|
In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de
thalamo suo (Psal. XVIII). Tabernaculorum vel in tabernaculis
commorantium diversa genera sunt, sicut audiendo, videndo, legendo
cognovimus. In tabernaculis enim solent commorari pastores, custodes,
negotiatores, milites, exsules, peregrini, viatores, pauperes. Sunt
etiam tabernacula impiorum, et sunt tabernacula justorum. Haec omnia
Christus exstitit, excepto solo quod impius non fuit. Quamvis enim
secundum prophetam cum impiis reputatus sit (Isa. LIII), et secundum
apostolum Paulum maledictum pro nobis factus fuerit (Galat. III),
peccatum tamen non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr.
I). Christus itaque pastor, custos, negotiator, miles, exsul,
peregrinus, viator, pauper, justus exstitit, imo justitia fuit semper et
erit. Pastores autem in tabernaculis habitare Ezechiae regis canticum
nobis notificat ubi dicit: Generatio mea ablata est, et convoluta est a
me, quasi tabernaculum pastorum (Isa. XXXVIII). Christus vero pastor
fuit, sicut ipse primum per prophetam, deinde per seipsum de se dixit.
Per prophetam etenim ait: Pascam gregem meum sicut pastor gregem suum in
die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum (Ezech. XXXIV); et
post pauca: In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis
Israel erunt pascua earum (ibid.). Et Isaias de ipso dicit: Sicut pastor
gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo
levabit, fetas ipse portabit (Isa. IV). Et ipse de seipso: Ego sum
pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis (Joan. X).
Sed et custodum esse tabernacula Isaias nobis innuit, ubi dicit:
Derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in
cucumerario (Isa. I). Et Christus custos exstitit, sicut Psalmista ait:
Non dormit neque dormitat, qui custodit Israel (Psal. CXX), id est virum
videntem Dominum, si tamen eum videat utroque oculo, scilicet oculo
cognitionis, et oculo dilectionis. Sunt nempe quidam spiritualiter
unoculi, qui Deum vident oculo tantum cognitionis, non etiam oculo
dilectionis. Isti de genere non sunt Israel, nisi forte sic, ut dicantur
privigni, et ad haereditatem Israel non pertineant. Verus etenim
Israelita, quamvis more paterno uno pede salubriter claudicet, utroque
tamen oculo clare videt.
Tu ergo, si vis a Christo custodiri, esto Israel, ut utroque oculo Deum
videas, oculo videlicet cognitionis et oculo dilectionis, oculo fidei et
oculo operationis, oculo rationis et oculo bonae voluntatis, oculo
scientiae et oculo sapientiae, oculo judicii et oculo justitiae, oculo
intellectus, et oculo affectus. Istos duos oculos, oculum scilicet
cognitionis, fidei, rationis, scientiae, judicii, intellectus; oculum
quoque dilectionis, operationis, bonae voluntatis, sapientiae,
justitiae, affectus, Christus in te videat, si vis ut te custodiat.
Istos duos oculos Psalmista exprimit, ubi dicit: Dominus de coelo
prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut
requirens Deum (Psal. XIII). Nam ubi dicit intelligens, exprimit oculum
primum, id est cognitionem, fidem, rationem, scientiam, judicium,
intellectum, quae omnia sub una significatione debent accipi. Ubi vero
dixit requirens, designat alterum, id est dilectionem, operationem,
bonam voluntatem, sapientiam, justitiam, affectum, quae et ipsa cuncta
sub una significatione debent comprehendi. Quae enim primo loco
descripsimus, cognitio et caetera, pertinent ad eam quae in nobis est
veritatem. Quae vero loco secundo posuimus, dilectio, etc. spectant ad
bonitatem. Per illa lucemus; per ista calemus. Per illa secundum
magistrorum nostrorum assertionem in nobis divina reformatur imago; per
ista divina similitudo. Christus itaque vere illius est custos qui,
sicut dictum est, vere Israel est. Quidam autem habebant utrumque
oculum, id est cognitionem et dilectionem quidam alterum tantum, id est
cognitionem, quidam neutrum, quia neque cognitionem neque dilectionem.
