|
Ipse est quasi ignis conflans, quasi herbae fullonum. Et sedebit
conflans, et emundans argentum; et purgabit filios Levi. Et colabit
quasi aurum, et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in
justitia (Malac. III). Salvator noster, dilectissimi nobis, ad templum
suum veniens, id est sanctam Ecclesiam visitans per suae dispensationem
incarnationis, ut eam sibi exhiberet sine macula luxuriae, et sine ruga
malitiae, emundavit eam ab omni inquinamento carnis et spiritus per
gratiam redemptionis et affectum justificationis. Quae gratia vel
effectus hic manifestissime designatur, comprehenditur, exprimitur, ubi
per Prophetam praedicitur: Sedebit conflans et emundans filios Levi..
Ubi namque dicitur sedebit, daemonstratur ejus diligens intentio nos
salvantis. Ubi vero subditur conflans, angustia nostrae tribulationis;
ubi autem deinde infertur purgabit filios Levi, effectus nostrae
justificationis. Ipse est quasi ignis conflans, quasi herba fullonum.
Dominus quasi ignis est consumens lignum, foenum, stipulam, quia gravia
peccata graviter punit. Est etiam quasi herba fullonum, quia leviora
levius puniens, lotis munditiam restituit. Et purgabit filios Levi, et
colabit eos quasi aurum et quasi argentum. Per filios Levi sacerdotalis
dignitas intelligitur. Et si sacerdotes colandi sunt et purgandi, quid
de caeteris est dicendum, cum judicium incipiat a domo Dei, et colabit
eos? Metallum postquam conflatum est in fornace, ut saepe videmus, ad
exemplar terreum quod lingua vulgari coclear dicere possumus, cui et per
quod in vas vel in aliud quodlibet instrumentum infundendum est et
informandum ab artifice vice colarii, quolibet instrumento, ne carbones
simul transeant interposito, traducitur et transfertur. Quod totum in
hac spirituali purgatione perfectus completur. De spirituali namque
conflatione scriptum est: Tribulatio patientiam operatur, patientia
probationem (Rom V). Et Dominus in Evangelio: In mundo pressuram
habebitis (Joan. XVI). Ad colationem autem pertinet quod ait: Arcta est
via quae ducit ad vitam (Matth. VII). Et item: Contendite intrare per
angustam portam (Luc. XIII). Non enim ad modicum arctatur qui ex una
parte audit: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris (Tob. IV); et ex
altera: Quaecunque vultis ut feceris (Tob. IV); et ex altera: Quaecunque
vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII).
Per arctam autem viam ducitur, et per strictum foramen colatur, cui,
omne quod delectat, nisi secundum Deum sit, etiam cogitare prohibetur.
De informatione vel conformatione sic dicit Apostolus: Nos omnes
relevata facie gloriam Domini speculantes in eamdem imaginem
transformamur a claritate in claritatem tanquam a Domini Spiritu (II
Cor. III). Per tribulationem quippe conflati, et per districtam
disciplinam, quae in praesenti non videtur esse gaudii sed moeroris,
colati, integritatem et pulchritudinem, divinae imaginis in nobis
recipimus, qui eam in nobis prave vivendo miserabiliter corruperamus; et
nostrae conditionis dignitas ex vase contumeliae in vas transfertur
gloriae.
