteris Testamenti consuetudinem tria sunt genera. Alia enim sunt holocausta, alia simplicia sacrificia, alia pacifica. Holocaustum vocabatur quod vel ex debito vel sponte oblatum totum incendebatur. Sacrificium simplex vocabatur quod, pro debito institutionis oblatum, partim cremabatur, partim reservabatur. Pacifica dicebantur quae sponte offerebantur, sive per gratiarum actionem, sive pro praecedentis voti adimpletione, sive pro voluntaria et spontanea devotione. Holocaustum aliquando fiebat de armentis, aliquando de pecoribus, aliquando de volatilibus. Oblatio aliquando fiebat de simila, quae dicebatur sacrificium crudum, aliquando de clibano, aliquando de sartagine, aliquando de craticula, et dicebatur sacrificium coctum. Sacrificia alia erant pro peccato, alia pro delicto. Delictum est, quando non fit quod fieri debet. Peccatum, quando fit quod fieri non debet. In sacrificium autem vel holocaustum aliquando offerebatur taurus, aliquando vitula, aliquando hircus, aliquando capra, aliquando haedus, aliquando vitulus, aliquando vacca, aliquando bos, aliquando ovis, aliquando agnus, aliquando aries, aliquando turtur, aliquando columba, aliquando passer. Oblatio vero aliquando fiebat ex simila, aliquando ex oleo, aliquando ex aceto, aliquando ex vino, aliquando ex thure, aliquando ex thymiamate, aliquando ex calamo, qui aromaticus appellabatur. Unde Dominus per Isaiam ad populum Israel: Non emisti mihi argento tuo calamum (Isa. XLIII).

Videamus nunc quid ista significent, ut ex eorum significationibus valeamus intelligere quod multis modis Deo nostras animas possimus offerre. Taurus significat superbiam. Unde in Ecclesiastico dicitur. Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus (Eccli. VI). Quoties ergo superbiam nostram deprimimus et conterimus, toties Deo taurum immolamus. Vitula significat luxuriam. Unde in libro Sapientiae de luxuriosis et immunde viventibus dicitur. Spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile fundamentum collocabunt (Sap. IV). Dum ergo nostram luxuriam pro Deo coercemus, Deo quasi vitulum sacrificamus. Hircus, capra, haedus, peccata vel peccatorum poenitentiam solent figurare. Peccata alia criminalia, alia venialia. Criminalia alia majora, alia minora. Majora, ut homicidium, incestus, adulterium, sacrilegium; minora, ut furtum, fornicatio; venialia, ut risus, ira levis et transitoria, verbum aliquando otiosum. Hircum itaque offerimus, dum de majoribus criminibus; capram, dum de minoribus; haedum, dum de venialibus peccatis poenitemus. Sic in vitulo, propter suam teneritudinem, boni operis inchoationem; in vacca, quia in majus robur excrevit, ejusdem operis perfectionem; in bove, propter ejus perfectam fortitudinem, operis boni intelligimus perfectam, ac robustam consummationem; in ove quoque, quia innocens est animal, intelligimus bonae actionis innocentiam; in agno, quia in principio vitae mundissimam habet pellem, cordis munditiam; in ariete, quia dux est gregis, rationalis intellectus, per quem adjuvante gratia omnia nostra bona debent regi, robustam accipiamus potentiam.

