SERMO XLIII. In Septuagesima, aut alio poenitentiae tempore, de plantandis in nobis virtutum seminariis, et ejiciendis vitiorum radicibus, sumpta parabola de paradisi deliciis.

Tulit Dominus Deus hominem, quem formaverat et posuit eum in paradisum voluptatis (Gen. II). Tropologice, id est moraliter haec disserentes, charissimi, dicimus quod homo a Deo formatur quando justificatur, et in paradisum ponitur, dum in secura jucunditate, sive jucunda securitate bonae conscientiae collocatur. Quid enim melius intelligimus per paradisum plenum voluptate quam mentem humanam ex confidentia bonae conscientiae plenam securitate? Secura enim mens quasi juge convivium (Prov. XV). Nihil ergo rectius accipimus per illam terrestrem paradisi gloriam quam bonam justi conscientiam. De qua et Apostolus ait: Gloria nostra est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). Quid quoque aptius figurari dixerim per illius quietem optimam, quam tranquillitatem mentis, et pacem internam? De hac pace populo non in via Dei ambulanti, sed in invio diaboli erranti Baruch ait: Si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram (Baruch. III). Nam si parentes primi in paradiso praeceptum Creatoris tenuissent, in habitatione pacis ejus perpetuo quievissent. Ita et nunc quicunque mandata Dei corde perfecto custodiunt, in pacis intimae securitate malorum timore sublato requiescunt. Non solum autem paradisus terrestris sua voluptate, securitate, pace, gloria, bonae conscientiae nostrae spiritalia bona significat, verum et fontis sui, fluviorumque manatione, atque natatilium, ambulatilium, et volatilium ad alta volantium, suave canentium multitudine, ac diversarum arborum multiplici fructificatione, omnium quoque florum vernantium pulchritudine convenienter illa figurat. Significat enim in nobis fons paradisi gratiam spiritualem, quatuor flumina quatuor principalium virtutum exercitationem; natatilia, eo quod pisces in aquis hinc inde fluctibus quassati natando laborant, laboriosam boni operis exhibitionem; ambulatilia, nostrae justitiae incrementum et perfectionem; volatilia, per volatum divinam contemplationem, per cantum laudem et gratiarum actionem. Arbores quoque multiplici fructificatione, et flores varia pulchritudine virtutum in nobis figurant utilem decorem et opinionem. Olea misericordiam significat, ut ex diversis sacrae Scripturae paginis potest intelligi. Est autem olea nomen ipsius arboris, cujus fructus oliva vocatur. Inde est distichon cujusdam versificatoris.

Arboris est olea, fructus est nomen oliva.
Hinc oleum liquor expressus, faex cujus amurca.

