|
Jerusalem civitas sancta (Apoc. XXI), et civitas sancti (Isa. LII).
Secundum historiam civitas est terrena, secundum allegoriam sancta est
Ecclesia; secundum tropologiam vita spiritalis, secundum anagogen patria
coelestis. Praetermissis igitur aliis de illa quae tropologiam spectant
dicamus; et ex ejus descriptione mores bonos aedificare satagamus.
Quemadmodum ergo Babylon, id est vita saecularis habet suas plateas, et
caetera, quae descripsimus superius, sic et sancta Jerusalem, id est
vita spiritualis habet suae aedificationis dispositionem in bono,
scilicet, murum suum, plateas suas, aedificia sua, portas suas. Habet
etenim murum extrinsecus in circuitu undique, quo circumdatur per
bonorum morum districtam, continuam, et perfectam disciplinam. Habet et
septem plateas contra septem plateas Babylonis per quasdam septem
virtutes septem vitiis supra descriptis contrarias. Habet nimirum sancta
et spiritalis vita humilitatem, quae est contraria superbiae, habet
charitatem, quae est contraria invidiae, habet pacem quae est contraria
irae, habet spiritualem laetitiam, quae est contraria accidiae, habet
largitatem, quae est contraria avaritiae, habet abstinentiam, quae est
contraria gulae, habet continentiam, quae est contraria luxuriae. Quarum
platearum partes, sive illas, quae ad unam manum sunt, sive illas, quae
ad alteram describere fortasse non erit inutile. Prima platea civitatis
sanctae, quam humilitatem diximus, hinc habet humilitatem illam quam
homo habet, et exhibet intus soli Deo in occulto; illinc habet
humilitatem illam, quam habet et exhibet homo foris propter Deum proximo
in manifesto. Cujus virtutis fructus vel plateae bonum Dominus
demonstrat, ubi dicit: Omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV).
Quanto nimirum in praesenti quilibet se magis humiliat propter Deum,
tanto in futuro sublimior erit apud Deum.
Secunda platea est charitas, quae ex una parte habet dilectionem Dei, ex
altera dilectionem proximi. Hinc enim jubemur diligere Deum ex toto
corde, anima, viribus, et memoria; illinc jubemur proximum diligere
sicut nosmetipsos. Charitatis fructus, atque bonum quantum sit, Dominus
per semetipsum notificat ubi dicit, quod in his duobus mandatis tota lex
pendet et prophetae (Matth. XXII). Sed inde est quod Apostolus ait:
Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII).
Tertia platea hujus spiritualis Jerusalem pax est. Hujus unam partem
facit intus concordia cum Deo, alteram facit foris concordia cum
proximo. Istam hinc et inde nos habitare, eamque inter nos mediam esse
Dominus praecepit, ubi ait: Sal habete in vobis et pacem habete inter
vos (Marc. IX). Cujus fructus quantus sit alibi ostendit, ubi ait: Beati
pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). Magnus est hic
fructus, magnum bonum. Nam si filii et haeredes, haeredes quidem Dei,
cohaeredes autem Christi (Rom. VIII).
Quarta platea ejus spiritualis laetitia est. Cujus partem unam facit
exsultatio illa quae intus solum sentitur in affectione, alteram facit
illa quae etiam foris apparet in sensualitate. Aliquando quippe tanta
laetitia coelitus infunditur animae, ut non solum intus sentiatur, sed
et foris agnoscatur, in vultu, in voce, in gestu, in motu. Unde
Psalmista: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Psal.
