SERMO LIII. De confessione facienda, et votis reddendis.

Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra, ut transeat in te Belial, universus interit (Nahum I). Legitur in libro Paralipomenon quod Sennacherib obsidente Jerusalem primo mense non potuit Pascha fieri, sed caeso exercitu et annuntiata morte Sennacherib, mense secundo Pascha celebratum est (II Par. XXXII). Unde propheta Nahum, populum Dei alloquens, consolando dicit: Ecce super montes pedes evangelizantis, annuntiantis pacem, etc. Quasi diceret: O Juda, ne sis sollicitus; occiso enim hoste tuo in templo Dei sui venit tibi nuntius transcurrens montes, et quasi de specula nuntians tibi, mortuo Sennacherib, urbem liberatam. Celebra ergo, Juda, festivitates tuas, et vota quae pollicitus es, redde Deo pro nece inimici, quia Belial, id est praevaricator non transibit in te, quia totus interiit. Exercitus, rex et imperium Assyriorum penitus conciderunt. Ista, fratres charissimi, verba prophetica, secundum hoc quod dictum est, ad historiam pertinentia firma fide sunt credenda, omni devotione complectenda. Verum nos, qui non secundum litteram sed secundum spiritum militamus, ea quae sunt litterae relinquamus, et quae in eis spiritualis intelligentiae lateant, ad nostram aedificationem requiramus. Possumus itaque congrue per Sennacherib intelligere diabolum; per exercitum ejus, universitatem daemonum et pravorum hominum; per Jerusalem civitatem sanctam, universalem Ecclesiam; per obsidionem, tentationem, vel persecutionem; per regis et exercitus ejus interfectionem, spiritualium hostium subversionem; per montes, virtutes; per nuntium, doctores; per populum Judaicum, populum fidelium; per pacem divinitus collatam, quietem internam; per celebrationem Paschae vel cujuslibet festivitatis, honestatem sanctae conversationis ex exhibitionem boni operis.

Sed nunc per singula recurrentes latius singula describamus. Sennacherib rex significat diabolum. Ipse est enim rex super omnes filios superbiae, et rector tenebrarum harum, id est spiritualium nequitiarum in coelestibus. Jerusalem, quae est civitas sancta, et visio pacis interpretatur, sanctam Ecclesiam recte figurat, quae ut civitas aedificatur, et internae, supernae aeternaeque pacis gaudia sublimiter contemplatur. Sennacherib ergo cum suo exercitu urbem Jerusalem cingit et oppugnat, dum hostis antiquus sanctam Ecclesiam cum suis complicibus, daemonibus vel reprobis hominibus, per tentationes et persecutiones angit et fatigat. Sed per supernam gratiam velut amisso exercitu fugit et occiditur, dum ejus conatus universus annihilatur. Montes in sacra Scriptura virtutes exprimere possunt, quae nos a terrenis elevatos ad coelestia erigunt. Unus mons est prudentia, unus mons est fortitudo, unus mons est justitia, unus mons est temperantia. Vel certe secundum evangelicam descriptionem unus mons est humilitas, unus mons est mansuetudo, unus mons est mentis compunctio, unus mons est desiderium justitiae, unus mons est misericordia, unus mons est cordis munditia, unus mons pax mentis interna. Nuntius vel evangelista pacis universalis ordo praedicatorum est. Nuntius iste prophetarum est numerus, apostolorum chorus, exercitus martyrum, coetus confessorum. Pedes istius nuntii sunt principaliter intellectus et affectus. Per intellectum si bene ponitur, error vitatur. Per affectum corruptio cavetur. Intellectus procedit et incedit per cognitionem veritatis, affectus per amorem virtutis. De istis montibus, et istius nuntii pedibus super ipsos montes mundissime gradientis Isaias sic refert dicens: Quam pulchri super montes pedes evangelizantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis: Sion, regnabit Deus tuus (Isa. LII). Regnabit Deus tuas, non Sennacherib, non diabolus. Per populum Judaicum intelligimus populum fidelium Deum confitentium. Judas enim confitens interpretatur. Populus ergo ille per Judam bene intelligitur, qui Deum non tantum labiis, sed et opere et veritate confitetur. Qui autem labiis Deum honorant, sed cor eorum longe est ab eo (Marc. VII); et dum confitentur se nosse Deum, factis negant eum (Tit. I): semen sunt Chanaan, et non Juda.

