|
Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem (Cant.
II). Cella vinaria, charissimi, nobis sancta Ecclesia est, singulae
fideles animae singula dolia. Cella a celando dici videtur. In ea quippe
celantur quaelibet necessaria sive utilia ab oculis et a tractu
alienorum sive furum. Sancta igitur Ecclesia recte cella vocatur, quia
in ipsa et per ipsam divinum arcanum et coeleste sacramentum ab immunda
multitudine celatur, sicut scriptum est: Nolite sanctum dare canibus, et
nolite spargere margaritas ante porcos (Matth VII). Dolium quoque a
dolando recte vocatur. Dolium ergo quaelibet fidelis anima congrue
nominatur, quae tentationum et persecutionum dolationibus ad continendum
gratiae coelestis liquorem paratur et aptatur. Sed et asseres aut
tabulae illae, in quibus dolium construitur, bene virtutes nobis datas
per naturam figurant; et circuli superadditi, quibus tabulae
constringuntur, virtutes nobis datas per gratiam apte significant.
Quemadmodum enim illae tabulae, nisi circulis constringuntur, vinum non
continent, sic virtutes naturales, nisi virtutibus quae per gratiam
nobis superadduntur adjuvantur, coelestia dona continere non valent. Duo
etiam fundi anterior et posterior sensualitatem et rationalitatem
designant. Anterior quippe, qui versus lumen est et patet,
sensualitatem; posterior vero, qui versus parietem esse solet et latet,
absconditam et latentem significat rationalitatem. Porro superior
apertura, per quam vinum infunditur, convenienter intelligitur mentis
intelligentia; vinum quod extrahitur, gratia. Denique duciculus, id est
foramen, per quod vinum educitur ut dispensetur et propinetur, est
eloquentia vel operatio bona. Sicut autem sunt quaedam dolia continentia
vina dura et austera, quaedam vero dulcia et suavia, sic quaedam fideles
et sanctae animae sunt in verbo et facto severiores et fortiores,
quaedam vero mitiores et remissiores.
Sane quatuor sunt, quae specialiter in vino discerni possunt, videlicet
sapor, odor, pulchritudo sive color, et vigor. Spiritalis itaque vini,
de quo loquimur, sapor percipitur et cognoscitur in doctrina, odor in
fama, pulchritudo in decore boni exempli, vigor in rigore recti judicii.
Ad saporem pertinet quod Psalmista dicit: Quam dulcia faucibus meis
eloquia tua super mel ori meo! (Psal. CXVIII.) Ad odorem, quod Paulus
ait: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II). Ad
pulchritudinem spectat quod idem alibi dicit: Nox praecessit, dies autem
appropinquavit; sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII). Ad vigorem,
quod Psalmista canit dicens: Feci judicium et justitiam, non tradas me
calumniantibus me (Psal. CXVIII). Vinum autem nonnunquam quanto est
fortius, tanto accessit facilius et melius. Sic et viri sancti quanto
sunt in bonitate fortiores, tanto fiunt contra delinquentes mordaciores.
Bonum itaque est vinum, sed carius est acetum, quia bona est lenitas
mansuetudinis, sed salubrior est aliquoties vigor severitatis. Hinc per
sapientiam dicitur: Qui arguunt laudabuntur (Prov. XXIV). Et alibi:
Verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi (Eccl.
XII). Hinc est quoque quod propheta postquam eum spiritus Dei in altum
levavit, amatus (sic) indagatione spiritus sui abiit, quia quanto
quisque per spiritum Dei sublimius attollitur, tanto amplius contra
delinquentes indignatur. Hinc est denique quod in tabernaculo Domini
fuisse describuntur acetabula (Exod. XXXIV), quia propter delinquentes,
increpatio modis omnibus est necessaria. Quae si subtrahunt, tinea
peccati totum corpus bonitatis paulatim corrumpit et demolitur. Per
mustum autem, quod in dolio fervet, donec paretur et purgetur, quid
rectius accipimus quam gratiam vel vitam neophytorum ac poenitentium,
qui diversarum cogitationum et affectionum aestibus agitantur, donec
conscientia purificata et clarificata, et pacificata quiescant? Quamvis
enim gratia coelestis velut dulce vinum dolio humanae menti suaviter
divinitus infundatur, et ab ipsa mente gratanter ac jucunde suscipiatur,
mirabiliter tamen ipsam gratia suscepta gravat, dum eam vel per memoriam
peccatorum amaricat, vel ad satisfaciendum et ad bene vivendum stimulat,
urget et sollicitat, quemadmodum de beato Joanne legimus quod liber,
quem ad comedendum coelitus accepit, in ejus ore sicut mel dulcis fuit:
sed ventrem ejus amaricavit (Apoc. X). Nam, ut ait Salomon: In multa
sapientia multa est indignatio, et qui addit scientiam addit et dolorem
(Eccle. I).