LXXXIII). Hinc est quod sacra Scriptura refert, quod laetante populo Dei
et laudante Deum vox audiebatur procul. Quid enim mirum, si intus
laetante patre de filio, qui post praevaricationem rediit ad cor,
symphonia laetitiae, chorusque simul foris audiantur (Luc. XV). Inde est
etiam quod in sacris solemnibus diebus prohibemur contristari, Scriptura
testante, quae dicit: Dies sanctificatus est Domino Deo vestro. Nolite
lugere, et nolite flere. Ite, et comedite pinguia; et bibite mulsum, et
mittite partes eis, qui non praeparaverunt sibi. Sanctus enim dies
Domini est. Nolite contristari (II Esdr. VIII). Gaudium etenim Domini
est fortitudo nostra. Hinc est quod Salvator ait: Nunquid possunt filii
sponsi jejunare, quandiu cum ipsis est sponsus? (Luc. V.) Ipsa namque
laetitia, quae in sacris solemnibus diebus in victu vel in vestitu a
credentibus habetur vel exhibetur, bona bene ea utentibus est, quia
sicut eis ex dono Dei, sic ab eis fit ad honorem Dei. Hujus virtutis
utilitas, quae vel quanta sit Paulus declarat, ubi Corinthiis de
collectis scribens dixit: Unusquisque prout destinavit in corde suo non
ex tristitia vel ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus (II
Cor. IX).
Quinta platea civitatis sanctae est largitas, quam ex una parte
constituit justa acquisitio, ex altera discreta distributio. Ex una
parte facit eam justa acquisitio, quia religiosa et honesta largitas
dedignatur vivere vel dare ex rapto, ex turpi, ex fraude, ex furto, vel
quolibet modo alio injusto acquisita substantia, dedignatur de
fermentato sacrificare laudem. Ex parte altera construit eam discreta
distributio. Si enim minus justo daret, jam fieret ipsamet avaritia; si
plus justo, jam non esset largitas, sed prodigalitas. Quantus sit
fructus largitatis Salvator in Evangelio ostendit dicens: Date, et
dabitur vobis. Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et
superfluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI).
Sexta platea istius Jerusalem abstinentia est, quae ex una parte habet
parcimoniam, ex altera sobrietatem. Parcimonia est contraria edacitati,
sobrietas ebrietati. Jejuniorum et abstinentiae exempla multa
reperiuntur in Scripturis, ex quibus praecipua sunt jejunia Moysi et
Eliae et Domini Salvatoris. Jejunii et abstinentiae fructus quantus sit
in Ninivitis elucet, qui per triduanam abstinentiam divinam placaverunt
iracundiam, et de subversione sibi comminata meruerunt indulgentiam
(Jon. III).
Septima platea sanctae civitatis est continentia sive castitas. Haec ex
una parte habet munditiam cordis, ex altera munditiam corporis. Vel ex
una parte habet munditiam cogitationis, ex altera munditiam actionis.
Cujus virtutis quantus sit fructus atque bonum, in viduis et virginibus
enitescit, ex quibus viduae sexagesimum, virgines centesimum possident
fructum. Has, charissimi, virtutes recte plateas nominamus, id est vias
latas ad inhabitandum, spiritualiter ambulandum, et currendum et ad omne
spirituale negotium habiles, quia omnis via, quae ducit ad vitam licet
inchoantibus vel etiam proficientibus arcta et ardua videatur, profectis
tamen et perfectis lata et plana esse probatur. Unde Psalmista: Viam
mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal. CXVIII). Et
item: Omnis consummationis vidi finem latum mandatum tuum nimis (Ibid.).
Nam quicunque perfectam habet charitatem, quae foras mittit timorem (I
Joan. IV), dulce habet, imo reputat quidquid sibi tentationum vel
adversitatum occurrerit, dicens cum Apostolo: Non sunt condignae
passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
(Rom. VIII). Hinc in Canticis canticorum de charitate scriptum est, quod
fortis est ut mors dilectio, dura ut infernus aemulatio. Lampades ejus
lampades ignis atque flammarum. Aquae multae non poterunt exstinguere
charitatem, neque flumina obruent illam. Si dederit homo omnem
substantiam domus suae, pro dilectione, quasi nihil despiciet eam (Cant.
VIII). In hac civitate spirituali turris quoque fortissima est, de qua
scriptum est: Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum confluet justus
et salvabitur (Prov. XVIII).
Scitis, charissimi, quia hominibus quibuslibet suam urbem defendentibus
non in equis, armis, portis, muris, aut etiam viribus suis tanta fiducia
est, quanta in turri suae civitatis. Fugatis enim et retroactis unicum
refugium, solumque tutamen est turris. Sic, sic fidelibus contra
spirituales hostes dimicantibus unica spes est, atque tutela non solum
in adversis verum et in prosperis, invocatio divini nominis. Non enim
ignorant quod quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit (Joel. II).
