|
Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion.
Quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Jericho
(Eccli. XXIV). Ista verba, dilectissimi, quae proposuimus vobis in
Ecclesiastico in laudem sapientiae velut ipsa loquente describuntur, et
in laudem et gloriam beatissimae virginis Mariae, cujus Assumptionis
diem celebramus, in persona ipsius quasi ipsa se decenter commendante in
Ecclesiis hodie rectissime recitantur. Ista quippe recte cedrus,
cypressus, palma, etc. Quae ibidem subsequuntur, exstitit, quae cunctis
quae per ea figurantur virtutibus referta refulsit. Cedrus arbor est
Libani alta et valde imputribilis. Per Libanum autem, qui dealbatio
interpretatur, praesens saeculum, quod qualicunque candore temporaliter
splendet, multoties significatur. Recte igitur beata Dei Genitrix arbor
Libani fuit, quia de saeculo praesentis carnis originem habuit. Sed
ipsius Libani altitudinem se ad alta subrigens excessit, quia cunctam
mundi gloriam suarum sublimitate virtutum inaestimabiliter transcendit.
Quae imputribilis quoque fuit, dum virgo incorrupta permanens mater
exstitit. Bene denique se sicut cedrum exaltatam dixit, dum inviolata
semper existens, et primum per gratiam et postmodum per gloriam prae
omnibus creaturis se sublimatam vidit. Et quasi cypressus in monte Sion.
Cypressi lignum fortissimum cedro pene proximam habet virtutem,
templorum trabibus aptum, impenetrabili soliditate nunquam oneri cedens,
sed in ea, quae primum fuerit, soliditate perseverans, fortitudinem
quoque congrue significat. Sion etiam, quae specula interpretatur,
sancta Ecclesia bene intelligitur, quae coelestis boni pulchritudinem
sublimiter speculatur. Beata itaque Maria apte quasi cypressus in monte
Sion exaltata dicitur, quae dum in mundo viveret, cunctis quae mundi
sunt potenter subactis, virtutum gradibus ad coelestia fortiter
scandens, divinitatis gloriam prae cunctis Ecclesiae fidelibus
speculabatur; et nunc eam prae cunctis spiritibus coelestibus
contemplatur.
Quasi palma exaltata sum in Cades. Legimus in Veteri Testamento populum
Israel bis in deserto potatum aqua de petra producta, primo in Raphidim,
secundo in Cades. Quae duo loca duplicem in nobis compunctionem apte
significant: unam, quae nascitur ex memoria vel dolore peccatorum;
alteram, quae surgit ex desiderio futurorum praemiorum. Quod etiam ex
interpretatione eorumdem locorum recte colligitur. Nam Raphidim, qui
primam significat, interpretatur sanitas judicii vel visio oris
sufficiens eis. Cades autem sanctus. In Raphidim ergo aqua potamur, dum
nosmetipsos intrinsecus sane de nostris peccatis dijudicando
compungimur, et provida oris confessione de iisdem sufficienter
abluimur. In Cades vero potamur, dum desiderio coelestium bonorum devote
et sancte accensi et liquefacti, jucundo potum nostrum cum fletu
miscentes inebriamur. Palma autem victoriam significat. Bene igitur
beata Dei genitrix se velut palmam in Cades exaltatam gloriatur, quia
spiritualibus hostibus potenter et victoriose subactis non dolore
criminum, sed amore praemiorum coelestium compuncta suavissime
potabatur. Potest quoque per aquam, quae in Raphidim populo data est,
donum sancti Spiritus intelligi, quod fidelibus ad justitiam datur in
mundo; per aquam vero, quae data est in Cades, superni fontis aqua, quae
glorificatis ad gloriam datur in coelo, ut ista detur in merito, illa
detur in praemio. Et de prima quidem scriptum est: Effundam super vos
aquam mundum, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris (Ezech.
XXXVI). Ad secundam autem pertinet quod Joannes in persona Christi
dicit: Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis (Apoc. XXI). Qui
enim sitit justitiam, reficietur per gloriam.
Beata itaque Maria se velut palmam in Cades exaltatam recte perhibet,
quia superni fontis dulcedinem omnibus spiritibus excellentius possidet.