Primi sunt boni Christiani, secundi Christiani mali, tertii penitus
infideles. Negotiatores in tabernaculis commorari in nundinis saepe
videmus. Christus autem negotiator fuit. Vis audire qualis negotiator?
Dedit vitam suam, ut reciperet tuam. Dedit se Dominum, ut te liberaret
servum. Dedit se naturalem filium, ut te faceret adoptivum. Dedit se
ignominiae, ut te reformaret gloriae. Dedit se temporali poenae, ut te
restauraret felicitati aeternae. Ad hujus negotiationem mercatoris
spectat quod Paulus Corinthiis scribens dicit: Empti estis pretio magno,
glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI). Et B. Petrus:
Scientes, inquit, quod non corruptibilibus auro vel argento redempti
estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso
sanguine quasi Agni incontaminati, et immaculati Jesu Christi (I Petr.
I). Milites aut militantes in tabernaculis manere, officium militare
compellit. Christus autem miles fuit, miles strenuus, miles fortis. Ipse
est enim fortis, ille imo fortior, qui fortem armatum atrium suum
custodientem, et sua omnia in pace possidentem vicit, universa arma
ejus, in quibus confidebat, abstulit et spolia ejus distribuit (Luc.
II). Hinc ipse dixit: Nunc judicium est mundi. Nunc princeps mundi
ejicietur foras (Joan. XII). Hujus fortitudo militis pugnatoris et
victoris in Scriptura declaratur, ubi dicitur: Cornua in manibus ejus.
Ibi abscondita est fortitudo ejus, ante faciem ejus ibit mors (Habac.
III). Vere ergo fortis exstitit, qui per crucem diabolum et omnes aerias
potestates debellavit, mundum, peccatum, mortemque superavit, et fractis
portis inferi captivitatem nostram captivam eduxit (Ephes. IV), ac
coelestis portas patriae Rex gloriae et Dominus fortis et potens in
praelio (Psal. XXIII). manifestatus victor intravit. Exsules,
peregrinos, viatores, pauperes in tabernaculis habitare necessitas saepe
constringit. Christus autem exsul fuit, quia nostrum exsilium subiit,
non tamen dignus, sed dignatus, non coactus, sed spontaneus, non
amittendo propria, sed aliena colligendo. Exsul ergo exstitit in eo quod
nostrum exsilium, tametsi libens, intravit. Ambulavit, inquit, Verbum,
et exivit in campum. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I). Exivit a Patre, et venit in mundum, non ut judicaret mundum,
sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. XVI). Peregrinus quoque fuit;
de peregrinatione etenim ejus et actu peregrinationis ejus scriptum est:
Ut faciat opus suum, alienum opus ejus, ut operetur opus suum,
peregrinum est opus ab eo (Isai. XXVIII). Opus etenim Dei est animas,
quas creavit colligere, et ad aeternae lucis gaudia revocare. Flagellari
autem, atque sputis liniri, crucifigi, mori, ac sepeliri non hoc in sua
substantia opus Dei est; sed opus hominis peccatoris, qui haec omnia
meruit per peccatum, sed peccata nostra ipse pertulit in corpore suo
super lignum: et qui in natura sua manet semper incomprehensibilis, in
natura nostra cumprehendi dignatus est ac flagellari, quia nisi ea, quae
infirmitatis nostrae sunt susciperet, nunquam nos ad suae fortitudinis
potentiam sublevaret.