Confessio alia criminis, alia laudis. Sane quam sit perniciosum, quam periculosum homini peccatori peccata sua celare; et quam sit fructuosum, imo necessarium ea confiteri multis auctoritatibus in sacra pagina declaratur. Unde est illud in psalmo: Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. Die ac nocte gravata super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configtur spina (Psal. XXXI). Hoc pertinet ad perniciem taciturnitatis. Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (ibid.). Hoc pertinet ad utilitatem confessionis. Et Salomon in Proverbiis dicit: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et dereliguerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII). Quod dicit qui abscondit scelera sua, non dirigetur demonstrat perniciem taciturnitatis; quod autem addit qui confessus fuerit, etc. utilitatem confessionis. Quam utilitatem etiam in Novo Testamento beatus Jacobus ostendit dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini (Jac. III). Antiqua quoque lex confiteri jubet, et homines ad sacerdotes mittit, ut confiteantur peccata sua ut indulgentiam accipiant. Si ergo tunc praevaricatio oblatione et confessione delebatur, quando adhuc umbra fuit, et confessio criminis poenam potius timere debuit quam misericordiam exspectare, quanto magis nunc sub gratia facienda est confessio, quando non tam poena timenda est quam venia speranda? Beatus denique Augustinus confessionem peccatori prorsus necessariam esse testatur dicens:

“Non potest quis justificari a peccato, nisi confessus fuerit ante peccatum.”

Item Beda in Epistolam Jacobi:

“Sine confessione, inquit, nequeumt peccata dimitti.”

Talibus et tantis auctoritatibus erudimur, charissimi, non solum utilem, sed et necessariam esse peccatori confessionem. Quod si forte peccator vere poeniteat, sed intercurrentis necessitatis articulo ad confessionem venire non possit, firmiter est credendum quod in eo summus Sacerdos complet quod mortalis non potuit; et apud Deum jam factum constat quod homo quidem vere voluit, sed non valuit adimplere quia confessionem non contemptus exclusit, sed impedivit necessitas. Quacunque enim hora ingemuerit peccator salvus erit (Ezech. XXXIII). Et Psalmus ait: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI). Et leprosi dum irent sacerdotibus se ostendere mundati sunt (Luc. XVII). Tunc enim salus peccatoris incipit, quando veraciter pro dilectis suis ingemiscit. Quae tamen salus tunc perficitur, quando id unde ingemuit ore confitetur. Quae salutis perfectio et si, ut dictum est, necessitatis articulo impediatur, per summum tamen Sacerdotem, cui omnia possibilia sunt, adimpletur. In facienda autem confessione talis discretio esse debet, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, ut orationibus pro invicem factis salvemur. Porro gravioris leprae immunditiam sacerdoti, id est nostro summo praelato, scilicet abbati, pandere debemus, ut ad ejus arbritrium justificari curemus. Est enim quaedam communis in Ecclesia confessio et poenitentia, quam quotidie ad invicem facimus, in qua oratione fusa pro invicem pro quotidianis et levibus peccatis indulgentiam et remissionem consequimur. Gravioris autem culpae reatum singulari confessione sacerdoti aperimus, et secundum ejus consilium munere satisfactionis oblato indulgentiam peccati obtinemus. Sunt autem quaedam, quae levissima putarentur peccata, nisi in Scripturis demonstrarentur opinione graviora. Quis enim dicentem fratri suo, fatue! reum gehennae putaret, nisi Veritas hoc diceret? (Matth. V.) Cui tamen vulneri subjecit continuo medicinam praeceptum fraternae reconciliationis dicens: Si offers munus tuum ante altare, et recordatus fueris quia frater tuus aliquid habet adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (ibid.). Aut quis existimaret quam magnum peccatum sit dies observare, et menses, et annos, sicut observant, qui certis diebus, sive mensibus, sive annis volunt vel nolunt aliquid inchoare eo quod secundum vanas doctrinas hominum fausta, vel infausta existimant tempora, nisi hujus mali magnitudinem ex timore Apostoli pensaremus, qui talibus ait: Timeo vobis, ne forte sine causa laboraverim in vobis (Gal. IV).