Recte ergo per fervorem musti bullientis designatur angor et fervor
animae poenitentis, et ad emendationem totis viribus enitentis. Per
dolia vero vel vasa ferrata, quid convenientius intelligimus, quam
illorum vitam aut conversationem, qui post conversionem, claustralis
disciplinae vinculis mancipantur, ut ejus rigore constricti virtute et
opere fortiores in posterum efficiantur? Qui inibi clausi velut mustum
absque spiraculo constringuntur, quia ad ea quae secundum carnem placere
possunt, ne ad modicum quidem exire permittuntur. Quid enim habere
potest spiraculi, cui etiam cogitare prohibetur quae sunt mundi? Quorum
quidam (quod sine dolore dicendum non est) suis peccatis exigentibus,
vincula rumpunt et vinum effundunt, quia per suam impatientiam gratiam
amittunt. Unde bene Dominus per prophetam Judaico populo dixit:
Excussisti jugum, rupisti vincula, dixisti: Non serviam (Jer. II). Alii
vero non minori dementia vexati, tot et tantis jejuniis student atque
vigiliis se macerare, ut inceptum propositum disciplinae non valeant
tenere, et confractis viribus tam animi quam corporis nulla bona opera,
nullas virtutes queant exercere; et dum semetipsos indiscrete affligunt,
gratiae coelestis jucunditatem et fructum amittunt. Audivimus et etiam
vidimus quosdam post talem abstinentiam ad tantam ingluviem delapsos, ut
non possent satiari. Qui autem inter utrumque volant, et per regiam viam
ambulant; qui disciplinae vincula non rumpunt, nec se irrationabiliter
affligendo destruunt, ad summae culmen perfectionis plerumque
pertingunt. Unde et ex sua fortitudine nonnunquam verbo vel exemplo
vigorem bonitatis conferunt.
Aliquando vina herbis pigmentariis aut aromatibus conficiuntur, ut
gratiora potantibus efficiantur. Quod in electis veraciter tunc
peragitur, dum eorum sanctitas donis quibusdam specialibus et
excellentibus conditur et roboratur, ut calix eorum salutaris misto sit
plenus (Psal. VII), et inebrians, et praeclarus (Psal. XXII). Quaedam
etiam sunt dolia vina debilia continentia, quae videlicet vina, quia ad
vigorem fortium non consurgunt, recte vitam infirmorum minusque
perfectorum significant. Talia quoque; vina quorumdam accidentium
impulsibus facile deteriorantur, adeo ut multoties projiciamur, quia
infirmi quique et imperfecti cito persecutionibus ac tentationibus
franguntur et vincuntur, intantum nonnunquam ut non probentur, sed
reprobentur. Et tamen illud imputandum non est gratiae divinae, sed
malitiae humanae. Denique faex, quae sub vino in imo residet dolii,
fomitem designat peccati, qui licet in hac mortalitate penitus nequeat
exinaniri; debet tamen semper deorsum premi, ne sursum ascendat,
animique virtutes sua foeditate corrumpat. Sane quemadmodum justi sunt
dolia Dei gratiam Dei continentia, sic injusti sunt dolia diaboli in
semetipsis culpam habentia. Et de his sic Scriptura clamat: Fel draconum
vinum eorum, et venenum aspidum insanabile (Deut. XXXII). Nonne tibi
dolia diaboli fuisse videntur filii Jacob, Simeon et Levi? De quibus
ipse Jacob testatur dicens! Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis
bellantia; in concilium eorum non veniat anima mea, et in coetu eorum
non sit gloria mea, quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate
sua suffoderunt murum. Maledictus furor eorum, quia pertinax; et
indignatio eorum, quia dura. Dividam eos in Jacob, et dispergam eos in
Israel (Gen. XLIX). Quidam etenim sunt pestilentes, qui sibi quaedam
malitiae germanitate conjuncti totam turbant aliquando civitatem Dei, et
furore suae iracundiae fortiter arrepti virum occidunt, quia praelatum
viriliter agentem, perfecte loquentem, inquantum valent, subvertunt.
Vtro denique occiso, murum suffodiunt, quia malignitatis suae gladiis
praelato represso munimenta virtutum et bonorum operum in sancta
congregatione funditus pro viribus destruunt.
Fratres, in consilium eorum non veniat anima nostra, et in coetu eorum
non sit gloria nostra. Sit maledictus furor eorum, quia pertinax, et
indignatio eorum, quia dura. Quid autem de talibus sit agendum ad
periculum evadendum ipse Jacob insinuat dicens: Dividam eos in Jacob, et
dispergam eos in Israel. Nihil enim melius de talibus agitur, ut
periculum evadatur, quam ut separentur ab invicem, ne manus eorum
implere possint conceptam et incoeptam iniquitatem. Sed et diligenter
attendendum est quod caedem, quam Simeon et Levi per audaciam
compleverunt, per fraudulentiam inceperunt. Primum enim cum Hemor et
Sichem filii Jacob in dolo de circumcisione locuti sunt, et
circumcisione facta tertia die, quando gravissimus vulnerum dolor est,
illis resistere non valentibus, Simeon et Levi caedem peregerunt (Gen.
