SERMO IV. In Nativitate beatae Mariae.

Ave, maris stella. Praesens saeculum, fratres charissimi, mare est. Ad similitudinem namque maris fatet, tumet, falsum est, et instabile. Fetet per luxuriam, tumet per superbiam, instabile est per curiositatem. Oportet itaque, fratres charissimi, habere navem, et ea quae ad navem pertinent, si tam periculosum mare sine periculo transire volumus. Oportet nos habere navem, malum, velum, et duo ligna inter quae velum extenditur, superius et inferius cherucum quem gallum ventum observantem vocare possumus. Debemus habere chordas, remos, gubernaculum, anchoram, escam nobis necessariam. Rete etiam habeamus, ut aliquem piscem extrahere valeamus. Videte quid ista significent. Navis significat fidem, quae in Abraham, qui fuit prima credendi via, quasi in uno ligno initium cepit; et adhuc in Isaac et Jacob satis aucta fuit. Coepit autem postmodum dilatari navis ista secundum propagationem decem tribuum. Numerus credentium quanto magis crevit, tanto magis navem fidei dilatavit. Deinde post transitum maris Rubri suscipientibus filiis Israel legem Dei, et in ipsis in terra promissionis postmodum multiplicatis amplius est dilatata. Deinde veniente Christo, et ipso pro genere humano passo, et in omni terra sono apostolicae praedicationis audito, postquam plenitudo gentium intrare coepit, multum navem istam dilatavit. In tempore autem Antichristi, refrigescente charitate multorum, falsis fidelibus exclusis, rursus in altum reducetur et constringetur, et sicut in Adam in prora fidei fuit primum lignum, sic ultimus justus in puppi ejus erit ultimum lignum.

Sane quicunque ab initio mare praesentis saeculi salubriter transfretaverunt, quicunque pericula ejus evaserunt, quicunque ad portum salutis pervenerunt, omnes navi fidei navigaverunt, et transierunt.

Fide gratiorem hostiam Abel obtulit Deo quam Cain, per quam testimonium consecutus est esse justus, et per illam defunctus adhuc loquitur. Fide Henoch placuit Deo, et translatus est. Fide Noe aptavit arcam in salutem domus suae. Fide qui vocatus est Abraham obedivit exire in locum quem accepturus erat. Fide Sara sterilis accepit virtutem conceptionis. Fide Isaac singulos filiorum benedixit. Fide Joseph moriens de reversione in terram promissionis filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis illuc asportandis mandavit. Fide Moyses natus occultatus est. Fide se filium filiae Pharaonis negavit. Fide Pascha celebravit. Fide filii Israel mare Rubrum transierunt. Fide muri Jericho corruerunt. Et quid adhuc dicam? Deficiet enim meridies narrantem de sanctis antiquis, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. Quorum alii obturaverunt ora leonum ut Daniel. Alii exstinxerunt impetum ignis ut tres pueri; convaluerunt de infirmitate, ut Job, Ezechias; fortes facti sunt in bello, ut Josue, Judas Machabaeus; acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos, ut per Eliam, et per Eliseum. Alii distenti sunt, non suscipientes a morte temporali per transgressionem legis redemptionem, sicut septem fratres qui in libro Machabaeorum passi leguntur. Alii lapidati sunt ut Jeremias in Aegypto, Ezechiel in Babylone; secti sunt, ut Isaias; in occisione gladii mortui sunt, ut Urias, Josias, circuierunt in melotis, ut Elias, et alii eremicolae (Hebr. XI, 4-38).

