SERMO XLIX. In Circumcisione Domini.

Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis (Luc. II). Fratres, nos et pastores, et filii pastorum esse debemus, filii scilicet Patrum antiquorum, qui pastores fuerunt, et nobis in fide Patres exstiterunt. Qui et ipsi ad videndum Dominum transierunt, quia in casulis habitando non hic manentem civitatem, sed futuram se inquirere monstraverunt, et nobis eam inquirendi formam et exemplum reliquerunt. Debemus ergo nosipsi pastores esse, greges nostros pascere et custodire. Sunt autem greges nostri cogitationes et affectiones nostrae, sensus et appetitus nostri, locutiones et actiones nostrae. Et habemus in gregibus istis agnos per munditiam, oves per innocentiam, verveces, id est castratos per continentiam. Habemus arietem, omnium gregum ducem, intellectum rationalem, habentem duo cornua sibi divinitus insita et eminentia, duo scilicet Testamenta. Istos greges debemus pascere pascuis divinae paginae, et custodire tota nocte saeculi praesentis ab insidiis fraudulenti furis, ab incursu lupi rapacis. Absit, fratres, a nostris gregibus porcus sordentis immunditiae, hircus fetentis infamiae! Si ergo filii pastorum et pastores sumus, et si Hebraei sumus, transeamus, et videamus Christum non solum natum, sed et circumcisum: et forte in die nativitatis ejus transivimus et natum vidimus; sed adhuc transeamus, et circumcisum videamus. Videamus, inquam, et diligamus. Videamus veritatem, et diligamus bonitatem. Duo sunt veritas et bonitas, quae si utraque habemus, nihil amplius quaerere deberemus. Quaerite, inquit, primum regnum Dei, et justitiam ejus (Matth. VI). Regnum Dei est veritas, justitia ejus bonitas. Si haec duo quaesieris, sicut debes, caetera apponentur tibi. Quare haec quaerere labores, non illa quae gratis habere potes. Duo itaque sunt, quae principaliter quaerenda sunt, veritas et bonitas. Sed utinam tam studiosi essent homines ad quaerendam bonitatem, quantum ad veritatem quaerendam inveniuntur curiosi! Nescio quo pacto familiare hominibus est veritatem quaerere etiam his qui bonitatem non amant. In tantum enim omnes veritatem scire volunt, ut nemo sit qui falli velit. Sed non venit libenter sine bonitate veritas, aut si venit, non venit de partibus illis, et de regione illa, ubi salus est.

Nos, charissimi, utramque quaeramus, ut per utramque Christum invenire, et in ipso renovari valeamus, quemadmodum nos hortatur Apostolus dicens: Renovamini in spiritu mentis vestrae (Ephes. IV), id est, mente vestra, quae spiritus est, vel quae res spiritualis est. Decet enim nos renovari, quia vetera transierunt, et ecce nova facta sunt omnia (II Cor. V; Apoc. XXI). Nova mater, novus filius, novum gaudium, novum canticum, novus puer, nova cunabula, nova circumcisio, novum nomen, novum signum, novi adoratores, nova munera, novus thalamus, novus sponsus, nova sponsa, novae nuptiae, novum miraculum, novi paranymphi, novi convivae, novi citharoedi, nova progenies, novus princeps, nova respublica, nova pugna, nova victoria, nova pax, justitia nova, novum sacrificium, novum testamentum, nova haereditas, novus populus, novus ritus, novus annus. Haec omnia novitatem referunt, et novitati congruunt, ut in novitate vitae ambulemus. Nova mater, mater Virgo; novus filius, Deus homo; novum gaudium, gaudium angelorum de salute hominum; novum cauticum: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II); novus puer, quia verus utpote purus, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Per. II); nova cunabula, animalium praesepia; nova circumcisio, quia in carne sine peccato; novum nomen Jesus, eo quod ipse salvum facit populum suum a peccatis eorum (Matth. I); novum nomen, eo quod non sit aliud nomen datum sub coelo hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV); novum nomen, eo quod in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II); novum quoque nomen Christus, a quo Christiani vocantur; novum inquam nomen Christus, quia non materiali unctus est oleo ut caeteri, sed spiritali oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV), in quo nomine, qui benedictus in terra, benedicetur in Deo, Amen; novum signum, nova stella, novi adoratores, Magi gentiles; nova munera, aurum, thus, et myrrha; novus uterus, Virginis uterus; novus sponsus, Christus; nova sponsa, Ecclesia; novae nuptiae, conjunctio Christi et Ecclesiae; novum miraculum, aqua vinum factum; novi paranymphi, angeli; novi convivae, apostoli; novi citharoedi, prophetae; nova progenies, animae spiritales; novus princeps, princeps pacis, qui regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I); nova respublica, coelum et terra. Ipse nimirum fecit utraque unum (Ephes. II), quia soli polique patriam unam fecit rempublicam; nova pugna, quia, ut scriptum est: Nova bella elegit Dominus, ut sapientia aggrederetur malitiam, humilitas Christi superbiam diaboli; nova victoria, quia fortis armatus custos atrii sui, princeps mundi, rector tenebrarum ejectus est foras, et tota potestas aeria cum ipso prostrata; nova quoque justitia, et nova pax, quia orta est in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec auferatur luna (Psal. LXXI); novum sacrificium, passio Christi; novum testamentum, verbum Evangelii; nova haereditas, regnum coelorum; novus populus, populus Christianus; novus ritus, Christianismus; novus annus, annus benignitatis divinae, tempus videlicet gratiae. Renovamini ergo spiritu mentis vestrae.