Vitis significat sapientiam. Christus etenim, qui est Dei sapientia, dixit: Ego sum vitis vera (Joan. XV). Sed et vinum modice sumptum acuit ingenium. Ficulnea propter dulcorem et suavitatem sui fructus, dulcorem et suavitatem designat internam. De qua scriptum est: O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus (Sap. XII). Et Sapientia: Spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum (Eccli. XXIV). Et Psalmista de suavitate: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt (Psal. XLIV). Et de dulcedine: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo (Psal. CXVIII). Lignum scientiae boni et mali exprimit obedientiam. In ipsa nempe, si eam servamus, bonum experimur; si transgredimur, malum. Lignum vero vitae charitas est. Lignum etenim vitae vitam hominis sanam, incolumem et immortalem semper conservasset, si de ipso semper homo comedere potuisset. Inde etiam quod postquam peccavit Adam de eo scriptum est: Ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum. Emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis (Gen. III). Quemadmodum ergo lignum vitae ut supra dictum est, immortale conservasset corpus humanum, ita et charitas, dum possidetur, immunem a morte peccati humanum custodit spiritum. Palma manibus victorum ferri solebat, et ideo victoriam significat. Quaelibet autem arbor aromata sua redolentia bonam famam designat. Sic et rosa per ruborem passionem vel compassionem. Lilium per candorem castitatem. Viola per deflexionem flosculi et capitis sui ad ima humilitatem figurat. Non mireris, si supradictae arbores in paradiso terrestri, vel etiam quaelibet animalia, aut volatilia esse dicantur. Nam de arboribus scriptum est: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem, quem formaverat. Produxitque Dominus Deus de humo, scilicet paradisi, omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi, lignum scientiae boni et mali (Gen. II). Ubi enim omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave in paradiso fuisse dicitur, nullum lignum defuisse videtur. Et de animalibus et volatilibus postquam Dominus Adam posuit in paradisum, ita scriptum est: Formatis Dominus Deus cunctis animantibus terrae, et volatilibus coeli adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea (ibid.). Nec enim credendum videtur ea Adam extra paradisum longe quaesiturum, si eorum uti ministerio voluisset, sed de prope accepturum. Mysticis ergo divitiis atque deliciis supra descriptis mens justorum conserta, conferta et redimita dignoscitur. Cui mens impiorum sine conscientia valde dissimilis est. Nam ut Paulus dicit: Inquinatae sunt eorum mens et conscientia (Tit. I). Hinc Salomon ait: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat (Prov. XXIV). Quasi diceret: Vitam negligentis hominis consideravi et mentem ejus, quam urticae et spinae replent, quia in corde negligentis prurientia terrena desideria, et punctiones pullulant vitiorum, et munimina virtutum perdidit. Non solum autem in agro pigri, in vinea stulti urticae et spinae, quae hic describuntur oriuntur, sed multae inutiles arbusculae, et herbae noxiae, videlicet tribuli, vepres, rubi, lappae, cicutae, et multa similia, Tribuli ergo, eo quod minus duros aculeos habeant, et non valde vulnerando laedant, cujuslibet amaritudinis pravae tribulationem recte designant. Spinae, quae duriores habent stimulos et acrius pungunt, graviorem cordis rancorem congrue figurant. Vepres quoque, quia lacerando vulnerant, rixarum et contentionum exacerbationem scissionemque apte significant. Rubi etiam, qui durissimos habent aculeos ac gravissime vulnerant et cruentant, crudelitatis immanitatem exprimunt. Urtica, quia digitos tangentis saepe perurit, significat libidinem. Lappa, quia dum vestibus aut capillis injicitur tenaciter eis inhaeret, figurat tenacitem. Cicuta denique quia intus est inanis et vacua, et foris odore foetida, inanem gloriam et malam exprimit opinionem. Per urticas autem et spinas, quas Salomon superius solas et nominatim posuit, omnia vitia carnis et cordis significantur. Nam libido, quae per urticas exprimitur, significare potest omnia vitia carnis: rancor vero, qui per spinas intelligitur, omnia vitia cordis.

Non sint, charissimi, nobis in nostrarum horto deliciarum; non sint, inquam, tribuli per quamlibet vel levissimam pravae amaritudinis tribulationem, non spinae per rancorem, non vepres per exasperationem, non rubi, quos quidam etiam scorpiones vocant, per crudelitatem. Non sint urticae per libidinem, non lappae per tenacitatem, non cicutae per foetidam opinionem, non denique quaelibet arbuscula inutilis, aut herba noxia per quamlibet vitiositatem. Enimvero sit in nostro paradiso olea per misericordiam, vitis per sapientiam, ficulnea per dulcedinem internam, lignum scientiae boni et mali per obedientiam, lignum vitae per charitatem fraternam, palma per victoriam, quaelibet arbor aromatica per bonam famam. Sit in eo rosa per passionem vel certe compassionem, lilium per castitatem, viola per humilitatem, omnis denique arbor bona, flosque pulcherrimus per cujuslibet virtutis fructificationem, pulchritudinem et opinionem. Hunc paradisum, charissimi, totis viribus exerceamus, omni diligentia custodiamus. Exerceamus operatione, custodiamus circumspectione, quia scriptum est: Ut operaretur, et custodiret illum (Gen. II). Timendum quippe est nobis ne serpens veniat, pomum protendat, Evam in nobis seducat, Adam corrumpat, et de paradiso ejici faciat. Hinc Apostolus ait: Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quae est in Christo (II Cor. XI). Serpens diabolus, Eva caro, pomum delectatio terrenorum. Quemadmodum autem serpens Evam pomo decepit, sic diabolus insensatam carnem terrena delectatione illicit et seducit. Et sicut Eva Adam induxit ad esum pomi, sic nonnunquam caro spiritum trahit ad consensum peccati; et sic uterque de paradiso, id est de statu boni sui ejicitur, quia et spiritus affligitur per malam conscientiam, et caro punitur per poenam. Mentem ergo nostram et conscientiam, dilectissimi, non solum exerceamus, sed et custodiamus. Non enim deerit tentator, non deerit tentatio. Operemur igitur, et custodiamus in tempore, unde gloriemur in aeternitate. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.