Ut ergo faciat opus suum, alienum opus ejus, ut operetur opus suum,
peregrinum est opus ejus ab eo, quia incarnatus Deus, ut nos ad suam
justitiam colligeret, dignatus est pro nobis tanquam peccator homo
vapulare. Et alienum opus fecit, ut faceret suum, quia per hoc quod
infirmans mala nostra sustinuit; nos qui creatura illius sumus, ad
fortitudinis suae gloriam produxit. Itinerantes vel viatores in
tabernaculis habitare sacra Scriptura declarat, ubi Jacob patriarcham,
cum a Laban discessit, in monte Galaad sua tabernacula fixisse testatur;
sed et filii Israel per desertum gradientes, et ad terram promissionis
tendentes in tabernaculis habitasse leguntur. Christus autem viator
fuit, David attestante, qui ait: De torrente in via bibet, propterea
exaltabit caput (Psal. CIX). Et item: Exsultabit ut gigas ad currendam
viam, a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum
ejus. Hinc Salomon cursum ejus, imo saltum describens in persona sanctae
Ecclesiae, sic ait: Ecce hic venit saliens in montibus, transiliens
colles (Cant. II). Quosdam etenim saltus dedit, dum de coelo in uterum,
de utero in praesepe, de praesepe in crucem, de cruce in sepulcrum
venit, de sepulcro in coelum rediit. Quos saltus in montibus saliens et
colles transiliens fecit, quia sanctorum omnium tam majorum quam
minorum, altitudines solus et singulariter excessit. Pauper etiam fuit
Christus. Cum enim dives esset, pauper fieri dignatus est pro nobis ut
nos sua paupertate simul et humanitate divitiarum et divinitatis suae
donaret esse participes, et de sua paupertate ipse sic ait: Vulpes
foveas habent, et volucres coeli nidos. Filius autem hominis non habet
ubi caput reclinet (Matth. VI; Luc. II). Ad hoc etiam pertinet quod
beata mater ejus Virgo Maria non agnum, qui erat oblatio divitum
mulierum, sed per turturum, aut duos pullos columbarum, id est
oblationem pauperum, completis purgationis suae diebus ad templum pro
ipso venit offerre (Luc. II). Sed et malorum esse tabernacula sermo
divinus sic testatur. Abundant tabernacula praedonum, et audacter
provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manibus eorum (Job XII).
Justos denique tabernacula habere Psalmista canit, dicens: Vox
exultationis et salutis in tabernaculis justorum (Psal. XI). Hinc est
quod antiqui justi. Abraham scilicet, Isaac et Jacob in terris
promissionis in casulis habitaverunt. Non enim hoc fecerunt causa
paupertatis, sed typicae significationis. Justi etenim erant, et in
casulis habitando non hic manentem civitatem, sed futuram se desiderare
et inquirere demonstrabant. Hinc est etiam, quod Jonabad filius Rechab
ad augmentum et exemplum justitiae praecepit filiis suis dicens: Non
bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum, et domum non
aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis nec
habebitis, sed habitabitis in tabernaculis cunctis diebus vestris (Jer.
XXXV). Haec praecepit Jonabad filiis suis, ut discerent rebus terrenis
stabiliter non inhaerere, nec calice Babylonis semetipsos inebriare, sed
ad Jerusalem coelestem passibus virtutum et bonorum operum tendere, ac
toto desiderio justitiam dulcedinemque supernam sitire, ubi pro tanto
merito exemploque justitiae condignam mercedem reciperent gloriae. Unde
et in figuram retributionis aeternae audire meruerunt: Haec dicit
Dominus Deus Israel; pro eo quod obedistis praecepto Jonadab patris
vestri, et custodistis omnia mandata ejus, non deficiet vir de stirpe
Jonadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus (ibid). Tale
nobis exemplum sanctae conversationis, fratres charissimi, patres
antiqui tradiderunt. Sed nos, tanto exemplo penitus oblito, non jam
tabernacula, sed nec domos, verum palatia et aulas regias aedificamus.
Quod tamen propter necessitatem, utilitatem, et quietem posterorum
multis videtur esse tolerabile, si tamen propter hanc exteriorem et
perituram aedificationem interior et permanens animarum structura non
negligatur.
