SERMO XLIV. In medio Quadragesimae, de Jerusalem pro sancta Ecclesia per allegoriam sumpta.

Laetare Jerusalem, et conventum facite omnes qui diligitis eam (In introitu). Jerusalem, charissimi, civitas sancta, et civitas sancti sancta Ecclesia est, quae sponsa Dei est, sicut sacra Scriptura testatur, dicens in Apocalypsi angelo sancto Joanni loquente: Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctum Jerusalem descendentem de coelo a Deo, habentem claritatem Dei (Apoc. XXI). Et Apostolus: Viri diligite uxores vestras sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua (Ephes. V). Et post pauca: Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo, et in Ecclesia (ibid.). Sancta autem Ecclesia recte de coelo descendere dicitur, quia omne datum optimum et omne donum perfectum, quo eam sponsus ipsius Christus ab omni macula et ruga sanctificando justificat, desursum est descendens a Patre luminum (Jacob. I). Quae et claritatem Dei habere perhibetur, quia claritatem, quam habet sponsus ejus per naturam, dat ei habere per gratiam, non per plenitudinem, sed per plenitudinis participationem. Et ipsa quidem sancta Eccclesia est in coelo, partim in mundo. Ibi velut in patria, hic ut in exilio. Ibi regnans, hic peregrinans. Et celebrantur nuptiae utrobique; hic in fide, ibi in contemplatione. Hic in spe, ibi in re. Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognoscimus ex parte, tunc cognoscemus sicut et cogniti sumus; cum enim venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII). Hic in nuptiis propinatur vinum gratiae, ibi propinatur vinum gloriae: vinum gratiae ad justificationem, vinum gloriae ad beatitudinem. Et licet sanctam Ecclesiam ita secundum status diversos, credulitatis scilicet et visionis, spei et rei, justificationis et beatitudinis, gratiae et gloriae, distinguamus, ut in exsilio sit filia, in regno mater, quemadmodum scriptum est: Illa autem Jerusalem, quae sursum est, libera videlicet a tentationibus, tribulationibus, et mortalitate, quae est mater omnium nostrum (Gal. VI); licet, inquam, sic distinguamus, una est tamen uxor Agni, sponsa Christi, sicut scriptum est: Una est columba mea, perfecta mea (Cant. VI). Una praedestinatione, nondum una glorificatione. Columba puritate simplicitatis, perfecta consummatione virtutis. Haec igitur verba, quae in principio posuimus, laetare, Jerusalem, et conventum facite, omnes qui diligitis eam, quae sunt verba consolatoria, non illi dicta videntur, quae sursum in regno cum sponso jam gloriatur, sed ei, quae adhuc ab ejus visione in aerumna saeculi praesentis longe peregrinatur.

