|
Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis (Isa. XLVIII). Babylon illa
gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, quae ab antiquo in
solitudinem sempiternam ob civium suorum scelera redacta est, et nominis
sui interpretatione, et principum suorum crudeli elatione, et
habitatorum suorum perversa conversatione praesens saeculum significat.
Quod videlicet saeculum, tum propter culpam, tum propter poenam, tum
propter utramque, perversae, impiaeque Babyloni rectissime comparatur.
Habet enim ad modum civitatis alicujus secundum sensum tropologicum
portas suas, murum suum, plateas suas, aedificia sua minora et majora.
Porta per quam introitur est nativitas; via per quam transitur est
mortalitas; porta per quam exitur est mors. Quidquid nimirum nativitas
misera subjicit, totum infelix mortalitas secum trahit, et quidquid
mortalitas trahit, totum insatiabilis mors deglutit. Murus ejus est
orbis istius ambitus, quem intramus quidem nascendo, sed exire non
valemus nisi moriendo. Inter utramque vero portam, id est nativitatem
per quam introimus, et mortem per quam eximus per viam, id est
mortalitatem per quam transimus quotidie horis, et momentis, et in
corruptione, et in poenalitate versamur, et fluctuamus, donec secundum
arbitrium judicis interni et aeterni post meritum ad praemium veniamus.
Plateae istius spiritalis Babylonis septem vitia principalia sunt. Istae
plateae longae sunt et latae. Longae per consuetudinem diuturnam, latae,
per dissolutam licentiam. Prima est superbia, secunda invidia, tertia
ira, quarta acedia, quinta avaritia, sexta gula, septima luxuria.
Superbia ad unam partem, sive ad unam manum habet elationem cordis, ad
aiteram autem ostentationem operis. Intus enim superbia, foris
jactantia. Superbia in elatione cordis, jactantia in ostentatione
operis. Superbia magis in occulto coram Deo, jactantia magis in
manifesto coram proximo. Ad hanc plateam instruendam primum posuit
lapidem diabolus, quando sedem suam ponere voluit ad aquilonem, et
similis esse Altissimo. (Isa. XIV). Ipse rex est hujus Babylonis, ipse
tunc et hoc modo ipsam civitatem, plateamque primam ejus coepit
aedificare. Secundo loco primi parentes nostri plateam eamdem urbis
Babylonicae aedificaverunt, quando pomum vetitum comedentes domum
scientiae superbe quaesierunt. In hac platea unusquisque elatus tanto
altius sibi domum construit, quanto amplius prae caeteris inflatus
superbit. Et sic de aliis vitiis intelligendum est, quod qui in vitiis
inveniendis et exercendis primi exstiterunt, ipsi in aedificandis
plateis Babylonis primum laboraverunt. Et quanto se quisque vitiosus
quolibet vitio gravius corrumpit, tanto sublimiorem aulam sibi in
Babylone componit. In hac platea prima, quae est superbia, varii sunt
apparatus, varii ornatus, et magis in ea quaeruntur quae pertinent ad
laudem, quam quae pertinent ad voluptatem. Plus in ea affectantur quae
spectant ad mundi gloriam, quam quae ad carnis concupiscentiam. Omnia
enim sunt composita, circumornata ut similitudo templi. In ipsa purpura,
et byssus, vestes holosericae, et tapetia de Aegypto, ornamenta
calceamentorum, et lunulae, et torques, et monilia, et armillae, et
mitrae, et discriminalia, et periscelides, et murenulae, et olfactoria,
et inaures, et annuli, et gemmae, et mutatoria, et pallia, et
linteamina, et acus, et specula, et suidones, et theristra. Habitatores
ejus ingrediuntur pompose, et extento collo, et nutibus oculorum
plaudentes, pedibus suis composito gradu incedentes. Repleta est terra
ejus equis, et innumerabiles sunt quadrigae ejus.
Secunda Babylonis platea, quae est invidia, altissima paupertate
constringitur et arctatur. Nam et si qua quandoque possident bona, dum
pompam divitias et gloriam, quae in prima ei vicina platea
superabundant, livido aspectu perpendit, se pauperrimam, et quasi omni
felicitate destitutam credens, inconsolabiter gemit et tabescit.
