SERMO LI. In Septuagesima.

Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion (Psal. CXXXVI). Cives fuimus Jerusalem, et facti sumus cives Babylonis. Jerusalem paradisus, Babylon mundus. Translati sumus in primo parente, in quo peccavimus, de Jerusalem in Babylonem, de paradiso in mundum, de patria in exsilium, de Jubilo in luctum, de requie in laborem, de gaudio in moerorem, de libertate in servitutem, de gloria in ignominiam, de voluptate in aerumnam, de felicitate in miseriam, de deliciis in esuriem, de integritate in corruptionem, de vita in mortem. Merito igitur sedemus, merito flemus super flumina Babylonis: flumina Babylonis decursus nostrae corruptionis, decursus nostrae mortalitatis. Merito sedemus, merito flemus, dum recordamur Sion, dum divinae contemplationis, quam in Adam peccante perdidimus, reminiscimur. Merito sedemus, merito flemus, eo quod canticum Domini jucundum ac perfectum, illud scilicet merum ac verum alleluia quod Adam adhuc innocens ore mundissimo cantabat, et quod ipso peccante amisimus, in terra aliena digne cantare non valemus. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV). Quis enim omnium nostrum, imo quis mortalium, quantumlibet justus, sit illius innocentiae, quam ante peccatum habuit, se comparare praesumat? Scriptura namque teste: In multis offendimus omnes (Jac. III); et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae (Isai. LXIV); Et: Infans unius diei non est sine peccato super terram (Job XV, juxt. LXX). Et: Non justificabitur in conspectu Dei omnis vivens (Psal. CXLII). In quantum ergo peccatores sumus, in tantum minus digni illo, qui tantum justus, non etiam vel in minimo peccator exstitit, canticum Domini cantamus. Sedeamus igitur et fleamus. Sedeamus nos humiliando, fleamus de nostro exsilio dolendo. Sedeamus, quia vanum est nobis, qui manducamus panem doloris ante lucem surgere (ibid.). Quando ergo surgemus? Cum dederit Deus dilectis suis somnum et manifestata fuerit haereditas Domini, filii merces fructus ventris (ibid.), ventris scilicet Ecclesiae filios suos per multas nunc tribulationes parientis. De hac sessione et resurrectione B. Petrus sic ait: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis (I Petr. V). Fleamus quoque ut postea rideamus, quia secundum Salomonem: Tempus est flendi, et tempus ridendi (Eccle. III): tempus flendi in mundo, tempus ridendi in coelo. Cum enim Dominus converterit captivitatem nostram, implebitur gaudio os nostrum, et erimus facti laetantes (Psal. CXXV), quia cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XIII), intrabimus supernam Jerusalem, quae est mater omnium nostrum, alleluia cantantes, et gaudentes.

Sane Septuagesimae tempus, quod nunc ingredimur, totum tempus saeculi praesentis quod septem diebus volvitur significant, in quo nostrae corruptibilitatis et mortalitatis aerumna detinemur. Unde congrue nunc, ob significandam miseriam gemitusque nostros, quibus in hac vita premimur, intermittimus alleluia, et Gloria in excelsis Deo, quae sunt coelica et angelica cantica, et cantamus longos Tractus, qui significant longos labores et dolores vitae praesentis. Alleluia namque coeleste canticum esse Joannes in Apocalypsi testatur, ubi dicit: Audivi vocem turbarum multarum in coelo dicentium Alleluia (Apoc. XIX). Gloria in excelsis Deo (Luc. II), Canticum angelorum esse fidelium nullus ignorat. Septuagesima vero computatur secundum inscriptionem sacramentarii et antiphonarii novem hebdomadibus ante Pascha Domini, et finitur post Pascha Domini in septima die, id est, Sabbato. Die Dominica, qua canitur, Circundederunt me gemitus mortis, habet initium, et in septima die Paschalis hebdomadae, id est, in Sabbato habet finem. Habemus autem formam et exemplum institutionis et observationis hujus sanctae, annos septuaginta, quibus antiquus populus Dei suis peccatis exigentibus in Babylonem ductus in servitute fuit; super flumina Babylonis sedit et flevit, dum recordaretur Sion. Dictator itaque Septuagesimae septuaginta dies istos annis septuaginta conformavit, ut et nos sedeamus in his diebus et lugeamus, quia priori populo in quibusdam peccatis communicamus. Illi tamen, quia servierant, afflictionem inviti sustinuerunt; nos autem, quia liberi sumus, voluntariam afflictionem sustinemus. Septuagenarius vero numerus non solum his diebus abstinendum nobis et lugendum significat, verum et omni tempore vitae nostrae, quod septem diebus volvitur, et quo a coelesti Jerusalem peregrinamur, nos in poenitentia et luctu esse debere, et maxime si in criminalia post baptismum lapsi sumus, demonstrat.