Colabit, inquit, eos quasi aurum, et quasi argentum. Quidquid in auro,
id est sensu nostro et argento, id est eloquio, commistum est aere,
stanno, plumbo, camino Dei excoquitur, et per districtionem disciplinae
colatur (Psal. XI), ut sit igne examinatum, probatum terrae, purgatum
septulum (Ezech. XXVII). Contingit autem, charissimi, saepenumero, ut
qui in fornacem sanctae purgationis mittuntur ut probentur, non
probentur, sed reprobentur. Hinc Isaias populo Israel ait: Argentum tuum
versum est in scoriam (Isa. I). Hinc Ezechiel ait: Fili hominis, versa
est mihi domus Israel in scoriam (Ezech. XXII). Omnes isti, aes et
stanuum, et ferrum, plumbum, in medio fornacis scoria argenti facti
sunt. Hinc Dominus ad Jeremiam ait: Probatorem dedi te in populo meo
robustum, et scies et probabis viam illorum. Omnes isti principes
declinantes, ambulantes fraudulenter, aes, et ferrum, universi corrupti
sunt. Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra
conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae. Argentum
reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos (Jer. VI). Possunt
tamen aes et ferrum et stannum et plumbum in bona aliquando
significatione accipi. Aes etenim, quia sonorum est, apte significat
sonum praedicationis. Ferrum autem, quia per illud justitia solet
exerceri, virtutem significat severitatis. Stannum, etsi argentum non
est, tamen quia a longe argenti suo colore vel fulgore prae se ferre
videtur similitudinem, potest figurare cujuslibet virtutis, vel boni
operis imitationem. Dum enim aliquis in altero videt alicujus virtutis
fulgorem splendescere, etsi non potest illi in eadem virtute coaequari,
tamen quia studet illum in quantum potest, imitari, videtur velut
stannum, quantumvis argenti longa similitudine, aliqua tamen ejus
imitatione decorari. Plumbum, quia ponderosum est, significat
gravitatem. Sed in hoc loco omnia ista non in bona, sed in mala
significatione accipi possunt. Aes itaque propter tinnitus sui melodiam,
placentem significare potest adulationem. Ferrum, quia ipso crudelia et
injusta homicidia multoties fiunt, figurat crudelitatem. Plumbum per
suam ponderositatem designat segnitiem. Stannum exprimit virtutis
simulationem. Scoria, quae est metalli purgamentum, quamlibet significat
vitiositatem.
Fratres, ne simus aes per adulationem, nec ferrum per crudelitatem, nec
plumbum per segnitiem, aut stannum per simulationem, sed nec scoria per
quamlibet vitiositatem; formidabiliter timeamus quod dicitur: Defecit
sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit
conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae. Argentum reprobum
vocate eos, quia Dominus projecit illos. Haec omnia nobis terribiliter
sunt formidanda. Nos etenim qui in religione sumus, nos maxime in
conflatorio fornacis sumus. Conflatorium nempe claustrum nobis est, in
quo velut aurum in fornace, taedio, silentio, lectione, meditatione,
oratione, jejuniis, vigiliis, rigore disciplinae, debemus a nostris
peccatis purgari et probari. Conflator praelatus noster est, qui ad nos
emendandos continue laborat. Sufflatorium, verbum ejus est et exemplum.
Timeamus, charissimi, ejus in nobis laborem frustrari, dum
incorrigibiles existentes per eum contemnimus emendari, timeamus
argentum reprobum vocari. Timeamus a Domino projici. Hinc est quod de
reprobo et superbo dicitur: Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ipse
abutitur eo in superbiam (Job XXIV). Timeamus ergo in loco humilitatis
superbire, quia initium omnis peccati superbia (Eccli. X). Ponamus ante
mentis oculos verba hodiernae propheticae lectionis, quae superius
continentur, ubi de Domino dicitur: Quis poterit cogitare diem adventus
ejus. Et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et
quasi herba fullonum (Malach. III). Qui enim venit et conflat et purgat
electos suos per misericordiam in tempore, in fine temporis veniet et
conflabit minus purgatos per judicium. Unde scriptum est: Misericordiam
et judicium cantabo tibi, Domine (Psal C): nunc misericordiam, tunc
judicium. Nam electi imperfecti minus purgati ante judicium, in judicio
perfecte purgabuntur. Hinc Apostolus ait: Fundamentum aliud nemo potest
ponere praeter id quod positum est (I Cor. III). Si quis autem
superaedificat super hoc fundamentum, aurum et argentum, lapides
pretiosos, ut videlicet cogitet ea tantum quae Dei sunt, sicut faciunt
perfecti, aut lignum, fenum, stipulam, dum divisus cogitat ea quae sunt
mundi, quibus sine dolore carere non potest, ut faciunt imperfecti,
unusquisque opus manifestum erit. Quando? In die judicii. Dies enim
Domini, id est dies judicii, declarabit, quia in igne revelabitur et
uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Si cujus opus manserit
(subaudi integrum), mercedem accipiet perfectionis. Si cujus opus
arserit, in eo videlicet quod in parte cogitavit quae sunt mundi,
detrimentum patietur, scilicet et imperfectionis et ardoris. Ipse autem
salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III). Studeamus,
charissimi, et satagamus pro viribus nunc a Domino per misericordiam
perfecte corrigi, ne judex venturus et saeculum per ignem judicaturus,
sua judiciaria sententia, per quam etiam quidam electi sunt transituri
et purgandi, et colandi, inveniat quod debeat cremari; sed ut pro
perfecto merito, perfecto praemio ab ipso mereamur tunc coronari. Quod
nobis praestare dignetur, etc.
|
|