SERMO XL. De custodibus Jerusalem civitatis sanctae.

Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei, donec stabiliat, et donec ponat Jerusalem laudem in terra (Isai. LXII). Jerusalem civitas sancta et civitas sancti, sancta Ecclesia est, cujus rex ei peregre proficiens praeposuit custodes ac speculatores, qui eam die ac nocte custodiant, et a malo defendant. Sunt ergo diversae speculae et diversi speculatores, imo speculatorum ordines, qui in diversis locis sanctae civitatis praesideant, hostes arceant, cives custodiant. In prima specula residet domnus apostolicus, qui sicut omnibus praesidet, ita omnibus providere debet; in secunda specula sunt patriarchae, in tertia archiepiscopi, in quarta episcopi, in quinta archidiaconi, in sexta archipresbyteri, sive, ut in quibusdam locis appellantur, decani, in septima presbyteri, et in his omnibus quicunque sunt dignitate sublimiores, ipsi sunt civitatem custodiendi magis debitores. Officium singulorum speculae sunt eorum. Verbi gratia: Specula presbyterorum presbyteratus est eorum; specula archipresbyterorum archipresbyteratus est eorum; specula archidiaconorum archidiaconatus eorum. Et sic de caeteris. Verum, fratres, secundum sacri eloquii testimonium, exigentibus populi peccatis, nonnunquam hypocrita speculam sacri regiminis ascendit, populum premit, non custodit. Unde graviter dolendum graviterque gemendum. Quae enim, charissimi, pulchritudo vel quis est honor dicendus si simia pinnaculum templi Dei conscendat, et in ipso resideat? nonne ad tam monstruosum spectaculum tota civitas concurret, agens super hoc manibus plausum, ore cachinnum? Simia, eo quod humanae formae quaedam habeat similia, ut aiunt, dicta, animal est parvum et pilosum absque voce, agile, deforme, petulcum, et alta montium sive aedificiorum libenter conscendens. Quae licet vilissimum et turpissimum et horrendum sit animal, tamen homines saeculares suis erroribus decepti, qui in avibus coeli ludunt, et in bestiis terrae, et heu maxime clerici in suis domibus hanc habere, et in suis fenestris ponere solent, ut apud stultos qui pertranseunt, per ejus aspectum gloriam suarum divitiarum jactitent. Per hanc autem monstruosam bestiolam hypocrita speculator rectissime figuratur. Ipse etenim est simia per simulationem, parvus per despectionem, pilosus per superfluitatem, absque voce per noxiam taciturnitatem, agilis per levitatem, deformis per turpem conversationem, petulans ac petulcus per luxuriam, alta petens per superbiam. Alta petit per superbiam, quia si in hoc honore est, ad illum, id est ad superiorem semper anhelat. Verbi gratia, si in presbyteratu residet, concupiscit archipresbyteratum; si in archipresbyteratu, archidiaconatum; si in archidiaconatu, episcopatum; si in archiepiscopatu, patriarchatum, quem honorem vocamus etiam primatum; si in patriarchatu est, apostolicatum mallet habere. Sed quia hoc honore in ecclesiasticis dignitatibus nihil est excellentius, hic posuit Deus terminum mari, id est humanae cogitationi fluctuanti et tumenti, et hic confringit tumentes fluctus ejus. Impii enim quasi mare fervens quod quiescere non potest. Et de hujusmodi speculatores venerabilis et laudalibis Bernardus Clarevallensis in libro De consideratione ita scribit, dicens:

“Simia in tecto rex fatuus in solio. Monstruosa res, gradus summus et animus infimus, sedes prima et vita ima, lingua magniloqua et manus otiosa, sermo multus et fructus nullus, vultus gravis, actus levis, ingens auctoritas et nutans stabilitas.”

Hinc est quod Dominus per Osee dicit: Isti regnaverunt et non ex me. Principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII). Hinc per Isaiam de talibus conqueritur dicens: Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi, canes muti, non valentes latrare, videntes vana, dormientes et amantes sommia. Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem. Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam. Omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate, et erit hodie sicut et cras et multo amplius (Isai. LVI).

Nunc his dimissis quos non misit, sed dimisit Dominus, vertamus nos ad eos qui bene praesunt, et videamus quales debeant esse, qualiter praeesse vel prodesse. Sed quomodo inveniemus, fratres, speculatorem idoneum, cum ipse Dominus vix inveniat dicens: Quem mittam, et quis ibit nobis? (Isa. VI) Et item in Evangelio: Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? (Luc. XII.) Sed ipse Dominus, in Apostolo loquens, per Apostolum docet nos qualis esse debeat speculator, dicens: Oportet, ait, episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum, suae domui bene praepositum, filios habentem bene subditos cum omni castitate. Si quis autem suae domui praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? Non neophytum, id est novitium, ne in superbiam elatus in judicium incidat diaboli (I Tim. III). Quod autem ait unius uxoris virum, vel quod ait filios habentem illius temporis fuit, non istius est, nec esse debet. Si autem speculator, quem pastorem vel praelatum dicere possumus, si inquam est vitiosus, a suis subditis minime reprehendendus est. Unde Isidorus:

“Sunt inquit qui praepositos suos perverse judicant, dum terrenis studiis eos plus viderint esse intentos, si vel parum jam ipsi de spiritualibus cognoverunt.”