Porro in propheta Zacharia legimus quod, imminente tempore quo captivitas populi Dei solvenda erat, angelus, qui in propheta ipso loquebatur, Dominum deprecatus, dixerat: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Et respondet Dominus angelo verba bona et consolatoria (Zach. I). Et nos, charissimi, habemus verba bona, verba consolatoria, resurrectionem, scilicet, primam, per quam exspectamus secundam. Habemus justificationem, per quam speramus immortalitatem. Ista duo, quorum unum habemus in re, alterum in spe, declarat Apostolus, ubi dixit: Si Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. Quod si spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. VIII). Resurgimus, nunc catechumeni quidem per gratiam baptismi, et non per poenitentiam; resurgimus, inquam, nunc ad justitiam, in die vero judicii resurgemus ad gloriam. Primam resurrectionem hanc significat nobis alleluia, quod in sex paschalibus feriis ad missam quotidie cantamus. Utramque simul nobis exprimunt duo alleluia, quae in Sabbato Paschalis hebdomadae concinimus, quod videlicet Sabbatum completionem nostrae Septuagesimae, id est totius temporalitatis nostrae figurat. Nunc enim quasi unum simplex alleluia canimus quia adhuc sola fruimur justificatione, sed tunc duplex alleluia concinemus, dum fruemur et immortalitate. Sex autem dies paschales in populo antiquo significant de Babylone reversionem in Jerusalem, Sabbatum autem perventionem, in nobis vero senarium bonorum operum, quo tendere debemus ad supernam beatitudinem. Porro Sabbatum ejusdem ingressionem. Vel certe per unum alleluia, quod in sex feriis paschalibus quotidie cantamus, possumus intelligere sanctorum stolam primam; per duplex alleluia, quod in Sabbato canimus, possumus intelligere primam pariter et secundam. Habemus itaque verba bona, verba consolatoria. Bonum est quod habemus, melius quod exspectamus. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie adfaciem. Nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII).

Excepto itaque quod his verbis bonis et consolatoriis semper in Domino gaudere debemus, quandiu vivimus, semper est nobis sedendum, semper flendum; Sion recordandum, ad Jerusalem supernam suspirandum et cum Psalmista dicendum: Si oblitus fuero tui, Jerusalem, etc. (Psal. CXXXVI). Quandiu enim vivimus, exsules, captivi, peregrini sumus. Miseri ergo si simus, et lugeamus et ploremus. Risus noster in luctum convertatur, et gaudium in moerorem. Memores simus semper illius sententiae Salomonis, qua dicitur: Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii (Eccle. VII). Et item: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV). Sed, proh dolor! ad tantum detrimentum est devolutus rigor ordinis, et lapsa censura disciplinae, religionis honestas, gravitas, maturitatis, et modestia sanctitatis redacta, ut apud plurimos ii qui abhorrent proferre faceta verba vel risum moventia, vel qui nolunt crispare cachinnum, hypocritae judicentur, et quia non rident, derideantur. Verum apud eos quisquis in semetipso resolutus, risu, joco semetipsum effundit, is facetus, curialis, ac boni solatii frater nominatur. Sed nunquid Christum risum in orbem attulisse vel risisse uspiam legimus? Absit! Sed contristatum et plorasse comperimus. Unde et ait: Vae vobis qui ridetis, quoniam plorabitis! (Luc. VI.) Eligamus ergo, charissimi, nobis flere ut postea rideamus; et contristari ut laetemur. Quod enim risum ineptae laetitiae penitus exhorrere debemus, edocet nos perfecte paucis verbis quidam sanctorum Patrum, qui dum quemdam fratrem ridere vidisset, ait illi:

“Coram coelo et terra Deo rationem totius vitae nostrae reddituri sumus, et tu rides?”

Nos itaque, fratres, qui sanctitatem non solo verbo, verum et tonsura vesteque profitemur, nos, inquam, omittamus vocem inutilis gaudii vanaequae laetitiae, et renuntiantes verbis nugatoriis, risibus, jocis, mollitiei vitiorum, asperitatem virtutum praeferamus, quia per amaritudinem et asperitatem virtutum et bonorum operum perveniemus ad regna coelorum. Si enim seminemus in lacrymis, in gaudio metemus. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster.