|
Inter caetera, dilectissimi, gloriosa miracula, quae in Assumptione
beatissimae Virginis Mariae legendo vel canendo ad ipsius laudem
saeculis omnibus attollendam et recolendam recitamus, purpuream ut
violam ipsam esse devotissime cantare solemus. Quemadmodum autem in
superiori quodam sermone breviter insinuavimus, quaecunque in
Scripturis, quaecunque in creaturis sunt amabilia, quaecunque suavia,
quaecunque dulcia, quaecunque pulchra, quaecunque redolentia, quaecunque
jucunda, quaecunque pretiosa, quaecunque sunt laudabilia, ejus laudibus
sunt convenientia. Sed praetermissis omnibus aliis de sola viola
dicamus, ut qualiter beatissimam Virginem non solum purpureo colore,
verum et aliis quibusdam proprietatibus suis evidenter significet
ostendamus. Physici suis in libris affirmant, et medici in suis
confectionibus probant violam naturam habere frigidam, et idcirco contra
calidos morbos esse bonam. Significat ergo recte carnalium exstinctionem
vitiorum. Carnalia quippe vitia quasi calidi morbi sunt, quia miseram
animam, quam tenent, suis fervoribus incendunt. Quasi ergo viola membris
male calentibus apponitur, ut sanentur, quoties gratia coelestis nobis
infunditur, ut fervores vitiorum in nobis mitigentur. Habet viola
colores duos, viridem scilicet et purpureum. Solent doctores per virorem
coelestium et immarcessibilium bonorum operum spem intelligere.
Coelestia namque bona quasi semper virent, et nunquam marcescunt, dum a
perpetuo suae bonitatis ac pulchritudinis statu nulla mutabilitatis
ariditate decidunt. Quae dum firmiter, constanter et indesinenter
speramus, quasi eorum immarcessibili virore nos coloramus. Possumus
quoque per virorem cujuslibet virtutis aut boni operis inchoationem
intelligere. In germinantibus enim de occulto sinu terrae prodeuntibus
viror primum apparet. Quasi ergo novelli germinis virorem in nobis
proferimus, dum nascentis in nobis et ex nobis virtutis vel boni operis
nostra pulchritudine decoramus. Possumus etiam per virorem virtutum et
bonorum operum immarcessibilem intelligere perpetuitatem. Quasi enim
semper in nobis virescunt, dum in nobis absque defectu subsistunt.
Purpura autem regum est. Hinc est quod Alexander rex Syriae misit
Jonathae purpuram et auream coronam, velut regio munere honorando. Sed
et cum idem Jonathas praefato regi et Ptolomaeo rege Aegypti apud
Ptolomaidem occurrisset, jussit eum praefatus rex suis vestibus spoliari
et purpura indui, volens eum regio ornamento glorificare. Bene ergo
purpura regalem significat dignitatem. Beata itaque virgo Maria vere
purpura fuit, quae super omnes sanctos regali dignitate velut domina
mundi, et regina coeli, effulsit; quae se prae omnibus regaliter egit et
rexit, vitia depressit, virtutes erexit. Depressit enim in semetipsa
superbiam, erexit humilitatem depressit iram, erexit pacem, depressit
invidiam, erexit charitatem, depressit tristitiam saeculi, erexit
exsultationem Dei, depressit tenacitatem, erexit largitatem, depressit
gastrimargiam, erexit parcimoniam, depressit luxuriam, erexit
castitatem, imo virginitatem eximiam. Quia ergo mala depressit, et bona
erexit; vel quia, secundum prophetae sententiam, illa evellit et
destruxit, ista aedificavit et plantavit (Jer. I), vere fuit purpura,
vere regia dignitate decorata. Habet etiam viola bonum odorem, per quem
bonam designat opinionem. Non solum enim bona conscientia, sed et bona
opinio est necessaria. Hinc est quod chrisma duos in se habet liquores.
Chrisma autem Graece, unctio dicitur Latine. Estque chrisma oleum cum
balsamo mistum, quo unguntur capita regum et pontificum, quo etiam
baptizatos sacerdos ungit in vertice, sicut eodem pontifex per
impositionem manus confirmandos ungit in fronte. In chrismate vero
principaliter Spiritus paracletus datur. Unde et per abundantiam gratiae
duos liquores mistos habet, oleum et balsamum; oleum conscientiae,
balsamum famae: oleum quo intus conscientiae perungitur, balsamum cujus
odore foris proximi resperguntur, oleum intus ad pacem cum Deo, balsamum
foris ad exemplum cum proximo. Habuit igitur beatissima Virgo non solum
intus sanctitatem ad conscientiam, sed et foris sanctitatis opinionem ad
famam. Novit enim quod quemadmodum quidam ait:
Criminis est formam componere, spernere famam.
Novit, quod melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa (Eccle. VII).
Novit, quod memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet
(Prov. X). Novit secundum Apostolum quod Christi bonus odor est in omni
loco (II Cor. II), Vere ergo ut viola odorifera fuit, cujus odor non
tantum homines respersit, sed et angelos in admirationem sui convertit.
Vere odorifera fuit, cujus odor non solum terram, sed et coelum
implevit. Omnis denique viola naturaliter caput, id est flosculum suum
ad ima deflectit, ac per hoc humilitatem convenienter exprimit. Quam
virtutem in beata Maria excellenter fuisse quis dubitet? Cum enim ab
angelo pronuntiaretur mater Dei, et per hoc vere domina mundi et regina
coeli, humiliter respondit: Ecce ancilla Domini (Luc. I). Vere ergo et
in hac viola fuit, quod vere caput ad ima deflexit, dum in eo quod major
exstitit semetipsam amplius humiliavit, eligens non alta de se sapere,
sed magis humilibus consentire (Rom. XII). Habebat quippe jam scriptum
in corde suo, quod omnis, qui se humiliat, exaltabitur; et qui se
exaltat, humiliabitur (Luc. XIV), et illud: Ante ruinam exaltatur
spiritus, et ante gloriam humiliabitur (Prov. XVI). Recte ergo beata
Maria, secundum omnia quae supra dicta sunt, viola fuit, dum omnia, quae
mystice sunt dicta, veraciter exercuit. Et nos, charissimi, nos inquam
viola simus, nos beatam Virginem imitemur, quantum valemus. Simus quasi
naturaliter frigidi per incendii carnalis exstinctionem, simus virides
per justitiae inchoationem, et per ipsius perpetuitatem, vel coelestium
bonorum spem immarcessibilem et exspectationem. Simus purpurei
nosmetipsos bene regendo. Odoriferi apud omnes nomen bonum obtinendo,
caput ad ima deponamus de nobis humillima semper sentiendo. Conformemur
beatae Virgini pro viribus in sanctitate, ut consortes illi fieri
mereamur in beatitudine. Quod nobis praestare dignetur, etc.
|
|