Et quasi plantatio rosae in Jericho. Rosa quae rubet, apte designat
passionem. Et si rosa in eo quod rubet exprimit passionem, ergo in eo
quod plantatur congrue designat compassionem. Compassio in corde, passio
in corpore. Compassio latet, passio patet. Rosa itaque plantatur, quando
compassio cordi infigitur; florem rubentem producit quando in effectum
passionis procedit. Jericho luna interpretatur, et pro defectu carnis
aut defectu saeculi praesentis ponitur. Patet itaque quod Dei Genitrix
quasi plantatio rosae in Jericho exstitit, quia in defectu saeculi
praesentis virtute compassionis excellenter et singulariter enituit. Nam
et ipsius animam pertransivit gladius (Luc. II). Et quis digne
perpendere possit qualem doloris gladium sustinuit, dum suum filium
unigenitum in cruce pendere morique vidit?
Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus juxta aquas. Oliva
figurat misericordiam. Fuit ergo beata Maria oliva per misericordiam, et
tanto pretiosior per misericordiam, quanto excellentior per gratiam. Et
bene in campis, quia in planitie saeculi praesentis, quia in latitudine
sanctae Ecclesiae ubique terrarum diffusae, ut omnes peccatores ad ipsam
libere et absque impedimento respiciant, ad ipsam confugiant, ab ipsa
consilium quaerant, auxilium percipiant, per ipsam Deo reconciliati,
venia laetificati, gratia locupletati, fide illuminati, spe confortati;
charitate justificati, aliis virtutibus exercitati, bonis operibus
adornati, et tandem gloria beatificati. Et quasi platanus juxta aquas in
plateis. Sed prior finis, quem posuimus, melior videtur, ut dicatur
quasi platanus juxta aquas. Platanus a latitudine foliorum dicta est,
vel quod ipsa arbor patula sit et ampla. Nam Graeci
[p][l][a][t][uac][sf] (platys) latus vocatur. Folia autem bona opera
significant. Quemadmodum enim vestitur et ornatur suis foliis, sic et
justus operibus bonis. Bene ergo beata Dei Genitrix velut platanum juxta
aquas se exstitisse dicit, quia donis irrigata divinis in bonis operibus
dilatata semper fuit. Hinc est quod postquam nuntium angelicum quod Dei
mater esset, accepit (Luc. I), illico in montana Judaeae ad Elisabeth,
quam concepisse audierat, perrexit, non ut verbum angeli mulieris
attestatione probaret, sed ut mulieri provectae aetatis virgo juvencula
ministerium sedula impenderet.
In plateis sicut cinnamomum et balsamum aromotisans odorem dedi.
Venditores aromatum in nundinis sedentes in plateis, diversas aromatum
species exponunt, et ipsa aromata odoris sui suavitatibus plateas
respergunt. Sic spiritualium aromatum possessores virtutum et bonorum
operum fragrantiis per lata vitiorum gradientes suaviter afficiunt, et
eos odore suae famae ab itinere pravitatis reducunt. Cinnamomum autem
licet bonum odorem habeat, et per hoc famam sacrae virginis figurare
queat, ex eo tamen quod corticem suum in modum cannae format, laudem et
gratiarum actionem recte designat. Quod beatae Virgini congrue convenit,
quae dum ab Elisabeth audivit quod verba angeli in ipsa complerentur,
statim in laudem et gratiarum actionem prorupit, dicens: Magnificat
anima mea Dominum (Luc. I). Balsamum vero per suum odorem B. Mariae
bonam famam exprimit. Unde et de ipsa canimus, quod ejus odor
inaestimabilis erat in vestimentis ejus, et sicut dies verni
circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium (Eccli. L). Hoc enim
beatae Virgini Mariae maxime convenit, quae mundum universum opinionis
optimae redolentia inaestimabiliter adimplevit.
Et quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Myrrha propter suam
amaritudinem significat mortificationem carnis. Quae virtus in B. Maria
singulariter enituit, eo quod singulariter casta fuit. Unde convenienter
non odorem, sed odoris se dedisse pronuntiat suavitatem. His,
dilectissimi, virtutibus beata Dei genitrix exaltata fuit in mundo per
meritum, et nunc exaltata est in coelo per praemium. Solemnitatem ergo
sacratissimae Virginis devotissime celebremus ut eam pro viribus
imitemur, ut et nos qualicunque modulo simus, quasi cedrus per
incorruptionem, quasi cypressus per fortitudinem, quasi palma per
victoriam, quasi plantatio rosae per compassionem fraternam, quasi oliva
per misericordiam, quasi platanus per operationem bonam, quasi
cinnamomum per laudem et gratiarum actionem, quasi balsamum per bonam
opinionem, quasi myrrha per carnis nostrae mortificationem. Imitemur eam
in bona conversatione, ut ejus meritis et precibus ei sociari mereamur
in beatitudine. Quod nobis praestare dignetur, etc.
|
|