Immolemus igitur, fratres, animas nostras Deo: in tauro, nostram superbiam propter ipsum deprimendo; in vitula, nostram luxuriam coercendo; in hirco, capra, haedo, poenitentiam de nostris peccatis agendo; in vitulo, bonum opus inchoando; in vacca, in eo proficiendo; in bove, ipsum perfecte consummando. Possumus quoque dicere quod quaelibet hostia designat bonam conversationem. Pellis hostiae ejusdem conversationis superficiem, caput initium, cauda finem intestina occultam virtutem, ablutio hostiae munditiam vitae honestae. Pellem hostiae detrahimus, et hostiam membratim dividimus, cum derelicta conversationis nostrae exterius specie, interius ratione discernente singula opera nostra pro loco, tempore, modo, intentione, diligenter discutimus, ne nos vitium fallat sub specie virtutis, aut culpa sub specie rectae operationis. Sacrificia autem nostrae bonae conversationis imperfectionem designant. Et holocausta ejus perfectionem figurant. Voluntaria denique sacrificia vel holocausta, de quibus scriptum est: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII), aut bonae voluntatis significant devotionem, aut spontanei operis exhibitionem. Sed et quasi feminini generis est quod offerimus, quando in aliqua virtute vel leviter infirmamur. Masculum vero offerimus, quando viriliter agimus, quando confortatur cor nostrum, quando deficientibus pueris, et laborantibus, et juvenibus in infirmitatem cadentibus speramus in Domino, assumimus pennas sicut aquilae, currimus et non laboramus, ambulamus et non deficimus. Turtur post primum parem, secundum fertur non requirere, et ideo castitatem debet significare. Columba quoque, quae felle caret, et rostro non laniat, simplicitatem et concordiam designat. Passer, qui in tecto nidificat, coelestem contemplationem figurat. Ille velut passer in tecto nidificaverat qui dicebat: Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III). Offeramus, fratres, nostras animas in turture per castitatem, in columba per simplicitatem, in passere per contemplationem. Simila quoque, quae absque fermento offerebatur, simplicem doctrinam significabat. Oleum exprimit misericordiam. Sicut enim oleum super omnes liquores quibus miscetur ascendit, sic opus misericordiae omnium operum effectus transcendit. Unde quemadmodum alibi diximus, praetermissis aliis sola misericordiae opera in die judicii commemorabuntur. Acetum et vinum duplicem exprimunt compunctionem, unam videlicet quae nascitur ex dolore peccatorum et timore tormentorum, alteram quae nascitur ex perceptione coelestium donorum et praegustatione futurorum bonorum. Nam acetum significat primam, vinum secundam. Thus, ut saepius diximus, significat orationem. Thymiama vero non illud rusticanum, de quo supradiximus, sed illud, quod est boni odoris propter suam fragrantiam, bonam significat opinionem. Unde Paulus: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II). Calamus denique, eo quod calamo cantica soleant fieri, divinam laudem significat vel gratiarum actionem. Offeramus etiam in his animas nostras, in simila videlicet per simplicem doctrinam, in oleo per misericordiam, in aceto vel vino per compunctionem, in thure per orationem, in thymiamate bono per bonam opinionem, in calamo per divinae laudis decantationem et gratiarum actionem.

Sciendum est autem quod quando aves, scilicet turtures, aut columbae offerebantur, caput earum ad collum retorquebatur, et per vulneris locum sanguis effundebatur, vesicula gutturis extrahebatur, pluma detrahebatur, et sic earum caro cremabatur. Capitis retortio significat mentis humiliationem, sanguinis effusio peccati confessionem, extractio vesiculae et detractio plumae, inflatae elationis et dissolutae levitatis ablationem. Sic ergo nostram hostiam necesse est praeparemus, si eam Deo placabilem fore desideramus. Fermentum et mel super altare Domini non offerebantur, quae et nos spiritaliter vitare debemus. Fermentum enim significat haereticam pravitatem, mel dulcedinem saecularem. Haeresis corrumpit fidem, dulcedo saeculi corrumpit bonam operationem. Sal in omni oblatione offerebatur. Sic enim in Levitico scriptum est: Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo; in omni oblatione offeres sal (Levit. II). Sal significat sapientiam. Quidquid ergo boni cogitamus, loquimur, aut operamur, totum sapienter agere debemus. Unde et in psalmo, qui specialiter de oblatione divinae laudis canitur, scriptum est. Psallite sapienter (Psal. XLVI). Istud quoque sal in libro Sapientiae commendatur, ubi dicitur: Si quis erit consummatus inter filios hominum, si abfuerit ab illo sapientia tua, in nihilum computabitur (Sap. IX). Ergo quia non omnia possumus omnes, et unusquisque habet suum donum a Deo, et in via Dei alius sic ambulat, alius autem sic, idcirco unusquisque nostrum in suo sensu abundet. Et sicut dicit B. Petrus: Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus (I Petr. IV). Qui ergo non habet bovem perfectionis, non assistat ante Deum sine vitulo inchoationis; et qui non abundat simila doctrinae, offerat oleum misericordiae. Et quisque in dono sibi quasi singulariter dato excellenter praepolleat, et in eo non sibi singulariter, sed et aliis communiter vivat, ut per gratiam bene dispensatam in tempore, gloriam mereamur in aeternitate. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula Amen.