|
Veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis: et Angelus
testamenti, quem vos vultis (Malac. III). Templum Dei, fratres, sanctum
est, quod estis vos (I Cor. III). Ad hoc templum venit Dominus diversis
modis. Venit etenim per creaturarum contemplationem, venit per
Scripturarum lectionem, venit per miraculorum operationem, venit per
praeceptorum suorum praedicationem, venit per internam aspirationem,
venit per adversitatem, venit per prosperitatem, venit comminando mala,
venit promittendo bona, venit mala auferendo, venit bona conferendo,
venit per cognitionem veritatis, venit per amorem virtutis. Et est
quidem in templo suo per gratiam, sed venit ad idem templum per majorem
gratiam, ut det gratiam pro gratia, ut justus justitiam faciat adhuc, et
sanctus sanctificetur adhuc. Quia omni habenti dabitur, et abundabit
(Luc. XIX). Nobis autem post acceptam gratiam voluntarie peccantibus
relinquitur, ut ipse Dominus ait judaeis, domus non jam ejus, sed nostra
deserta (Matth. XXIII). Et, ut per Jeremiam ait, Fit ei hereditas ejus
sicut spelunca hyaenae [quasi leo in silva] (Jer. XII), et domus ejus,
quae nos fuimus, quae domus orationis esse debet, quia in cordibus
nostris eum debemus adorare et timere, fit spelunca latronum (Matth.
XXI), id est, habitatio daemoniorium, qui per furtivas suggestiones nos
profanant et pertrahunt ad illicitas delectationes. Cum autem Dominus
iterum exsurgit ad miserandum Sion, quia tempus miserendi ejus, quia
venit tempus (Psal. CI), tunc mittit strenuum suae clientelae famulum,
qui praeparet viam ejus ante eum, ut, mundificato et sanctificato
templo, quod fuerat contaminatum et profanatum, statim ad ipsum veniat
Dominator, quem nos quaerimus, et Angelus testamenti, quem nos volumus.
Dominator potentia, Angelus gratia: Dominator in eo quod nos dignatus
creare, Angelus in eo quod dignatus est nos redimere.
Praemittitur ergo ex omnibus coelestis curiae servientibus et
officialibus quasi custos et procuratrix et imperatrix prima atque
mundatrix templi Domini consideratio culpae, ut illud a cunctis sordibus
emundet, ac velut vere coelestis regis thalamum per emundationem
decenter adornet. Ingressa igitur consideratio, seu cognitio culpae
videt gentes ingressas in sanctuarium Dei, de quibus praeceperat ut non
intrarent Ecclesiam ejus. Videt templum et omnia utensilia ejus polluta
et obvoluta, contaminata et profanata, tectum ejus de super cum
trabibus, et tignis, et laqueariis, telis aranearum undique palliatum,
id est mentem cum suis sensibus, affectionibus, et virtutibus velatam
per totum vanitate turgentis superbiae; aream vero deorsum, id est
carnem stratam luto luxuriae, medios parietes, id est sermones et
actiones vitiorum sordibus a summo usque ad imum stercoratos et
foedatos. Ibi requiescunt bestiae, habitant struthiones, et pilosi
saltant ubi et respondebunt. Ibi ululae in aedibus ejus, et Sirenae in
delubris voluptatis (Isai. XIII). Ortae sunt spinae et urticae, et
paliurus in munitionibus ejus. Et facta est est domus Domini cubile
draconum et pascua struthionum. Unicornes descendunt cum eis, et tauri
cum potentibus. Non est transiens per eam, quia onocrotalus et ericius
et ibis, et corvus habitant ibi. Occurrunt daemonia onocentauris, et
pilosus clamat alter ad alterum. Ibi cubat lamia, et invenit sibi
requiem, ibi habet foveam ericius, et enutrit catulos, et circumfodit,
et fovet in umbra ejus. Illuc congregati sunt milvi alter ad alterum.
Ibi corvus in superliminari, et lappa et tribulus super aras ejus (Isai.