Habitatores ejus tortiones et dolores tenebunt, et quasi parturientes
dolebunt. Haec habet ex una parte proprium decrementum, ex altera
alienum incrementum. Inter propriam quippe minorationem et alterius
augmentationem, vel etiam inter propriam ignominiam et alterius gloriam
omnis mundus, quasi per suae plateae medium, cruciatus agitur. In hac
quoque platea diabolus princeps est; Quia Invidia diaboli mors introivit
in orbem terrarum (Sap. II). Habet autem multos, sed omnes perditos
cives, Cain, Scribas, et Pharisaeos, et principes sacerdotum, quos
sciebat Pilatus per invidiam tradidisse Christum.
Tertia platea urbis reprobae ira est. Haec ad unam manum habent iram
levem et transitoriam, ad alteram odium, id est, iram gravem et
continuam. Hic videbis festucam, illic trabem. In hanc miseram plateam
concurrunt omnes impetus universarum tempestatum. In hac etenim se
agitant turbines dissensionum, strepunt fragores comminationum, fremunt
venti contentionum, ruunt imbres et grandines persecutionum, micant
fulgura armorum, sonant tonitrua percussionum et interfectionum. Quarta
platea urbis nefandae est acedia. Haec habet ex una parte tristitiam, ex
altera desperationem. Haec magis horrenda et amplius timenda prae
caeteris videtur. Cum enim grave sit peccare, gravius est tamen
irrationabiliter in trisittiam decidere; gravissimum autem per
tristitiam in despetionem se praecipitare. In hac platea Cain infelix
primus sibi domum erexit, cum dixit. Major est iniquitas mea, quam ut
veniam merear (Gen. IV). Sed et Judas negotiator pessimus in hac eadem
platea mansionem sibi constituit, dum de venia desperans laqueo se
suspendit. Ab ejus se habitatione liberari petiit Psalmista cum ait. Non
me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat
super me puteus os suum (Psal. LXVIII).
Quinta autem platea est avaritia. Hanc ex una parte constituit
cupiditas, ex altera tenacitas. Quae, quamvis repleta sit argento et
auro, et non sit finis thesaurorum ejus, satiari tamen non potest; quia
avarus (quantum ad ardorem sitis ejus spectat) non implebitur pecunia,
(Eccles. V). Sed quanto plus acquirit, tanto amplius habere concupiscit.
Unde est illud.
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.
(JUVEN., Sat. XIV, vers. 138.)
In hac insignem habet arcem dives ille avarus sepultus in inferno.
(Luc. XVI)
Sexta platea est gula. Cujus unam partem facit edacitas, alteram
ebrietas. Ab hujus plateae mansione nos prohibuit Dominus ubi dixit.
Videte ne graventur corda vestra in crapula, et ebrietate (Luc. XXI). Et
Apostolus. Non in comessationibus et ebrietatibus (Rom. XV). Et in ea
quidem parte, quae est edacitas, sunt omnia genera panum, quae fiunt
arte pistoria, et obsoniorum quae fiunt arte coquinaria, genera diversa
carnium quadrupedum et volucrum, piscium marinorum et fluvialium, piper
et allium et cyminum ad conficiendos sapores et condimenta. In altera
parte, quae est ebrietas, sunt vina diversi coloris et saporis, et
vigoris, et odoris confecta diversis herbis et aromatibus, ad opus
eorum, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque
ad vesperum (Isa. V). Quorum impudentiam idem propheta, cujus haec sunt
verba, alibi redarguit, dicens: Prae vino, inquit, nescierunt, et prae
ebrietate erraverunt (Isa. XXVIII). Sacerdos et propheta nescierunt prae
ebrietate, absorpti sunt a vino. Eraverunt in ebrietate, nescierunt
videntem, ignoraverunt judicium. Omnes enim mensae eorum repletae sunt
vomitu sordiumque, ita ut non sit ultra locus (Isa. XXVIII). Et item
alibi in persona eorum: Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate,
et erit hodie sicut et cras, et multo amplius (Isa. LVI). Et si tales
fuerunt propheta, et sacerdos, et speculatores populi, qui ab eodem
propheta vocantur canes impudentissimi, nescientes saturitatem; quale
putatis fuit vulgus promiscui sexus et ignobile? Sed et apostolus Paulus
de gulosis loquens ait: Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc
autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus,
quorum deus venter est, et gloria in confusionem eorum, qui terrena
sapiunt (Philip. III).
Septima platea est luxuria. Haec ex una parte habet immunditiam
cogitationis, ex altera immunditiam actionis. Haec est ultima et infima
omnium platearum Babylonis, et in ipsam confluere videntur immunditiae
totius civitatis, et tamen inquinationis suae pro fluvio non potest
saturari. Os etenim vulvae, ut sacra Scriptura testatur est insatiabile
(Prov. XXX). Multa sunt, fratres quae de his omnibus possent dici, quae
nunc necesse est praetermitti. Nam tota die fere aliis rebus intendimus,
et ob hoc ad nostrum libitum scribendi tempus non habemus. Quae ergo
nostram possibilitatem superant, vobis scrutanda relinquimus, vobis
colligenda reservamus.