XXXIV). Sic, sic, charissimi nobis, quidam malignantes praelatis
Ecclesiae, vel etiam amicis et fratribus, fraudulenta consilia saepe
tribuunt, quibus eos postmodum nequiter involvunt. Sed quae merces
fraudulenta consilia dantibus debeatur aut reddatur Habacuc propheta
testatur dicens: Vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et
inebrians, ut aspiciat nuditatem ejus. Repletus est ignominia pro gloria
(Habac. II). Bibe tu quoque et consopire. Circumdabit te calix dexterae
Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam. Hinc Salomon de
fraudulentis ait: Ipsi contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur
fraudes contra animas suas (Prov. I). Captio namque, quam abscondunt,
apprehendit eos, et in laqueum, quem absconderunt, cadunt ipsi (Psal.
XXXIV). Talium ergo non solum audacia est frangenda, sed et fallacia
prudenter est cavenda. Habet quoque diabolus alia dolia, alia vinorum
genera continentia. Non solum etenim malignantes replet nequitia, sed et
luxuriantes replet immunditia. Inde est quod meretrix illa famosa
Babylon aureum poculum in manu legitur tenere, per quod inebriat reges
et gentes terrae (Jer. LI). Non enim sufficit diabolo, ut quosdam
impleat vitiis spiritalibus, nisi et alios impleat vitiis carnalibus.
Aliquando vero ut mistum faciat, quosdam vitiis utrisque foedat. Non
simus, fratres, dolia diaboli vitiis repleta. Simus autem dolia
continentia vinum Dei, vinum per veram sanctitatem, acetum per justam
increpationem, ferratum per rigorem et disciplinam justitiae,
pigmentatum vel mellitum per suavitatem dulcedinis internae, vel certe
vinum debile per mediocritatem imperfectionis humanae. Haec idcirco,
fratres, ita diximus, quia vita exterior manifestat quale vinum
unusquisque intra semetipsum contineat. Scriptum quippe est quod amictus
corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo
(Eccl. XIX). Cella igitur vinaria sancta est Ecclesia; quodlibet dolium
quaelibet fidelis ac perfecta anima; tabulae quibus dolia construuntur.
virtutes, quas habemus per gratiam; fundus posterior rationalitas,
anterior sensualitas; apertura per quam vinum infunditur, mentis
intelligentia, vinum gratia, foramen duciculi seu fonticuli per quod
exit, eloquentia vel operatio bona.
Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem (Cant.
II). Verba ista, charissimi, cujuslibet fidelis sunt animae, que se
Christo duce in sanctam Ecclesiam gaudet introductam et coelesti gratia
per verba et exempla perfectorum sanctorum, qualis iste fuit, cujus
hodie solennia celebramus, gratulantur imbutam. Ingrediamur, fratres, et
nos in sanctam Ecclesiam, ingrediamur, inquam, non tantum fide, sed et
dilectione, id est non solum credulitate, sed etiam operatione, non
solum visibili sacramentorum participatione, sed etiam invisibili,
spiritualium donorum perceptione. Ordinavit in me charitatem. Habent
quaelibet virtutes vel bona opera ordinem suum. Ordo nimirum est
eleemosynae, ut primum temetipsum des Deo, deinde tua des pro eo. Nam si
tua des Deo et teipsum zabulo, non est aequa partitio. Primo ergo
miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX). Nam qui sibi nequam est,
cui bonus erit? (Eccli. XIV.) Primum vesti te bonis operibus, deinde
indue pauperem vestibus. Primum recipe Christum corde tuo, deinde
pauperem hospitio tuo. Dum vis peregrinari primum elongare a vitio tuo,
deinde a vico tuo, sic et charitas secundum divinum praeceptum suum
habet ordinem, ut primum diligas et quantum potes, Deum, deinde proximum
tuum sicut teipsum. Intremus, fratrem in cellam hanc vinariam, et
accedamus ad majora dolia, fortiora vina continentia, id est ad sanctos
perfectiores coelesti gratia perfectius abundantes, ut per ipsos
inebriemur ab ubertate domus Dei, et de torrente voluptatis ejus potemus
(Psal. XXXV), et per ipsos hauriamus salutem a Domino (Prov. VIII).
Intremus, inquam, ut modo inebriet per gratiam, et ordinata divinitus in
nobis charitate postea mereamur inebriari per gloriam. Quod nobis
praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia
Deus benedictus in saecula. Amen.
|
|