Et ii omnes, et multi alii fide pericula praesentis saeculi transierunt, eo quod testimonio fidei probati inventi sunt. Istius navis tabulae sunt sacrae Scripturae sententiae: et ad ejus fabricationem alias tabulas nobis tradit Vetus Testamentum. Alias Novum. Clavi, quibus istae tabulae compinguntur, id est, sententiae conjunguntur, auctoritates sunt sanctorum, quibus concordant ea quae continentur in serie duorum Testamentorum. Istae tabulae exciduntur per lectionem, dolantur per meditationem. Malus, qui in altum dirigitur, significat spem, per quam levamur ad coelestia quaerenda et sapienda. Sicut scriptum est: Quae sursum sunt quaerite, non quae super terram; quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei Patris (Coloss. III). Velum charitas est, quae extenditur, antorsum, dextrorsum, sinistrorsum: Antorsum per desiderium futurorum, dextrorsum per dilectionem amicorum, sinistrorsum per dilectionem inimicorum. Duo ligna superius et inferius significant, rationem et sensualitatem: rationem superius, inferius sensualitatem. Debet charitas superius firmari per rationem, et immobiliter teneri; inferius vero per sensualitatem non solum teneri, sed et moveri, quia per eam debet in bona actione exerceri. Sic etiam fit in navi materiali, quia lignum superius non movetur, et lignum inferius movetur. Galliculus significat discretionem spirituum. Ad hoc enim galliculus, vel aliud aliquid vice ejus malo superponitur, ut eo quis ventus vel unde spiret discernatur. De hoc itaque gallo, id est spirituum probatione scriptum est: Probate spiritus utrum ex Deo sint (I Joan. IV). Et item: Alii datur discretio spirituum (I Cor. XII). Chordae sunt virtutes, humilitas, patientia, compassio, modestia, castitas, continentia, constantia, mansuetudo, bonitas, prudentia, fortitudo, justitia, temperantia. Istae chordae, id est virtutes per exercitationem debent semper extendi ut per eam nostrae spei malus possit firmari. Nullum enim malus spei potest habere firmamentum, si exercitationem contingat deesse virtutum. Sequuntur remi, qui de navi emittuntur et in aquas demittuntur, per quos bona opera significantur, quae de fide procedunt, et in aquas, id est in proximos, se extendunt. Aquae enim sunt populi, qui oriuntur per nativitatem, fluunt per mortalitatem, et effluunt per mortem. Debemus autem habere remos istos non solum a dextris, ut bona faciamus his qui nobis bene faciunt tantum, sed etiam a sinistris, ut benefaciamus et his qui nobis malefaciunt, sicut scriptum est: Benefacite his qui vos oderunt (Matth. V); et: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum. Si sitit, potum da illi (Rom. XII). Gubernaculum quo navis dirigitur, significat discretionem, quae nos in directum ducit, ne vel a dextris dissolvamur per prospera, vel a sinistris frangamur per adversa. Anchora nostra humilitas est, quae ad ima demittitur, per quam navis nostra stabilitur, ne forte, flante vento, diabolicarum suggestionum, et turbante mare, cogitationum nostrarum navis nostra concutiatur et in profundum demergatur. Debet ergo navis fidei nostrae per humilitatem firmari et stabiliri, ut in tempore tentationis habeat firmum statum, quamvis habere non possit liberum cursum. Escam habere debemus per Scripturarum lectionem. Istam escam non appetunt mali, sicut scriptum est: Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis (Psal. CVI). Ista bonis tribuitur, sicut scriptum est: Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum (Psal. CVI). Rete significat praedicationem. Istud rete debemus sine cessatione exercere, et eo homines praesentis saeculi fluctibus submersos extrahere, et, squamis peccatorum detractis, Domino nostro Jesu Christo praeparare. Debemus quoque, more nautarum, celeusma cantare per divinae laudis modulationem, sicut Psalmista ait: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Post haec omnia necessarius est nobis ventus, qui significat Spiritus sancti aspirationem, ut per ipsam dirigamur ad portum quietis, ad medicum salutis, ad terram promissionis, ad domum aeternitatis. Debemus igitur, fratres charissimi, habere navem per fidem, malum per spem, velum per charitatem, galliculum per probationem spirituum, chordas per exercitationem virtutum, remos per exhibitionem bonorum operum, gubernaculum per discretionem, anchoram per humilitatem, escam per Scripturarum meditationem et lectionem, rete per praedicationem, et celeusma debemus cantare per laudis Dei jubilationem. Dominus autem dabit ventum per sui spiritus aspirationem. Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I). Lumina sunt dona; Pater luminum actor, largitor, et distributor donorum. Donum optimum significat dona naturae; donum perfectum significat dona gratiae. Ipse itaque dabit nobis ventum prosperum, id est Spiritum sanctum, qui nobis dedit caetera bona: sive illa quae sunt per naturam, sive illa quae sunt nobis data per gratiam. Ut autem, fratres charissimi, mare istud salubriter transeamus, maris stellam, id est beatam Mariam saepissime salutemus, et salutantes invocemus dicentes: Ave, maris Stella. More quoque nautarum, fundamus semper preces ad beatam Mariam, et ad ejus filium. Multa sunt enim impedimenta nostra sicut egregius versificator testatus est, dicens

Saevit mare, fremunt venti
Fluctus surgunt turbulenti,
Navis currit, sed currenti
Tot occurrunt obvia.
Hinc syrenae voluptatis
Draco, canes, cum piratis
Mortem pene desperatis,
Haec intentant omnia.
Post abyssos, nunc ad coelum
Furens unda fert phaselum,
Nutat malus, fluit velum,
Nautae cessat opera.
Contabescit in his malis
Homo noster animalis;
Tu nos mater spiritalis,
Pereuntes libera.
Jesu, sacri ventris fructus
Nobis inter mundi fluctus,
Sis via, dux, et conductus:
Liber ad coelestia.
Tene clavum, rege navem;
Tu, procellam sedans gravem,
Portum nobis det suavem
Pro tua potentia.
Ex te natus nobis datus,
Qui Deus regnat beatus,
Per immensa saecula. Amen.