SERMO III. Dedicatione Ecclesiae anagogice.

Lauda, Jerusalem, Dominum (Psal. CXLVII). Jerusalem civitas sancta, et civitas Sancti, sancta Ecclesia est. quae sicut civitas aedificatur, et aedificata diversis ornamentis ornatur. Habet haec civitas sancta, id est Ecclesia, lapides suos, murum suum, turres suas, aedificia sua, portas suas. Habet lapides, scilicet fideles, qui sicut per caementum lapis jungitur lapidi, sic per charitatem junguntur sibi. Habet murum per munimen virtutum, quibus ipsa contra vitia firmatur, ne vitia irruentia auferant illi spiritualia bona. Habet turres per illos qui sunt in contemplatione sublimes. Quasi namque turres in sancta Ecclesia levantur, dum perfecti quique, relictis terrenis, ad coelestia per contemplationem sublimantur. Habet aedificia minora, habet majora, habet maxima. Minora habet aedificia per vitam conjugatorum, majora per vitam continentium, maxima per vitam virginum. Vita namque conjugatorum per terrenorum actionem et generandi voluptatem circa ima subsistit. Vita vero continentium per virtutum exercitationem, et bonorum operum exhibitionem ad altiora se subrigit. Vita vero virginum per cordis puritatem, et carnis integritatem ad coelestia se extollit. Habet aedificia lapidea, habet eburnea. Lapidea habet per illos qui sunt in fide firmi, eburnea per illos qui sunt castitate nitidi. Lapis namque per firmitatem significat fidem. Ebur vero per naturae frigiditatem significat castitatem. Habet portas diversas, per quas diversae nationis et conversationis homines a se dudum remotos inducit, et cives suos et domesticos facit. Habet portas, portam gregis, portam piscium, portam veterem, portam vallis, portam stercoris, portam fontis, portam aquarum, portam equorum, portam judicialem. Quarum mysticam significationem vobis breviter, prout Dominus dedit, adnotabo. Porta gregis erat illa, ubi erat Probatica piscina, id est ovilis piscina, quia ibi abluebantur carnes ovium, quae in sacrificio ponebantur. Porta vero gregis, eo quod ovis innocens animal est, significat innocentiam. Per hanc itaque portam inducuntur nocentes et fiunt innocentes: nocentes per culpam, innocentes per justitiam. Per culpam foris, per justitiam intus. Foris lupi, intus oves. Lupi per rapacitatem, oves per simplicitatem. O quam bona porta, in qua talia fecit dextera Excelsi! Porta piscium vocabatur porta illa, per quam pisces de mari veniente inferebantur. Porta ista significat poenitentiam, quae quasi unam columnam habet hinc per compunctionem cordis, alteram inde per confessionem oris; tectum vero desuper satisfactionem operis. Per istam vero invehuntur inquietudine saeculi praesentis agitati, sale scilicet amaricati, fetore corrupti, undositate elati, squammis veteris hominis hispidi, coeno carnalis delectationis polluti, a luce veri Solis alieni, rete beati Petri vel ejus vicem agentium de fluctibus mundanis educti, et in sanctam Jerusalem, id est Ecclesiam, squammis peccatorum detractis, inducti. Sunt tamen quidam, qui, ad similitudinem anguillarum, pelle veteris hominis se stringentes, luto vitiorum inhaerentes, vel saepe vel semper rete Dominicum effugiunt, et sursum ad lucem veritatis non veniunt, ut ibi mortificentur sibi, vivificenturque et vivant Deo. Porta vetus charitas est. Sicut scriptum est: Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio (I Joan. II). Per hanc portam intrant, qui se de amore saeculi transferunt ad amorem Dei. Per hanc intravit beata Maria Magdalene, quae post tot et tanta carnis scandala facta est ex lebete phiala, de vase contumeliae in vas translata gloriae. Porta vallis, quae erat contra vallem Josaphat, significat humilitatem. Per hanc intrant illi, qui de superbia diaboli redeunt ad humilitatem Christi. Foris sublimes, intus humiles. Foris similes cedro, intus hyssopo: cedro per elationem, hyssopo per humilitatem. Per elationem aversi, per humilitatem conversi, id est a Deo aversi ad Deum conversi. Porta stercoris, quae erat in inferiori parte civitatis, per quam purgationes eliminabantur, significat excommunicationem. Per hanc non inducuntur, sed ejiciuntur profani, qui sunt stercora per culpam et projiciuntur per vindictam; stercora proprio facto, projiciuntur verbo divino. Non enim decet ut accubet haedus cum agno, peccator cum justo, immundus cum mundo, adulter cum Christo, ne forte justus, provocatus exemplo peccatoris, extendat ad iniquitatem manus suas. Porta fontis dicta est, quia erat contra fontem Siloe. Siloe interpretatur missus, et significat Christum, quem misit Pater ad salutem generis humani. O quam bonus fons! Fons iste sapientiae Verbum Dei in excelsis, cujus rivulo potantur sitibundi, satiantur famelici, revocantur abjecti, sanantur aegroti, reconciliantur inimici, liberantur captivi, justificantur impii, beatificantur miseri. Porta ergo Siloe fides est Christi. Qui extra hanc portam sunt, sunt infideles; qui intra sunt, sunt fideles. Infideles membra diaboli, fideles membra Christi. Membra diaboli diabolo unita, cum diabolo damnanda: unita per culpam, damnanda per poenam. Membra Christi Christo unita per fidem, cum Christo beatificanda per gloriam. Porta aquarum significat compunctionem. Qui hanc ingrediuntur, in hac abluuntur. Extra hanc sordidi, intra hanc mundi; extra nigri, intra candidi; extra haedi, intra agni. Porta equorum significat vitiorum refrenationem. Qui per hanc ingrediuntur, cohibent freno temperantiae impetum irae, hiatum avaritiae, voracitatem gulae, fluxum luxuriae. Porta judicialis significat discretionem. Per hanc qui ingrediuntur, discernunt inter sanctum et profanum, mundum et immundum, verum et falsum, bonum et malum, justitiam et culpam, veritatem et mendacium, honestum et inhonestum. Habet itaque sancta Ecclesia murum per munimen virtutum, turres per illos qui sunt in contemplatione sublimes, diversa aedificia per diversa bene viventium merita, portas diversas per diversas gratiae coelestis operationes, portam gregis per innocentiam, portam piscium per poenitentiam, portam veterem per charitatem, portam vallis per humilitatem, portam stercoris per excommunicationem, portam fontis per fidem, portam aquarum per compunctionem, portam equorum per vitiorum refrenationem, portam judicialem per discretionem. Beati qui ingrediuntur per portas istas. Studeamus, fratres charissimi, studeamus tam gloriosae civitatis cives esse, et in ipsa Domino Deo nostro sacrificium laudis immolare, offerentes illi vitulos labiorum nostrorum, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.