Rectores a Deo ergo judicandi sunt, a suis autem subditis indicandi non sunt, exemplo Domini qui per se vendentes columbas et nummulariorum mensas proprio evertit flagello. Vel etiam sicut dicitur: Deus stetit in Synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat (Psal. LXXXI). Quod si a fide exorbitaverit rector, tunc erit arguendus a subditis. Pro moribus vero reprobis tolerandus magis quam distringendus a plebe est. Sciendum est etiam quod sicut pro moribus reprobis a subditis non est arguendus, sic in his quae bene docet, et praecipit non est contemnendus. Hinc Dominus in Evangelio dicit: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: Quae dicunt servate, quae faciunt facere nolite (Matth. XXIII). Sed jam, charissimi, quae terrenarum, et mundanarum civitatum custodes in suis custodiis agere soleant videamus, et tunc forsitan quod spiritualibus sanctae Ecclesiae custodibus faciendum sit clarius videre valebimus. Solent autem civitatum custodes ac speculatores maxime tempore bellorum in alto sedere, vigilare, per totam civitatem praecipue noctibus circuire, tubis clangere, fistulas inflare, citharizare, et cantare.

Sic, sic, dilectissimi, facere debent speculatores civitatis nostrae. Debent in alto sedere, per spiritualem conversationem, ut eorum conversatio non sit in terra, sed in coelo, non in carne, sed in spiritu, quatenus eorum anima in pulvere non humilietur, et venter eorum terrae non conglutinetur, sed super montem excelsum ascendant illi, qui Evangelizant Sion, et pedes sint speciosi super montes annuntiantium pacem, praedicantium salutem, dicentium: Sion, regnabit Deus tuus (Isai. LII). Debent vigilare per circumspectionem, ut intuitum vertant a dextris, ne prosperis fallantur; a sinistris, ne adversis frangantur, retro per praeteritorum utilem memoriam, ante per futurorum providentiam. Debent vigilando circumspicere, ne ex improviso hostis adveniat, portas frangat, vel murum irrumpat, domos accendat, turres evertat, cives occidat, spolia detrahat, civitatem destruat, populum in Babyloniam abducat. Debent circuire totam civitatem, id est gentem sibi commissam, et scrutari ne lapide cujuslibet virtutis dilapso, murus diciplinae vel ad modicum infirmetur, et, si id contigerit invenire, quanto citius fieri potest resarcire. Quod ille bene adimplevit qui ait: Praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum (II Cor. II). Debent tubis clangere per terribilem praedicationem. Tubarum alia lignea, alia terrea, alia cornea, alia aenea. Tuba lignea apposito igne facile aduritur; tuba cornea percussione facile frangitur; tuba cornea de carne procedit, sed carnem excedit; tuba aenea fortis est, et percussionibus non facile cedit. Propterea tuba lignea bene significat praedicationem illorum qui facile vincuntur tentationibus; terrea, illorum predicationem qui franguntur adversitatibus; tuba cornea, illorum praedicationem qui tentationes superant; tuba aenea, praedicationem illorum qui in adversitatibus invincibiles perdurant. Fistulas debent inflare per blandam consolationem. Aptum est enim ut asperitatem et duritiam terroris, blandimentum consolationis sequatur, ut per sequentem suavitatem praecedens asperitas temperetur. Has fistulas habere iubentur praedicatores, ubi scriptum est: Dicite pusillanimis: Confortamini (Isa. XXXIII). Citharizare debent per bonam operationem. Cithara namque quae digitis tangitur ut sonum reddat, bonam operationem recte figurat. Haec cithara sex habet chordas, sex videlicet opera misericordiae. Esurivi, et dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XXV). Cantare debent per laudem, et gratiarum actionem. Semper enim gratias debent agere Domino bonorum omnium largitori.

Debent ergo sancti speculatores in alto sedere per spiritualem conversationem, vigilare per circumspectionem, circuire per sollicitudinem, tubis clangere per praedicationem, fistulas inflare per consolationem, citharizare per bonam operationem, cantare per gratiarum actionem. Et haec omnia facere debent die et nocte, id est in prosperis et adversis. Unde et ipse Isaias, cujus haec sunt verba quae praeposuimus, de seipso dixit: Super speculam Domini ego sum stans jugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Donec, inquit, stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terram (Isa. XXI). Primum ponit Deus laudem Ecclesiae sanctae in mundo per gratiam, deinde ponit ei laudem in coelo per gloriam. Sed Donec ponat ei laudem in coelo necesse est sancti speculatores ejus ut ad custodiam vigilent in mundo. Sed quia nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CVI), deprecemur Dominum, ut per semetipsum nos custodiat ut pupillam oculi, quatenus per gratiam nobis impensam in tempore, cum ipso regnare valeamus in aeternitate. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus.