SERMO LVI. De anima obediente.

Legimus in Veteris Testamenti pagina de Ruth Moabitide, quod Noemi suae socrui adhaerens, ejusque praeceptis obediens, Booz viro potenti et diviti meruit conjugio copulari (Ruth. I). Noemi, quae interpretatur pulchra, significat doctorem ac pastorem ecclesiasticum variis coelestis gratiae donis non solum exterius, sed et interius decoratum, occulta dedecoris, secundum Apostolum, abdicantem, non ambulantem in astutia, non verbum Dei adulterantem. Quem propterea femina figurat, quia spiritualem prolem Deo per suam praedicationem parere ac nutrire non cessat. Hinc est quod ad Galatas Apostolus scribens ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV). Ruth, quae interpretatur festinans, designat animam sui praelati sanctis monitis festinanter obedientem, nec in ejus praeceptis exsequendis moras ullas innectentem: scit quod Dominus non tam holocausta vult vel victimas, quam ut obediatur voci ejus: et quod melior est obedientia quam victima, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum est ariolandi repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV). Ruth ergo veraciter et bene festinat, dum obediens anima ad cuncta, quae sibi imperantur, sive honorabilia videantur sive turpia, festinanter aurem inclinat. Sciendum est autem quod obedientia aliquando, si de suo aliquid habet, nulla est; aliquando vero minima, etiamsi suum aliquid non habet. Cum enim locus superior imperatur, obedientiae sibi virtutem evacuat, qui ad hunc proprio desiderio anhelat. Cum autem propria contumeliae imperantur, nisi haec ex semetipso animus appetat, obedientia sibi meritum minuit, quia ad haec invitus descendit. Hinc Moyses principatum populi humiliter recusat (Exod. III). Paulus audacter dicit: Ego non solum alligari in Jerusalem, sed etiam mori paratus sum (Act. XXI).

Ruth itaque propter Noemi terram deosque suos reliquit, dum veraciter obediens anima doctoris ecclesiastici verbo vel exemplo provocata, cuncta terrena et oblectamenta per daemones oblata penitus postponit. Et inseparabiliter illi adhaeret, dum illius doctrinae praeceptis amicabiliter assensum praebet. Ipsaque per omnem viam, qua incedit sequitur, dum illum in vitiis declinandis, exercendisque virtutibus imitatur. Denique cum illo in Bethlehem commoratur, dum intra sanctam Ecclesiam sub ejus consilio vel regimine sancte et honeste conversatur. Booz, qui interpretatur fortitudo Dei, et erat vir potens, et magnarum opum, qui habebat mes ores, et cujus erat ager, in quo Ruth collegit spicas (Ruth. II), Christum significat. Christum enim credimus et confitemur cum Apostolo Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I), qui est vir potens, quia data est ei omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). Qui est etiam magnarum opum, quia in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II). Ager ejus sancta Scriptura est. Qui ager hinc habet hordeum per Vetus Testamentum, illic frumentum per Testamentum Novum. Messores sunt praedicatores, qui in hoc agro quotidie sententias metunt, unde fideles animas epulentur, et splendide pascantur. Imperfecti vero et infirmi non manipulos metunt, sed spicas colligunt, quia non maxima, sed minima capiunt. Qui bene a mane usque ad vesperam, quemadmodum Ruth, in agro stant, quia viriliter laborant, ut ab ipsa inchoatione ad perfectionem perveniant. Unde et Booz suis messoribus praecepit, ut, si velint cum eis metere, id est majora investigare et capere, non prohibeant, imo et de suis manipulis ex industria tribuant, ut videlicet etiam de suis sententiis eos non negligenter instruant. Praecepit quoque suis messoribus, ut nemo Ruth colligenti spicas molestiam inferret, quia modis omnibus est cavendum ne quis animae bonum incipienti, id est ad fidem, vel ad bonam conversationem recenter venienti, scandalum ponat. Hinc est enim quod Salvator ait: Qui susceperit unum parvulum in nomine meo, me suscipit (Matth. XVIII). Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (ibid.). Et post pauca: Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Dico autem vobis quoniam angeli eorum semper vident faciem Patris mei; qui in coelis est (Rom. XIV). Pusillus est, qui bonum incipit, et qui necdum in robur virtutis aut altitudinem perfectionis ascendit. Beatus quoque Paulus de molestia scandali fratribus infirmis non inferenda sic dicit: Hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratribus aut scandalum. Et item: Noli cibo tuo perdere illum, pro quo Christus mortuus est (ibid.). Hinc iterum dicit: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in aeternum (I Cor. VIII). Et deinceps: Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et Ecclesiae Dei, sicut ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X). Concessit Booz Ruth, ut cum pueris suis panem comederet, buccellam suam in aceto intingeret, et de aqua quae erat ad sarcinulas, dum sitiret, biberet; quia Christus, qui est clementissimus paterfamilias bene tribuit animae recenter conversae cum suis electis panem sanae doctrinae, ne deficiat in via virtutis et boni operis, et acetum timoris acriter pungentis, de quo scriptum est: Confige timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII); ne dissolvatur in prosperis, et aquam refrigerantis consolationis, ne frangatur in adversis. Panis enim sustentat, acetum pungit, aqua refrigerat.

Si sitieris, inquit, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus pueri bibunt. Notandum de aqua, quod ad sarcinulas requiri jubetur, quia qui sarcinae virtutis exercendae et boni operis exhibendi humerum libenter supponit, ipsae divinae consolationis refrigerium promeretur. Hinc est quod Psalmista dicit: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). Et item: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea, consolatione scilicet terrena, memor fui Dei et delectatus sum (Psal. LXXVI), accepta videlicet consolatione divina. Quisquis autem a pio onere virtutis et boni operis se elongat, refrigerio supernae consolationis se defraudat. Unde bene de Sapientia dicitur, quod non invenitur in terra suaviter viventium (Job XXVIII). Ad sarcinulas itaque, id est ad exercitium laboremque virtutis et boni operis, pergat quisquis aqua sapientiae salutaris potari desiderat. Quod autem non sarcinas, sed sarcinulas Booz dicit, concordare videtur verbo Dominico, ubi ait: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI). Et beatus Joannes: Mandata ejus gravia non sunt (I Joan. V). Mandata namque divina, quae a reprobis importabilia dicuntur, incipientibus quidem et infirmis aliquantulum gravia sunt, sed perfectis esse levia comprobantur. Perfecte nempe Deum diligentibus esse ea levia Psalmista demonstrat, dicens: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal CXVIII). Habet itaque Ruth cum pueris Booz panem acetum, et aquam, quia vere poenitens anima habe cum puris et electis animabus in Christum credentibus panem in eruditione, acetum in increpatione, aquam in visitatione. Panis iste confert virtutem sustentationis, acetum salubritatem timoris, aqua refrigerium consolationis. Reliquiae ciborum, quas Ruth colligebat, possunt intelligi quaedam sacrae doctrinae verba minora, quae post se perfecti relinquunt, dum majora et in semetipsis exercent, et aliis distribuunt. Quae minora Ruth libenter colligit quia animae esurienti quaelibet minima vel etiam amara, magna et dulcia videntur.

Non vadas, inquit, ad colligendum in alterum agrum, nec recedas ab hoc loco, sed jungere puellis meis, et ubi messuerint, sequere. Ager alter et alienus est omnis liber haereticorum, in quo Booz dissuadet Ruth spicas colligere, quia Christus admonet animam ad se conversam pravas haereticorum assertiones non recipere. Quae tunc vere puellis ejus jungitur, et eas in metendo sequitur, dum sanctis animabus fideliter adhaerens eas in sacris lectionibus imitatur. Ruth igitur alienigena in agro Booz spicas colligit, dum, peccatrix, sed conversa, anima verba Dei studiose legit; et collecta virga caedit et excutit, dum quae legit per solertem meditationem, verum a falso, vel spiritualem intellectum a littera recte discernit. Collecta denique et excussa in domum portat, dum quae legit et meditatur intra sanctam conversationem suam effectui boni operis mancipat. Domus enim, in qua quis conversatur, conversationem recte significat. Unde et per quemdam Sapientem dicitur: Si non in timore Domini tenueris te. cito subvertetur domus tua (Eccli. XXVII), id est bona conversatio tua. Vel certe collectam et excussam messem in domum ferre est lectione et meditatione cognita, probataque bona, per affectum et effectum virtutis et boni operis intra conscientiam collocare. His itaque peractis cernens Noemi nurum suam magnam apud Booz gratiam invenisse, dat consilium quo possit adhuc majorem invenire, quia unusquisque pastor bonus, dum in anima sibi credita convaluisse Christi gratiam animadvertit, ut majorem adhuc apud eum habere gratiam possit, studium impendit. Dicit ergo:

Filia mi, quaeram tibi requiem, et providebo tibi, ut bene sit tibi. Booz iste cujus puellis in agro junctae es, propinquus noster est, etiam hac nocte aream hordei ventilat. Lavare igitur, et ungere, et indue te cultioribus indumentis, et descende in aream. Non te videat homo, donec escam, potumque finierit. Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum, in quo dormiat veniesque, et discooperies pallium quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis. Ipse autem dicet tibi quid debeas facere (Ruth. III). Noemi pastor ecclesiasticus, Ruth subjectns, Booz Christus, propinquitas bonitas. Hanc etenim propinquitatem non facit cognatio sanguinis, sed affinitas sanctitatis. Hinc Salvator ait: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, ipse meus frater, soror, et mater est (Matth. XII). Et beatus Joannes: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I). Nox est vita praesens, dum sub velamine sacramentorum percepimus coelestium gratiam donorum. Nox est, dum nostras conscientias alter alterius non videmus, sed quid alter de altero cogitet ignoramus. Nox est, quia videmus per speculum et in enigmate, nondum facie ad faciem, et ambulamus per fidem, nondum per speciem (I Cor. XIII). In hac nocte Booz suam aream ventilat, quia Christus non tantum Ecclesiam sanctam ab ipsius persecutoribus vel male viventibus hominibus, verum etiam unamquamque fidelem animam a pravis cogitationibus, et a falsa carnalique intelligentia in sacra Scriptura diligenter purgat. Sane anima fidelis et obediens lavatur, dum crebris fletibus a culpae veteris sordibus emundatur. Hinc Jeremias admonet, dicens: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem, non des tibi requiem, et non taceat pupilla oculi tui (Thren. II). Unguenta sunt dona spiritalia, quia sicut unguentis vulnera sive dolores corporum, sic sacris donis sanantur ac mitigantur vulnera sive dolores animorum. De his donis Apostolus sic dicit: Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem (I Cor. XII). Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alteri fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (Isai II). Et Isaias: Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Haec dona, fratres, vera sunt unguenta, et eorum perceptio vera est unctio. Sed et virtutes, quae de ipsis donis oriuntur, unguenta non inconvenienter appellantur, quia eorum exercitatio perfecta est unctio, quae et vermes in nobis vitiorum consumit, et affectiones peccatis vulneratas sanitati restituit. Vestimenta sunt opera. Vestimenta cultiora opera praecipua, ut sunt sex opera misericordiae, dare panem esurienti, potum sitienti, etc. Et si quis istis circumdatur, quasi mundis vestibus et pretiosis ordonatur.

Ruth igitur post spicarum collectionem et excussionem, lavatur, ungitur, et vestitur, quia fidelis anima, post acceptam in Scripturis per lectionem et meditationem veritatis cognitionem, et lavatur per compunctionem, et ungitur per spiritualium charismatum aemulationem, et virtutum exercitationem, et vestitur per bonam actionem. His ita compositis in aream descendere, est intra cordis planitiem quemlibet, post accepta beneficia, semetipsum humiliare. Quasi enim supra se est homo per elationem, sed ad se redit, et in se descendit per humiliationem. Est et alia humiliatio, quae praecedit istam, sed altera est ad beneficii perceptionem. Ista autem est ad beneficii augmentationem. A parte denique pedum pallium discooperire, et ibi se projicere sive jacere, est sacramentum nostrae redemptionis humiliter investigando, considerare, et Christi perpetuam conjunctionem per ipsius incarnationis fidem humiliter et indesinenter postulare. Sed tantam accessionem et familiaritatem nullatenus anima praesumat, nisi eum cibo et potu exhilaratum, et in lectum pacis ac quietis collocatum videat. Cibus Christi sive potus est, ut fiat voluntas Patris ejus. Hinc est quod discipulis suis ait: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus (Joan. IV). Non igitur anima quaelibet Christi sacramentum discutere, tractare, percipere, vel ab ipso grandia postulare ullatenus audeat, nisi, prius exhibitis sanctis operibus, illum erga se laetificatum et pacatum agnoscat. Quid enim communicabit cacabus ad ollam (Eccli. XIII)? Quando enim se colligerint, confringetur. Et Apostolus: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI). Hinc cum Moyses post mortem Nadab et Abiu argueret Eleazar et Ithamar de hirco, quem exustum reperit, quod eum non comedissent, respondit ei Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino. Mihi autem accidit quod vides. Quomodo potui comedere eam, aut quomodo placare Dominum, vel sicut quidam legunt, placere Domino in caeremoniis mente lugubri? (Levit. XX). Sed et de oratione scriptum est, quod qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII). Quisquis ergo quoquo modo vult ad Deum accedere, vel ab eo quidquam postulare, studeat prius necesse est suam conscientiam coram eo bene operando, et semetipsum humiliando serenare, et per hoc Christum quasi cibo reficere, ac potu exhilarare, et quietum erga se reddere. Cibus tamen et potus, quem Booz sumpsit, non Ruth dantis, sed facultatis ipsius Booz fuit, quia nostra actio Christi est donatio, nec est nostrae facultatis, sed gratiae coelestis; non enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX). Ipse, inquit, dicet tibi quid debeas facere. Si enim quod noster praelatus praecipit nobis, obedienter facimus, unctio Christi de caetero docet nos de omnibus (I Joan. II). Laudat denique Booz Ruth quod non est secuta juvenes, et Christus laudat animam sibi fideliter appropinquantem, quod non sequitur daemones, vel reprobos homines ad pravitatem agiles et leves.

Nunc itaque, charissime nobis, ad nosmetipsos revertentes, ex his omnibus studeamus ad agnitionem veritatis erudiri, ad amorem bonitatis inflammari, ad exercitium virtutis incitari, ad effectum boni operis informari, ad promerendum salutis praemium provocari. Relinquamus terram deosque nostros, nostris antiquis pravitatibus daemonumque suggestionibus abrenuntiando; sequamur pastorem nostrum, eum in iis quae recte gerit imitando; adhaereamus ei, eum veraciter amando. Obediamus ei, cuncta quae praecepit solerter operando. Habitemus cum ipso in Bethlehem, cum ipso in sancta Ecclesia honeste conversando. In agro Booz spicas colligamus et excutiamus, et in domum nostram feramus, nostri Salvatoris verba legendo, meditando, et in memoriam, vel nostram conscientiam, ut supra dictum est recondendo; nec in alieno colligamus agro, pravas haereticorum assertiones respuendo. Lavemur deinde nostra crimina deplorando; ungamur dona spiritualia aemulando, virtutesque praesertim charitatem secundum Apostolum sectando; vestiamur, sex opera misericordiae effectui mancipando. Descendamus denique in aream, nos intra cor nostrum humiliando; discooperiamus a parte pedum pallium quo operitur, sacramentum nostrae redemptionis humili consideratione investigando; et illic nos projiciamus et jaceamus, per finem passionis ejus, illi copulari humiliter et absque intermissione postulando. Talibus etenim insistentes promerebimur ab eo, velut Ruth a Booz, accipere primum quidem tres annonae modios per fidem sanctae et individuae Trinitatis, deinde sex modios per perfectionem totius sanctitatis, tandemque illi copulari nuptiali thalamo in mundo per gustum internae dulcedinis, et in coelo per gloriam beatitudinis. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.