Sunt et alia quaedam peccata, quae quibusdam nulla viderentur, nisi sacrae Scripturae testimoniis declararentur. Hominem enim misceri suae conjugi non filiorum procreandorum causa, sed carnalis solum voluptatis atque libidinis posset putari non esse peccatum, nisi Apostolus de hoc officio loquens: Nolite fraudari invicem, nisi forte ad tempus ex consensu, ut vacetis orationis, et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram, adjunxisset: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Quis enim neget esse peccatum, cum dari veniam facientibus apostolica auctoritas fateatur? Posset etiam putari non esse peccatum, si frater cum fratre non extra Ecclesiam, sed intra, nec apud iniquos, quos Apostolus terribiliter reprehendit, sed apud fideles de negotio suo contenderet dicens se iniquitatem pati, quam a se vellet judicum sententia removeri: posset inquam hoc putari non esse peccatum, nisi Apostolus adjungens diceret: Jam omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos (I Cor. VI). Et ne quis sibi blandiens justumque negotium se habere dicens se vellet super hoc excusare, occurrit continuo talibus cogitationibus dicens: Quare non magis injuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini? (ibid.) Dicit autem Dominus in Evangelio: Si quis voluerit tunicam tuam tollere, et judicio tecum contendere, dimitte illi et pallium (Matth. V). Et alio loco: Qui abstulerit tua, noli repetere (Luc. VI). Prohibuit itaque suos de negotiis saecularibus habere judicium cum aliis, et ex hac doctrina dicit Apostolus esse delictum inter contendentes. Tamen cum fieri sinat in Ecclesia inter fratres fratribus judicantibus, extra Ecclesiam vero terribiliter vetet, manifestum est quod secundum veniam concedatur infirmis. Hoc etiam infirmis concedi posse innuit, ubi superius per increpationem dixit: Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum, sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles? (I Cor. VI.) Propter haec et hujusmodi peccata et alia licet his minora, quae fiunt, verborum et cogitationum offensionibus. Apostolo Jacobo confitente et dicente: In multis enim offendimus omnes (Jac. III), oportet ut quotidie crebroque oremus Dominum, et dicamus: Dimitte nobis debita nostra, etc. (Matth. VI), nec in eo quod sequitur mentiamur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Ibid.). Quae ergo sint levia, quae gravia peccata non humano, sed divino pensanda sunt judicio.

De diligentia vero confessionis beatus Augustinus sic scribit dicens.

“Consideret peccator qualitatem criminis in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personae, et quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii multiplici exsecutione.”