XXXIV. Soph. II).
His omnibus nihil aliud innuitur, nisi peccatorem Christianum, sive
crudelium suggestionibus daemonum, sive reproborum consiliis hominum
interius exteriusque corruptum et non jam Dominicae, sed daemoniacae
magis habitationi mancipatunt. Haec attendens cognitio, seu consideratio
culpae ingemiscit, et tabescit, non habens consolatorem, nec inveniens
consolationem. Nec praesumit sola subire sarcinam tanti negotii
reminiscens verborum Salomonis, ubi dicit: Melius est duos esse simul
quam unum, habent enim emolumentum societatis suae; si unus ceciderit,
ab altero fulcietur. Vae soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem
se: Et si dormierint duo fovebuntur mutuo. Unus quomodo calescet? Et si
quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei (Eccle. IV). Pro his
omnibus ista prima virtus aliis praemissa, quam considerationem culpae
nominamus, omnium invocat rectorem Deum, ut sibi praestare dignetur
auxilium ad tantum obsequium exsequendum. Mittitur ergo ei coelitus
quaedam pedisequa ejus, quae dum hujusmodi res bene geritur, eam semper
solet comitari, consideratio videlicet poenae, et praecipitur ei, ut
opus acceleret, et domum Domini circa ejus adventum praeparare festinet.
Quae cor humanum coelitus illapsa, videt peccatoris stipendium quod
promeruit, jam jamque persolvendum (stipendium autem peccati est mors et
mors aeterna); videt crudelia tormenta, calores ignium, et frigora
nivium, famem et sitim, terrores et tortores, tenebras, vermes, et si
qua sunt similia. Dum ergo consideratio culpae hinc, consideratio poenae
inde rebus ubique agendis unaquaeque pro suo officio solerter intendit,
nequaquam vires suas ad hoc negotium rite peragendum solas sufficere
prudenter attendunt. Mittuntur ergo eis duo satellites curiae coelestis
streuui, et virtute pleni, dolor scilicet et timor, eas in hoc labore
perficiendo non solum sequi, sed etiam eis obsequi consueti, et indicit
consideratio culpae dolorem de peccato praeterito, consideratio vero
poenae timorem de tormento futuro. Qui gravem sibi laborem instare
cognoscentes, perticis et scopis opus arripiunt, et tanta (si fas est
dicere) vesania inter parietes debacchantur, ut nisi moderatrix et
gubernatrix omnium quam ocissime accurrat temperata discretio, domum
totam non jam solum evertant ad quaerendum quod erat perditum, sed
potius subvertant ad perdendum quod substiterat adhuc salvatum. Dum enim
debent operari peccatoris emendationem, ipse eorum impetum ferre non
praevalens, aliquando pene praecipitatur in desperationem. Mittitur ergo
discretio, quae dicto citius advolans freno sui moderaminis furentes
cohibet, moderatur, dirigit, et gubernat.
His igitur omnibus simul laborantibus et sese vicissim adjuvantibus,
tota domus Domini spurcitia quae vel per cogitationem, vel per
locutionem, aut per operationem facta fuerat, in unum coacta
sterquilinium in medium cordis congeritur, ut adhuc accepto consilio et
auxilio divino modo quolibet egeratur. Tunc renovante Deo antiqua
miracula, percutitur petra cordis, et fluunt aquae in abundantia.
Mittitur enim sexto loco ad praesignificandam perfectionem operis in cor
humanum compunctio. Quae ab imo cordis exsurgens suo impetu detestabilem
illam, et horrendam massam sublevat, et dissolvit; et aliis manum
apponentibus totis omnium viribus ad ostium pellitur ut expellatur. Tunc
denique ut septiformis sancti Spiritus gratia adesse monstretur, septimo
loco dirigitur ostiaria, id est confessio, qua veniente et os diu mutum,
et per diabolum obseratum, aperiente, tota illa nefanda congeries
eliminatur. His itaque peractis, id est vitiis et peccatis expulsis,
jure haereditario virtutes et bona opera succedunt. Quibus omnibus domus
Domini adornatur, et contra ejus ingressum emundata, et ornata
decentissime praeparatur. Et statim venit ad templum sanctum suum
Dominator, quem nos quaerimus, et Angelus testamenti, quem desideramus.
Celebratur ergo solemnitas sancta Purificationis tanto gaudio, ut non
solum hominibus, verum et angelis Dei gaudium sit in coelo super uno
peccatore poenitentiam agente plusquam super nonaginta novem justis, qui
non indigent poenitentia (Luc. XV). Eia, charissimi, emundemus nos ab
omni iniquinamento carnis et spiritus, ut simus sine macula et sine
ruga, quatenus per nostram bonam conversationem, et per meliorem
conversionis conversationem ea geramus in tempore de quibus laetemur in
aeternitate. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus
noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.
|
|