Laetare, Jerusalem. Quasi per consolationem peregrinanti diceretur: Jerusalem, quae adhuc in mundo peregrinaris, tentationibus fatigaris, adversitatibus probaris, persecutionibus exerceris, mortalitate premeris, laetare in adversis quasi sciens, quia licet is, qui foris est homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem (II Cor. IV). Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur (ibid.). Laetare, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). Laetare ergo pro diebus, quibus humiliaris, annis quibus vides mala, quia quanto gravior pugna, tanto major est corona. Et conventum facite, omnes qui diligitis eam. Conventus, fratres, quoties pro bono et bene fit, materia est exsultationis, occasio gaudii et incitamentum laetitiae, maxime, hoc in loco sive negotio, quo filiis suadetur, ut conveniant, matri congaudeant, matri, inquam, quae eos in baptismo genuit, ac divinorum testamentorum doctrina suavi velut uberum suorum lacte nutrivit. Ubi autem ad malum perpetrandum fit conventus, multorum multoties malorum causa fit effectus. Et de hujusmodi conventu Paulus sic dicit: Convenientibus vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare. Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit, alius autem ebrius est (I Cor. II). Et post pauca: Laudo vos in hoc? non laudo (ibid.). Hinc Dominus per psalmistam de inique convenientibus dicit: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus (Psal. XV). Iniquorum est segregare a conventu justorum, et facere de se conventiculum, vel conventicula, ut bini, ut terni congregati nihil aliud studeant nisi dictis absentium rodere vitam, vel in alios, vel etiam in suimet perniciem aliqua prava machinari. Hujusmodi autem conventicula multis modis fiunt, vel potius multimoda sunt hujusmodi conventicula. Alia namque sunt vanitatis, ut conventicula ludentium; alia loquacitatis, ut verba otiosa, et superflua et scurrilia et turpia proferentium. Sunt etiam alia conventicula detractionis, alia contentionis, alia seditionis, alia commessationis et potationis, alia luxuriae et turpitudinis, alia denique cujuslibet pravitatis; nos ergo, charissimi, nequaquam conventicula velut iniqui faciamus, quia si conventicula de sanguinibus, id est de peccatis perpetrandis facimus, a Domino sicut auditis non congregamur. Faciamus autem conventum, ut secundum Apostolum consideremus invicem in provocationem charitatis et bonorum operum, non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam (Hebr. X). Faciamus conventum, ut simus omnes pariter in una fide, in una dilectione, in una exercitatione virtutum, in una exhibitione bonorum operum. Sed quoniam hujusmodi conventus ab omnibus Christianis etiam laicis et conjugatis, generaliter exiguntur aliquo modo, nos qui in congregatione consistimus, conventum diligentius et specialius faciamus, unde eorum meritum (ut justum est) transcendamus et excellentius a Domino praemium percipiamus.

Sex itaque sunt loca, in quibus conventum debemus facere conventumque tenere, scilicet in refectorio, in labore, in claustro, in choro, in dormitorio, in capitulo. In refectorio, dum conventum facimus, duplicem fructum acquirimus, quia ibi reficitur corpus et spiritus; corpus cibo, spiritus divino eloquio. In labore triplicem fructum acquirimus. Ibi et enim fructum habemus honestae occupationis, fructum exercitationis, fructum utilitatis: fructum occupationis habemus, quia dum labori intendimus ad nulla inutilia vagamur, fructum exercitationis ibidem percipimus, quo saniores efficiamur. Habemus fructum utilitatis, quia labor noster in Domino non est inanis. In claustro fructum accipimus pacis et silentii. De quo scriptum est: Erit opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum: et sedebit populus meus in pulchritudine pacis; et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta (Isa. XXXII). Habemus quoque in claustro fructum lectionis et meditationis, fructum devotionis et orationis, fructum contemplationis et compunctionis. Ibi praeceptis majorum instruimur, exemplis informamur, incitamur monitis. In choro autem habemus per recitationem lectionum fructum eruditionis. In psalmis vero et hymnis, et canticis spiritualibus fructum divinae laudationis. Sane fructu divinae laudis sociamur angelis, dum officium, quod illi complent in coelis, nos exercemus in terris, et impletur per illos pariter et nos quod scriptum est: Confessio ejus super coelum et terram (Psal. CXLVIII). In dormitorio vero fructum capimus quietis corporalis. Sunt quoque qui illic percipiunt non tantum quietem corporis, sed et gustam boni spiritualis. Aliquando quippe mens eorum dulcedinem internam ibi sentit dormiendo quam sentire non potest vigilando. Quidam etiam alios fructus et utilitatem ibidem accipiunt vigilando, orando, peccata sua plorando, et impletur in eis Davidicum illud: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI). In capitulo denique conventum facimus, ut nostras negligentias et transgressiones emendemus.