Oportet enim poenitere fornicantem secundum excellentiam sui status, vel officii, vel secundum modum meretricis et modum operis sui, et qualiter turpitudinem egit, si in loco sacrato, si in tempore orationi constituto, ut sunt festivitates et tempora jejunii. Consideret quantum perseveravit, et defleat quod tam perseveranter peccavit, et in tanta perseverantia quanta victus fuerit impugnatione; sunt enim qui non solum non vincuntur, sed ultro se peccato offerunt, nec exspectant tentationem, sed praeveniunt voluptatem. Et pertractet secum quam multiplici actione vitii delectabiliter peccavit. Omnis ista varietas confitenda est et deflenda, ut, cum cognoverit quod peccatum est, cito inveniat Deum propitium. In cognoscendo peccati augmentum inveniat cujus aetatis fuerit, cujus sapientiae, et ordinis. Immoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis purgans lacrymis omnem qualitatem vitii. Defleat virtutem, quia interim caruit. Dolendum est enim non solum quod peccavit, sed etiam quod se virtute privavit. Defleat etiam, quoniam offendens in uno factus sit omnium reus (Jac. II). Ingratus enim exstitit, qui plenus virtutibus Deum omnino non timuit. In hoc enim peccator quisque fit culpabilior, quo est Deo acceptior. Ideo enim Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit. Alio enim modo offendens in uno factus est omnium reus, quia omnis virtus patitur detrimentum ab uno vitio. Ponat enim omnino in judicio et potestate sacerdotis, nihil sui reservans sibi, ut omnia eo jubente paratus sit facere pro recipienda vita animae, quae faceret pro evitanda corporis morte, et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam. Cum gaudio enim facere debet immortalis futurus, quae faceret pro differenda morte moriturus. Semper deprecetur Deum, offerat Deo mentem et cordis contritionem, deinde et quod potest de possessione sua securus offerat. Respexit enim Deus ad Abel, et ad munera ejus (Gen. IV). Prius dixit ad Abel, quam ad munera ejus. Idcirco igitur cordis conferenda est eleemosyna tribuentis. Nec consideranda est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Qui igitur sua peccata redimere vult temporalium oblatione, prius offerat mentem. Caveat ne ductus verecundia dividat apud se confessionem, ut diversa diversis velit sacerdotibus manifestare. Quidam enim uni occultant quae alteri manifestanda conservant: quod est se laudare et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, ad quam frustra se putat pervenire. Caveat etiam, ne prius ad Dominicum corpus accedat, quam confortetur bona conscientia, et doleat, quod nondum audeat sumere, quem multum desiderat, cibum salutarem. Cohibeat etiam se a ludis, spectaculis saeculi qui perfectam vult consequi remissionis gratiam. Isti sunt digni fructus poenitentiae animam captivam elaqueantes, et in libertatem asserentes. Confiteamur, charissimi, secundum ea, quae dicta sunt, cuncta, quae in nobis sunt peccati et criminis, ut digne cantare valeamus in confessione quae sunt divinae laudis, quia non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV). Qui enim vetera fatendo non detegit, novae vitae opera non producit. Qui nescit lugere quod gravat, non valet proferre quod sublevat.

Peccata igitur nostra, in quibus inveterati sumus, confiteamur et lugeamus, ut in confessione divinae laudis proferre nova cantica valeamus. De hac confessione scriptum est: Confessio ejus super coelum et terram (Psal. CXLVIII): super coelum videlicet per angelos, super terram per homines sanctos. Item Dominus per Psalmistam: Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX). Perpendat qui potest, quantum sit donum, quantum bonum digne laudare Deum. Ille pro humano modo digne Deum laudat qui ejus laudem mundo corde et ore decantat. Ille bene laudat qui quod profert ore, versat in corde. Ille bene laudat qui in corde habet rectitudinem et in ore laudationem. Rectos namque decet laudatio (Psal. XXXII). Ille ergo solus vere laudat qui quod ore clamat, vita demonstrat, Sunt qui Deum satis, imo nimis in ore laudant, quia incomposito gestu semetipsos agitantes ejus laudem inordinatis vocibus indecenter clamant, sed male vivendo per contemptum ejus praecepta blasphemant. Et dum sola voce Deum laudant, quem factis negant, vasa tamen cantici se habere putant, non animadvertentes quod in Malachia scriptum est: Ecce projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum (Malach. II). Sed nos, charissimi, emundemus nos ab omni inquinamento carnis ac spiritus, et sine macula et ruga existentes acceptabiliter laudem nostri Creatoris personemus, quia illic iter quo ostenditur et videtur salutare Dei. Est quidem notus in Judaea Deus, sed in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV). Per Judaeam intelligitur confessio; per Israel, contemplatio. Notus est ergo Deus in confessione criminis, sed notior in confessione laudis. Notissimus autem et magnum nomen ejus in contemplatione suae majestatis. Confessio criminis est inchoantium, confessio laudis proficientium, contemplatio divinitatis perfectorum. Populus igitur ille Judaicus jure nominatur qui non solum voce sed et moribus Deum confitetur. Sed et tali populo exstinctis hostibus pax donatur, dum, repressis daemonum tentationibus et pravorum hominum persecutionibus, illi quies interna ad vacandum Deo divinitus conceditur. Ipse denique Dominicas festivitates celebrat, dum bene vivendo pro accepto pacis beneficio pro viribus Deum honorat.