Inde est etiam quod sancta universalis Ecclesia in suis habet
institutionibus primum invocare nomen Domini in divinis obsequiis
inchoandis, fideliter et fiducialiter proclamando: Deus, in adjutorium
meum intende (Psal. LXIX). Habet quoque portas duas Jerusalem ista
spiritualis, quarum prima et inferior est fides Catholica. Secunda et
superior est contemplatio divina. De his duabus portis scriptum est:
Ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X). In prima porta
inveniet pascua gratiae, in secunda pascua gloriae. Ut autem diversis ex
locis Scripturae, et ex assertionibus quorumdam potest intelligi, ipsa
terrena Jerusalem secundum antiquum situm in clivo posita fuit. Sic et
in clivo posita est civitas ista, quae est vita spiritualis et habet
gradus suos a porta usque ad portam, per quos ascenditur ab inferioribus
ad superiora, ut qui ascendunt per singulos gradus a terrenis
elongentur, ut coelestibus appropinquent. Sancte enim vivere volentibus
primum intrandum est per fidem, deinde per incrementa justitiae ad
contemplationem coelestium conscendendum. Est itaque primus gradus in
prima porta, vel potius ipsa porta est primus gradus sive scala
ascensionis. A terrenis enim elevati, primo loco pedem ponere debemus in
primam scalam, id est fidem. Secundo ex fide debemus ascendere in spem.
Tertio debemus ascendere ex spe in charitatem. Quarto ascendere debemus
ex charitate in aliarum virtutum exercitationem, maxime in septenarium
principalium virtutum quae in Evangelio describuntur, qui septenarius
incipit, ubi dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
coelorum (Matth. V). Quinto debemus ascendere ex septenario principalium
virtutum in senarium bonorum operum, qui incipit, ubi dicitur: Esurivi,
et dedistis mihi manducare (Matth. XXV). Sexto ascendere debemus ex
senario bonorum operum in praedicationem. Justum enim et idoneum
probatur, ut qui bonum operatur, ipse hoc aliis loquatur, ut sit
imitator Salvatoris, de quo scriptum est: Quae coepit Jesus facere et
docere (Act. I). Praedicatio autem duobus aliquando modis expletur,
verbis scilicet et miraculis. Unde de primis et summis praedicatoribus
scriptum est: Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino
cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. XVI).
Septimo loco debemus ascendere ex praedicatione in contemplationem. De
his scalis sive gradibus ascensionis scriptum est: Illuc ascenderunt
tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini
(Psal. CXXI). Et alibi: Beatus vir cujus est auxilium abs te,
ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum in loco quem
posuit (Psal. LXXXIII). Qui autem per istos gradus usque in portam
contemplationis, quae in summo, et quasi in exitu civitatis hujus posita
est, conscenderit, ipse semetipsum spiritualiter egredietur, et
supergredietur, ut fiat ex Jacob Israel, ex Lia Rachel, ex Phenenna fiat
Anna, et ex Martha fiat Maria. Et qui fuit boni operis exhibitor, fiat
divinitatis contemplator. Hinc est quod Jeremias ait: Bonum est viro cum
portaverit jugum ab adolescentia sua (Thren. III). Sedebit solitarius,
quia levabit se super se. Hinc in Canticis canticorum scriptum est:
Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo
coronavit eum mater sua in die desponsationis ejus, et in laetitia
cordis illius (Cant. III). Hinc Psalmographus ait: Ibi Benjamin
adolescentulus in mentis excessu (Psal. LXVII). Festinemus, fratres,
post labores operis ad quietem et libertatem contemplationis egredi, ut
nos regem in decore suo, et terram nostram licet adhuc de longe valeamus
intueri. Ascendamus in virtutem de virtute sicut decet pro salute, ut
perpraedictum ascensionis septenarium pervenire valeamus ad octonarium
beatitudinum. Quod nobis praestare dignetur, etc.
|
|