Capitulo igitur omnes debent interesse quicunque correctioni et emendationi volunt subesse. Sed sunt quidam in religione, qui in morem equorum emissariorum incrassatorum, lascivientium et manum stabularii fimum tergentis, et eos procurantis non sustinentium, vel de minimis leviter increpari non patiuntur; sed velut equi indomabiles in magistros qui eos castigare et emendare, vel a peccatis emundare debent, effrenate nimis insaniunt. Furoribus etenim impatientiae arrepti, minarum et contumeliarum morsibus in eos debacchantur. Quid autem de talibus agere debeat sanctus praelatus, qui stabularius Domini est, Psalmista declarat ubi dixit: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI). Per camum et frenum minora et majora Dei praecepta figurantur. Qui ergo rationabilibus castigationibus rationabiliter et voluntarie non acquiescunt, divinorum praeceptorum auctoritatibus velut equi et muli camo et freno arctius constringendi sunt. Omnis enim Scriptura divinitus inspirata utilis est, ait Apostolus, ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus (II Tim. III). Sunt autem equi tantae feritatis quidam et impatientiae, ut dum ferrantur vel curantur, camo vel freno nequaquam possint teneri. Hujusmodi equorum labium broie, id est ferramento constrictorum inducitur, ut ejus districtione quieti teneantur. Quod bene in quibusdam typice geritur, quia propter nimiam eorum insolentiam cibus aut potus eis minuitur, vel silentium eis continuum imponitur. Superborum etenim contumacia et gravi sententia ferienda est, ne si misereamur impio, non discat facere justitiam, et in terra sanctorum inique gerens non videat gloriam Domini (Isai. XXVI), si non magis tradatur Satanae in interitum carnis (I Cor. V), id est asperrimae sententiae ejus carnaliter adversanti et contrariae, ut vel sola vexatione intellectum dante auditui, spiritus salvus fiat in die Domini (ibid.). Quam videlicet sententiam si ferre recusaverit, etiamsi non abscesserit, de societate projiciatur. Nec hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat. Nec ista dicimus, fratres, ut minus perfectorum imbecillitatem tolerandam esse denegemus, sed in domo Dei sic exercendum est judicium, sic exercenda justitia, ne insolentium superbia modo quo libet toleretur, neve imperfectorum imbecillitas illo modo praegravetur.

Sunt et alii per gratiam Dei in religione velut roncini aut asini oneriferi et laboriosi, qui ab aliis clamati vel etiam voluntarie prostrati de suis negligentiis sponte veniam postulant, et humiliter ac patienter eas emendant. Sunt et alii in domo Dei coelesti gratia ditati, qui etiam injuste clamati laetanter se prosternunt, et injurias tacite pro Christo suscipiunt. Tam autem culpas sponte emendantibus, quam injurias patienter suscipientibus vox illa Psalmistae convenit, ubi dicit: Ego autem in flagella paratus (Psal. XXXVII), et alibi: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me (Psal. LXXII). Soli tamen apud Deum gloriam acquirunt qui injuste flagellati injurias tacite suscipiunt. Unde Petrus: Haec est, inquit, gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens injuste. Quae enim gratia est, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si benefacientes patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum. In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur. Tradebat autem se judicanti injuste. (I Pet. II). Primi ergo, quandiu incorrepti persistunt, pendent in cruce latronis blasphemantis; secundi, dum corriguntur, in cruce latronis veniam postulantis; tertii, qui propter Deum tantum sustinent, in cruce Christi innocenter patientis. Primis, si nolint corrigi, propter superbiam imputatur culpa: secundis propter humilitatem datur indulgentia; tertiis propter innocentiam augetur gratia. Igitur in capitulo, charissimi, conventum faciamus, ut culpas nostras corrigamus, imo injuriam accipiamus. Vitemus conventicula, faciamus conventum. Faciamus conventum ut simus unanimes in fide, charitate, operatione, recte credendo, sincere diligendo, sancte vivendo. Faciamus conventum in refectorio, simul comedendo, in labore quae ad ipsum pertinent simul exercendo, in claustro simul sedendo, in choro simul canendo, in dormitorio simul quiescendo, in capitulo nostras culpas corrigendo. Faciamus conventum in tempore, ut superno beatorum conventui jungi mereamur in aeternitate. Quod nobis praestare dignetur, etc.