|
Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui,
Sion (Psal. CXXXVI). Hostis antiquus, charissimi, qui sua calliditate de
paradiso primos parentes nostros ejecit, et miseriae vitae praesentis
obnoxios reddidit; ipse nobis in spirituali Jerusalem, id est in visione
supernae pacis constitutis incessanter insidiatur, ut de ejus nos
amoenitatis gaudiis extrahat, et in Babylonem, id est confusionem
vitiorum abductos, suae servituti subjiciat. Jerusalem enim congrue
vitam significat spiritalem, Babylon vitam carnalem; Nabuchodonosor
diabolum, captivitas peccatum. Habent autem viri spiritales, in
spiritali Jerusalem conversantes, spiritales domos diversas, et in ipsis
diversas spiritales divitias. Habent domos per bonam conversationem.
Domus enim apte significant conversationem, quia in ipsis conversamur.
Domus minores significant bonae conversationis inchoationem, majores
ejusdem conversationis perfectionem, maximae consummationem. Domus autem
spiritalis conversationis bene fundata est super firmam petram per
fidem, alta est per spem, lata per charitatem, longa per futurorum
bonorum longanimem exspectationem. Domus ista spiritalis justi, et
maxime perfecti viri plena est bonis et donis, sicut scriptum est:
Gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet, etc. (Psal.
CXI). Et sapientia, cum qua justus inhabitat, quodam loco dicit: Mecum
sunt divitiae et gloria, opes supernae [superbae] et justitia (Prov.
VIII).
Habet itaque justus perfectus habitator Jerusalem, id est spiritalis,
habet inquam, in domo conversationis suae aurum sapientiae, argentum
eloquentiae, frumentum doctrinae, vinum sanctae laetitiae, oleum
misericordiae, lapides pretiosos per fulgorem virtutum, ornamenta
diversarum vestium per exhibitionem bonorum operum. Vasorum quoque
diversa genera, omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas
musicorum (Isa. XXII). Per crateras, quibus vinum quod laetificat cor
hominis propinatur, recte designatur gratia conferendae consolationis;
per vasa musica gratia divinae laudationis. Habet denique et aromata
multa, per quae figuratur gratia bonae opinionis. Sed his omnibus
divitiis explanandis propterea non immoramur, quia scientibus legem
loquimur, et res hujusmodi in aliis sermonibus saepius quid mystice
significent exposuimus.
Igitur his ita compositis, id est justis in pulchritudine pacis et in
requie opulenta constitutis, malignus adest cum exercitu daemonum
tentantium ac vitiorum blandientium, et urbem sanctam acriter impugnat,
et in quibusdam saepius expugnat, et subversis domibus bonae
conversationis eorum bonis spiritalibus eos privat et captivat. Qui si
prudenter ac viriliter caput hostis antiqui, id est initium tentationis
calcarent, non superarentur, sed superarent; nec esset illis pugna
tentationis ad culpam, sed ad coronam. Unde et Jacobus dicit: Beatus
vir, qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet
coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jac. I). Et in
praecedentibus: Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias
tentationes incideritis, scientes quod probatio fidei vestrae patientiam
operatur. Patientia autem perfectum opus habeat, ut sitis perfecti et
integri in nullo deficientes (ibid.). Justus etenim, qui se cognoscit
cum apostolo misericordiam Dei consecutum (I Tim. I), et in
tentationibus et adversis laetatur et benedicit Deum in omni tempore, et
scit quoniam: Qui perseverat usque in finem hic salvus erit (Matth. X).
Et gloriatur in labore et dolore, et cum Psalmista dicit: Tribulationem
et miseriam inveni, et nomen Domini invocabo (Psal. CXIV). Ut quando
alius invocat Deum, sic sanctus vir et bellator invictus ad exercendum
se et probandum tribulationem et miseriam venire desideret. Quod
intelligens Psalmista dixit Domino: Proba me, Domine, et tenta me; ure
renes meos et cor meum (Psal. XXV). Non igitur obesse, sed prodesse
videtur tentatio, nisi admittatur delectatio. Quod si delectatio
admittitur, nisi citius repellatur, quasi jam accepto vulnere fortitudo
militis Christi debilitatur, et quasi in exitu suae civitatis stat, ut
se hosti deforis impugnanti et jaculanti devictus reddat. Quod si
consentit, jam se reddit, et solo consensu peccatum perpetravit, sicut
scriptum est: In corde iniquitates operamini in terra (Psal. LVII).
Voluntas enim pro facto computatur, et non est a Deo pax hominibus, nisi
hominibus bonae voluntatis (Luc. II).
Prima ergo videtur esse in hac transmigratione delectatio, secunda
deliberatio, tertia operatio, quarta consuetudo. Quibus quatuor iter
conficitur totius miserae transmigrationis usque in urbem detestandae
confusionis. Per haec enim quatuor humana mens a supernae visione pacis
tamen nonnunquam alienatur, ut universitate septem principalium vitiorum
polluta et obvoluta, quasi septuagenario numero annorum in confusione
captiva teneatur. Et miserabilis quidem est in nobis septuagenarius, id
est universitatis praesentium laborum, sed multo miserabilior est, et
omnino detestabilior est septuagenarius iste, id est universitas
vitiorum. Per illum sumus miseri, per istum etiam iniqui. Denique divina
dispensante gratia talis etiam anima postquam universis vitiis est
foedata, universorum daemonum ludibrium facta, verbo vitae munita
convalescit, consurgit super flumina Babylonis, id est fluxum suae
vitiositatis sedet et deflet quod amisit gratiam, quod commisit culpam,
et praecepto Christi regis potentissimi computrescit jugum a facie olei,
solvitur captivitas, donatur libertas per compunctionem, confessionem,
et satisfactionem; Jerusalem redditur, honestae conversationis domus ex
lapidibus et lignis virtutum et bonorum operum reaedificatur, et
spiritalibus bonis anima redempta a Domino mirabiliter locupletatur, et
fiunt novissima ejus pejora prioribus: Benedicitque Dominus novissimis
ejus magis quam primis (Job XLII). Pro eo namque quod fuit derelicta et
odio habita, ponitur in superbiam saeculorum gaudium in generatione et
generationem (Isa. LX). Gaudium et laetitiam tenet, fugit dolor et
gemitus, pro confusione ejus duplici et rubore, laudabunt Patrem ejus.
Et fit gaudium angelis Dei in coelo super uno peccatore poenitentiam
agente, plusquam super nonaginta novem justis, qui non indigent
poenitentia (Luc. XV). Invento nimirum filio qui perierat, Pater
laetatur, et prolata stola prima datur annulus in manu ejus, et
calciamenta in pedibus, et occiso vitulo saginato, convivium celebratur.
Symphonia et chorus foris auditur (ibid.), et est deinceps in voce
exsultationis et confessionis sonus epulantis (Psal. XLI). Nunc ergo,
charissimi, ubi simus attendamus, et si extra Jerusalem sumus, ad eam
quamprimum revertamur. Si vero nos in ipsa consistere cernimus, quod
habemus teneamus, ut de ipsa, in qua nunc vivimus, ad supernam transire
mereamur. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster,
qui est Deus benedictus in saecula. Amen.
|
|