Quod autem per Apostolum dicitur: Renovamini spiritu mentis vestrae, hoc antiquitus per Jeremiam dictum est, ubi ait: Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem (Jer. IV). Ipsa enim spiritualis circumcisio ipsa est vera renovatio. Sed quemadmodum alii erant viri Israel, alii viri Juda, sive habitatores Jerusalem, secundum litteram, sic intelligendum est alios istos, et alios illos, secundum spiritalem intelligentiam. Viri ergo Israel omnes carnales sunt et carnaliter se habentes, viri autem Juda sive habitatores Jerusalem sancti et spiritales sunt spiritaliter viventes. Quod nos, fratres, maxime esse debemus, qui in congregatione vivimus, et communionem, castitatem, obedientiam, et emendationem morum nostrorum professi sumus. Virorum itaque Israel praeputia valde turpia et enormia sunt, ipsa enim sunt opera carnis. Quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, commessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Gal. V). Sed in hoc die, quem annum novum vocant, enormitatibus praeputiorum suorum viri Israel turpiter inveterascunt. Hodie namque sortilegiis et divinationibus, vanitatibus et insaniis falsis prae caeteris anni diebus intendunt. Hodie donis ad invicem vanae et superstitiosae intentionis observatione se praeveniunt; hodie debacchationis suae furiis rapti, et instigationis diabolicae flammis accensi ad ecclesiam convolant, et vaniloquiis ac stultiloquiis, quibus peccatum non deerit imo aderit rhythmicis quoque dictis nefariis, risibus, et cachinnis domum Dei profanant. Et qui malum melius dixerit, ille plus laudatur in desideriis animae suae (Psal. X). Hodie etiam quidam clerici, de quibus scriptum esse videtur, quod clerici eorum non proderunt eis, prophetant in Baal (Jer. II), et divinant mendacium (Ezech. XIII), et nonnuli sacerdotum plaudunt manu (Thren. II), et populus diligit talia. Immolant daemoniis et non Deo, diis quos ignorant. Novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum (Deut. XXXII). Talia sunt praeputia virorum Israel, longa, enormia, deformia, absque his, quae intrinsecus latent. Nam quae occulto fiunt ab eis, turpe est etiam dicere (Ephes. V). Sed quare sunt talia? Forsitan quia caligavit oculus Heli, nec potest videre lucernam Dei; peccant filii ejus, et non corripit, mortemque merentur (I Reg. III, IV). Tardat quoque Sephora mater circumcidere primogenitum suum, timendumque ne Dominus veniat, et eum interficiat (Exod. IV), Sephora Ecclesia, primogenitus ejus clerus, secundus natu populus, petra acutissima fides Christiana, sponsus sanguinum Christus, qui non venit pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X). Sed quoniam haec ad episcopos presbyterosque qui curam habent animarum, pertinent, ad nosmetipsos verba vertamus, qui comparatione saecularium viri Juda, et habitatores Jerusalem esse debemus, id est devotissimi Dei laudatores, ac perfectissimi summae pacis inspectores.

Hominibus itaque saecularibus et carnaliter viventibus dimissis, nostrorum enormitates praeputiorum inspiciamus, abscindamus, projiciamus. In quibusdam etenim, qui religionem habitu praetendunt, praeputia turpia, foeda, longaque nonnunquam succrescunt. Unde ad Jerusalem, per quam illi, qui in professione religionis vivunt, praecipue significantur, a Domino dictum est: Quando natus es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus (Ezech. XVI). Et item: Fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est (ibid.). Et iterum: Vicisti sorores tuas Sodomam et Samariam peccatis tuis, sceleratiora agens ab eis. Sanctificatae sunt enim a te (ibid.). Et iterum de ipsa: Contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes (Ezech. V). Et item: Justificavit animam suam, praevaricatrix Juda (Jer. III). Huic sisimile est quod Isaias ait: Erubesce Sidon, ait mare (Isa. XXIII). Sed et publicanus ascendit in domum suam justificatus a Pharisaeo (Luc. XVIII). Quod enim sine gravi moerore dicendum non est, illi qui religionem Deo voverunt, nonnunquam tanta vesania etiam in ipso religionis habitu constituti ad suum vomitum relabuntur, ut eorum comparatione saeculares justi videantur. Denique quae nequitia pejor nequitia Pharisaeorum? Quae irae, quae rixae, quae dissensiones acerbiores, periculosiores iis quae hodie in congregationibus fratrum diabolo concitante desaeviunt? Jam omnino delictum in quibusdam videtur esse, eo quod judicia habent inter se (I Cor. VI). Timendum, ne regina austri, quae venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ne viri Ninivitae, qui egerunt poenitentiam in praedicatione Jonae, surgant in judicio cum generatione hac, et condemnent eam (Luc. XI), quia dedit Deus eis locum poenitentiae, et ipsi abutuntur eo in superbiam. Timendum ne Tyro, et Sidoni, terraeque Sodomorum remissius sit in die judicii quam istis, quia si tantam divinitatis ac divinorum praeceptorum cognitionem habuissent, quantam isti, olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent (ibid.). Nunc autem nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum. Quare non magis injuriam accipiunt, non magis fraudem patiuntur? Sed exercent judicia, non tantum inter se, vel apud religiosos, sed sicut Corinthii apud iniquos fideles, ita isti apud potestates saeculares. Nec ista dicimus, fratres, ut illos reprehendamus, qui pro Deo et cum Deo ultionem zelo justitiae in congregationibus libere agunt, redduntque retributionem superbis; qui consurgunt adversus malignantes, et stant adversus operantes iniquitatem (Psal. XCXIII); qui jubente Moyse amicis non parcunt in ore gladii, abscindentes idololatriam, qui cum Phinees fornicantes trucidant (Num. XXV), carnis punientes luxuriam, qui cum Samuele regem Amalec in frusta concidunt (I Reg. XV), omnem terrenam necantes concupiscentiam. Sed sunt carnales quidam in Ecclesia, quibus ista conveniunt; in quibus dum sua desideria pertinaciter perficere volunt, talia praeputia facile succrescunt. Absint a nobis, charissimi, talia praeputia, qualia commemoravimus! Absit a nobis, ut simus in comessationibus et ebrietatibus, in cubilibus et impudicitiis, in contentione et aemulatione (Rom. XIII).

Sunt praeter alia eorum qui in ordine vivunt, praeputia, praedictis minora, ut officialium aliquando extrinsecus ambulando vel equitatio superflua, claustralium intrinsecus excursus de claustro et discursus dissolutus, habitus et gestus uterque superbus, actio vel locutio inordinata, cogitatio sive affectio terrena. Videmus namque multoties non solum seniores ad negotia domus exire, sed et juniores per vicos et plateas circuire. Videmus claustrales de claustris ex levitate prosilire, et omnes officinas priusquam redeant perlustrare, qui videntur facere velut ursus ad stipitem ligatus, qui dum non potest longius gressum tendere, satagit circa ipsum stipitem gyrare. Videmus multos ex his et illis parvas coronas, longos crines longasque vestes affectare, et in ipsis eorum vestibus manicas usque ad terram dependere, ipsos quidem pedibus velut homines ambulare, sed brachiis velut aves volare, scapulis impingere, digito loqui, oculis annuere, vultum in diversa vertere, cachinnos crispare. Videmus etiam multos hujus modi multa inordinata agere, levia loqui, et non tantum levia, sed et turpia et perniciosa. De cogitationibus et affectionibus talium, quae intrinsecus latent, nihil scire possumus, nisi quantum talibus indiciis deprehendimus. Scriptum quippe est: Amictus hominis et ingressus ejus et risus dentium haec enuntiant de illo (Eccli. XIX). Tales omnes, quia nec frigidi, nec calidi videntur esse, timeant ne evomantur ex ore Dei (Apoc. III). Omnia, quae praeputia sunt, quae supradicta sunt, abscindenda sunt, projicienda sunt, sive exterioris sive interioris hominis sunt. Sit autem perfecta nostra circumcisio, qualis decet viros Juda, et habitatores Jerusalem, non illius Juda, cujus peccatum scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino (Jer. XVII), sed illius, de quo Dominus dicit: Juda rex meus (Psal. LIX). Nec illius Jerusalem, cujus umbilicus non est praecisus (Ezech. XVI), sed illius, cujus os Domini nomen novum nominavit (Isai. LXII). Sit nostra circumcisio, ut omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et blasphemia tollatur a nobis cum omni malitia (Ephes. IV, V), fornicatio et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos (Ephes. V). Sed ecce nos, qui magisterium circumcisionis habemus, cultrumque circumcidendi tenemus, dum intendimus facere circumcisionem, timemus efficere occisionem. Nam infirmi fratres dum increpantur, tanto dolore nonnunquam vulnerantur, ut de increpatione, de qua incrementum justitiae deberent accipere, eos contingat detrimentum subire. Nam calamus quassatus facile conteritur, lignumque fumigans leviter exstinguitur, et vas infirmum dum durius fricatur, cito frangitur, vasque leve parvoque fundo dum impellitur, cito evertitur et quod intus est, facile effunditur. Nam

Vas leve vas vanum, vas futile, vas male sanum.
Effundit temere sibi quae commissa fuere.

Semper tamen debemus, ubi necesse est, increpare quia omnia cooperantur in bonum iis qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII). Emundemus nos, inquam, et cum anno novo renovemur spiritu mentis nostrae et induamus novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis (Ephes. IV). Renovemur in novo homine per novam circumcisionem, in hoc novo anno in hoc mundo, ut in ipso renovari mereamur in coelo. Quod nobis praestare dignetur Dominus noster Jesus Christus.