Et redde, inquit, vota tua. Votum est attestatio quaedam promissionis spontaneae, quae ad solum Deum, et ad ea, quae Dei sunt, magis proprie refertur. Vovere siquidem est testificatione promissionis spontaneae Deo se obligatum, ac debitorem statuere. Nam qui promittit simpliciter spondet se facturum aliquid; qui vero vovet contestatur promissioni suae, et affirmat promissionem suam. Scriptura autem docente didicimus quod quaedam vota sunt quae tenenda non sunt. Scriptum est enim: Vota stultorum frangenda sunt. Vota stultorum intelligimus ea, quae vel de malo fiunt, vel de bono male. Verbi gratia, si quis voveret quempiam interficere; sive quodlibet aliud, in quo constaret culpa, se facturum, votum de malo esset, et malum esset, et idcirco solvendum non esset: in quo prima culpa fuit vovere, secunda in opere, si compleretur. Similiter votum de bono factum, si bene non fiat, inter vota stultorum quae frangenda sunt deputatur. Bene autem non fit, etiam si de bono fit, illud votum in quo vovetur quod non licet, vel quod non expedit. Non licet ut mulier, si non consentiente vel potius contradicente viro suo, continentiam voveat. Non expedit, ut si quispiam in jejunio vel quolibet alio opere supra vires et possibilitatem aliquid se facturum esse voto promittat. Haec omnia inter vota stultorum deputantur quae vel perversa et illicita, vel indiscreta sunt. Item quaedam vota commutationem admittunt, quaedam non. Vovisti aurum, argentum, reddere potes, quia quod pretio minus est, in pondere majus esse potest. Vovisti peregrinationem tuam Domino, commutationem admittit, si forte expediat magis (quod contingere potest) ut permaneas in patria tua, et in domo tua. Nam si illic persolvere potes aliud tantum valens, sive ad laborem operis, sive ad devotionem virtutis, sive ad utilitatem administrationis, commutationem admittit. Vovisti jejunium, et hic commutatio esse potest, si forte hoc non expediat (quod contingere potest). Aliud adhuc dico: Vovisti Deo servire in aliquo loco, vel in habitu, vel in societate aliqua, dico quod hoc totum commutationem habere potest, quia potest et locus dirui, et homines mori, et habitus mutari. Nunquid, putas, ideo perdis animam tuam, si locus aliquis vastatur, aut si homines moriuntur? Tantum ex te non fiat quod in illis fit, nec in te remaneat quod in te fieri debuit. Non est periculum tuum, ubi non est culpa tua, fac quod potes tu, et quantum potes, et sufficit tibi. A bona voluntate non amplius exigitur, nisi quantum potest. Si autem horum aliquid voveris, vel aliquid similium, quae vel invitis auferri possunt, vel a volentibus commutari, et implere quidem vales, quod vovisti, non est in tuo arbitrio commutatio voti tui, etsi majus aliquid videris, vel melius faciendum quod facias. Potest quidem dispensatio fieri in te, sed non debet fieri a te. Nam tu quidem, quantum in te est, hoc debes quod vovisti, ipsum et non aliud. Non tibi licet aliud pro alio commutare, sed dispensatori magistro tuo, si voluerit expedire noverit, licet aliud accipere. Si idem a te datur, debitum est. Si aliud ab alio accipitur, indulgentia est.