Et nunc charissimi, nobis, horreamus et abominemur plateas, et
detestemur habitacula Babylonis, id est, omnia scelera vitae saecularis.
Egrediamur de Babylone, fugiamus de Chaldaeis, revertamur Jerusalem.
Egrediamur mala nostra relinquendo, fugiamus poenitendo, revertamur bene
vivendo. In aversione vel descensione de Jerusalem in Babylonem primo
loco fit tentatio; secundo delectatio; tertio consensus; quarto
operatio; quinto consuetudo; sexto desperatio. Per tentationem namque
movemur, per delectationem descendimus vel potius labimur, per consensum
portas Babylonis ingredimur, per operationem habitaculum nobis
construimus, per consuetudinem servituti adducimur, per desperationem in
carcerem trudimur et vinculis ligamur. In reversione autem de Babylone
in Jerusalem, prima est per divinam aspirationem peccati cognitio;
secunda cordis compunctio; tertia oris confessio; quarta poenitentiae
satisfactio; quinta virtutis exercitatio; sexta boni operis exibitio. Et
notandum quod ait: Fugiamus a Chaldeis. Melius enim quaedam peccata,
maxime quae dulcescunt nobis, fugiendo vincimus, quam resistendo. Unde
Apostolus de fornicatione: Fugite, inquit, fornicationem (I Cor. VI).
Hoc etiam exprimit quod nuntius, qui venit ad Heli, dixit. Ego sum, qui
veni de praelio, et ego, qui de acie fugi hodie (I Reg. IV). Melius est
enim fugere, vitamque salvare quam in bello occumbere. Egrediamur,
fratres et fugiamus. Brevis autem est via et facilis, quae est de
Jerusalem in Babylonem, et e contrario (quod est mirabile dictu) grandis
et difficilis est via, quae est de Babylone in Jerusalem. Facile nimirum
de bano in malum, de virtute in vitium, de spiritu in carnem labimur;
sed non aeque de inferioribus ad superiora, corpore quod corrumpitur et
aggravat animam pressi, facile resurgimus. Inde est illud poeticum:
. . . Facilis descensus Averni,
Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras
Hoc opus, hic tabor est.
(VIRGIL. Aeneid., lib. VI, vers. 126, 128, 129.)
Quia spiritus et caro magno sibi confinio vicina sunt, facile et cito
per culpam labimur, sed quia post quam peccavimus peccati consuetudine
premimur difficile per justiam relevamur. Unde et ista spiritualis
reversio longum, arduum, et difficilem ascensum recte habere dicitur.
Hinc est quod Salvator ait:
|
“Arcta et ardua est via, quae ducit ad vitam (Matth. VII). Si ergo sumus
in hac reversionis via per poenitentiam, vel in ipsa Jerusalem per bonam
et perfectam conscientiam, teneamus quod habemus ne alius nostram
accipiat coronam. Si stamus, videamus ne cadamus (I Cor. I), semper
suspicantes de insidiis et incursibus hostium nostrorum, qui nos
abduxerunt, et captivaverunt, et de canticis Sion interrogaverunt (Psal.
CXXXVI).”
|
|
Qui secundum sententiam Jeremiae, volociores sunt aquilis coeli, super
montes persequuntur nos, in deserto insidiantur nobis (Thren. IV).
Aquilae coeli facti sunt praelati, qui ad coelestia bona sublimiter
volant, et supernae claritatis radios contemplantur. Montes designant
altitudinem contemplationis. Desertum significat secretum vitae
spiritalis. Sed persecutores nostri velociores aquilis coeli sunt, quia
crudeles spiritus acrius ad nos persequendum quam nostri praelati ad
defendendum multoties insistunt. Et licet in alta supernae
contemplationis ascendamus. vel in abscondita conversationis intimae
recedamus, nunquam tamen desinunt nos persequi, nunquam nobis desistunt
insidiari. Unde necesse est, charissimi, ut non solum fortiter, sed et
sapienter gradiamur. Contra persecutionem etenim debemus esse fortes,
contra insidias sapientes. Si ergo fortiter et sapienter ambulemus,
hostes evademus, in Sion cum salute perveniemus, et laetitia sempiterna
erit in Christo. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus
noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
|
|