Christus autem vere justus fuit. Unde Deus Pater voce Esaiae de ipso
ait: In scientia sua justificabit ipse justos servos meos multos, et
iniquitates eorum ipse portabit (Isai. LIII). Christus ergo pastor,
custos, negociator, miles, exsul, peregrinus, viator, pauper. Justus in
tabernaculo mansit, et in sole suum tabernaculum collocavit.
Tabernaculum ejus, humana conversatio ejus. De hoc tabernaculo, id est
conversatione ejus Baruch ait: Hic est Deus noster, non aestimabitur
alius adversus illum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit
illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus
est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III). Posuit autem
tabernaculum suum in sole (Psal. XVIII), quia in manifesta hominum
cognitione, in fervore persecutionis et afflictionis, famis et sitis,
blasphemiae et percussionis, passionis et mortis. Et ipse tanquam
sponsus procedens de thalamo suo (ibid.). Sponsus est Christus, sponsa
est Ecclesia, sex hydriae, sex aetates, aqua littera, vinum spiritalis
intelligentia. Citharoedi prophetae, paranymphus Joannes Baptista vel
ordo apostolicus, filii nuptiarum singuli quique fidelium, thalamus
quidem nuptiarum incorruptae Genitricis uterus fuit, in quo Deus humanae
naturae conjunctus est, et ex quo ad sociandam sibi Ecclesiam tanquam
sponsus processit. Primus nuptiarum locus in Judaea exstitit, in qua
Filius Dei homo fieri, et Ecclesiam sui corporis participatione
consecrare, sui Spiritus pignore confirmare dignatus est. Sed vocatis ad
fidem gentibus usque ad fines orbis terrae earumdem nuptiarum votiva
gaudia pervenerunt. Tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Consuetudo
sponsis est, dum primum de thalamo nuptiarum exeunt, vestibus candidatis
et rubro vel alio colore coloratis procedere. Christus autem candidus
fuit et rubicundus, candidatus virginitate, rubicundus passione. Unde et
sponsa ejus sancta Ecclesia in Canticis canticorum de ipso dicit:
Dilectus meus candidus et rubicundus (Cant. V). Candidus videlicet per
munditiam virginitatis, rubicundus per effusionem sanguinis.
Fratres, imitemur discipuli magistrum, servi dominum, milites regem.
Simus pastores, nosmetipsos et alios pascuis sacrae doctrinae studiose
pascendo. Simus custodes, nos et alios, in quantum possumus, vigilanter
custodiendo. Simus negotiatores, terrena pro coelestibus sagaciter
commutando. Simus milites, spiritualia bona nostra viriliter defendendo.
Simus exsules et peregrini, nos exsules et peregrinos esse veraciter
cognoscendo. Simus viatores, ad supernam patriam virtutum et bonorum
operum passibus de die in diem tendendo. Simus pauperes, victum et
vestitum tantummodo possidendo. Simus denique justi, coram Deo et
hominibus recte vivendo. Commoremur in tabernaculis, sed ex virtutum et
bonorum operum ramis ac decenter compositis. Ponat unusquisque nostrum
in sole cum Christo tabernaculum suum, ut exeamus cum Christo extra
portam, improperium ejus cum ipso portantes (Hebr. XIII). Vel certe in
sole, ut simus pro amore ejus sicut Apostolus de se ait: In labore et
aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in
frigore et nuditate (II Cor. XI), et caeteris omnibus quae supra vel
infra dinumerat. Procedamus et nos pro modulo nostro velut sponsus de
thalamo, ut simus etsi non virginitate, saltem castitate candidi,
passione vel certe compassione rubicundi. In his omnibus, quae dicta
sunt, Christum pro viribus imitemur, si cum ipso regnare desideramus.
Qui enim se dicit in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et
ipse ambulare. Sancte ergo vivendo Christum sequamur in tempore, ut
ipsum sequamur in aeternitate. Quod nobis praestare dignetur idem Jesus
Christus, etc.
|
|