Item, vovisti Deo virginitatem tuam, et post votum perdidisti. Virginitas autem semel amissa reparari, aut recuperari non potest. Quid ergo reddes Deo pro eo quod vovisti et irrecuperabiliter perdidisti? Audi: Redde poenitentiam tuam, redde contritionem, redde humilitatem. Pro virginitate carnis redde humilitatem cordis. Pro carne fracta frange cor. Humilitatem per se debueras, etiamsi virginitatem habueras; et tamen si virginitatem reddere non potes, redde pro illa humilitatem, et satisfaciet tam pro se quam pro illa. Vide quanta virtus est humilitatis. Socia est humilitatis virginitas, et socia est virginitatis humilitas; non tamen potest, si abest humilitas, satisfacere virginitas; potest autem, etsi abest virginitas, satisfacere, si habeatur, vera humilitas. Est autem aliquod votum quod nullam commutationem admittit. Audi Veritatem dicentem: Quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Matth. XVI.) Quasi diceret nullam. Vides ergo, quod unum est, quod commutationem non recipit, neque dispensationem admittit. Hoc si voves, imo quia voves, non enim bonus esse potes si hoc non voveris, redde quod vovisti, et ipsum redde quod vovisti, quia si aliud reddere volueris pro isto, ille non accipit quodcunque fuerit illud. Vovete, inquit, et reddite Domino Deo vestro omnes, qui in circuitu ejus affertis munera, terribili, et ei qui aufert spiritum principum terribili apud omnes reges terrae (Psal. LXXV). Vove ergo, et redde Deo spiritum tuum. Si voves et reddis, accipiet. Si non voves, vel post votum reddere nolueris, tollet. Si spiritum principum aufert, auferre non poterit spiritum tuum? Si ergo reddis, pro dato remunerabit; si non reddis, pro non dato condemnabit. Si voves animam tuam, redde animam tuam. Noli putare quod possis reddere pecuniam tuam pro anima tua. Hoc enim esset plus vovere et minus reddere, et non esset aequa recompensatio. Si tua das Deo, teipsum zabulo, non est aequa partitio. Cum anima tua dare potes pecuniam tuam, pro anima non potes, nisi forte pro anima tua pecuniam tuam dare volueris, ut anima tua data pecunia acceptabilior fiat pro illa. Hoc ergo unum est scilicet anima, quod commutationem non accipit. Votorum denique aliud occultum est et coram Deo tantum, aliud manifestum etiam coram homine. Occultum votum fractum peccatum est; manifestum fractum peccatum et scandalum. In illo Deus offenditur, in isto in proximum peccatur. Melius est autem non vovere quam vovere et non reddere. Quemadmodum secundum sententiam beati Petri: Melius est non cognoscere veritatem, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod traditum est, sancto mandato (II Petr. II).

Celebra, inquit, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit. Si per Belial, quod interpretatur absque jugo, diabolum convenienter accipimus, per universum Belial diabolum et universitatem daemonum, et reproborum hominum non inconvenienter intelligimus. Universus ergo Belial nobis interiit, quando diabolus cum universis malignis spiritibus, et reprobis hominibus potestatem nos persequendi ac tentandi divinitus refrenatus amittit. Et regnat Deus noster, quia dum in nobis concidit regnum diaboli, oritur et manet regnum Christi. Nunc itaque, charissimi nobis, si non semen Chanaan, sed Juda sumus, illius, inquam, Juda, de quo scriptum est: Juda, te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX). Confiteamur primum peccata nostra, et sic immolemus sacrificium laudis Domino, et reddamus Altissimo vota nostra in tempore, ut cum ipso regnemus in aeternitate. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.