|
Dixit Booz ad Ruth: Non me abnuo propinquum, sed est alius me
propinquior. Si ille voluerit te jure propinquitatis retinere, bene res
acta est. Sin autem ille noluerit, ego te absque dubitatione suscipiam
(Ruth. III). Ruth, quae interpretatur festinans, sanctam Ecclesiam recte
figurat, quae praecepta coelitus sibi data tota devotione complere
festinat. Cujus maritus non inconvenienter intelligitur Christus, de quo
scriptum est: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III). Et beatus
Apostolus ait: Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro
ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut
exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam,
sed ut sit, sancta et immaculata (Ephes. V). Cui sponsae idem sponsus ex
eo quodam modo quasi mortuus exstitit ex quo ut homo inter homines
vivere et conversari desiit. Ex quo, ut ait Apostolus: Humiliavit
semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis
(Philipp. II). Christus etenim, licet resurgens ex mortuis, jam non
moriatur, et mors illi ultra non dominetur; quod enim vivit, vivit Deo
(Rom. VI). In eo tamen quod in longinquam regionem accipere sibi regnum
peregre profectus est, et corporaliter absens est, illi quodam modo
mortuus est. Cujus propinquus, imo propinquior Ecclesiasticorum
praelatorum coetus est. Quamvis namque cuncti vere Christiani Christi
propinqui recte dicantur, sicut ipse testatur, dicens: Quicunque fecerit
voluntatem Patris mei, ipse meus frater, soror, et mater est (Matth.
XXII), tamen ecclesiastici pastores, ad quorum ministerium pertinet
docendo, baptizando, caeterisque sacramentis imbuendo, et confirmando
credentes, spirituale semen Christo generare, maxime propinquiores illi
existunt. De hoc semine Christi Isaias sic ait: Si posuerit pro peccato
animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus
dirigetur (Isa. LIII). Quod semen ne quolibet tempore deficeret, Christi
propinquus, id est sanctorum praelatorum chorus, modis omnibus debet
praedicando praecavere. Dum autem sancti doctores praedicant, non sibi
sed Domino generant, quia in eo quod docendo spiritalem prolem gignunt,
non suam, sed Christi laudem quaerunt. Et quoniam cuncta quae agunt, in
gloriam Dei faciunt, veraciter dicere possunt: Non nobis, Domine, non
nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII). Qui videlicet praelati,
sive doctores sancti, quasi intus duas habent caligas: per cognitionem
veritatis et amorem virtutis et duo calceamenta foris apparentia: per
verbum praedicationis et exemplum boni operis. Quorum calceamentorum,
cui alterum vel utrumque deest, ad suscitandum Christo semen idoneus non
est. Ut enim non nostris, sed sanctorum Patrum utamur verbis, tam vita
quam doctrina clarere debet doctor ecclesiasticus. Nam doctrina sine
vita arrogantem reddit, vita sine doctrina inutilem facit. Sacerdotis
praedicatio operibus confirmanda est, ut quod docet verbo demonstret
exemplo. Vera est enim illa doctrina quam vivendi sequitur forma. Nam
nihil turpius est, quam si bonum quod quisque praedicat, explere opere
negligat. Tunc enim praedicatio utiliter profertur, quanto efficaciter
adimpletur.
Unusquisque ergo doctor et bonae actionis et bonae praedicationis habere
debet studium; nam alterum sine altero non facit profectum. Nam sicut
nec doctrina sine vita, sic nec vita sufficit absque doctrina. Sancte
nimirum debet quisque praelatus vivere propter exemplum, et pie docere
propter suae administrationis officium, certus quod ipsi sua justitia
non suffragetur, de cujus manu anima subditi penitus exigitur. Quid enim
proderit non puniri de suo qui puniendus est de peccato alieno? Mentior,
si hoc Dominus per prophetam sub cujusdam terroris denuntiatione non
loquitur, dicens: Fili hominis, si me dicente ad impium: Morte morieris,
non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse in iniquitate
sua morietur; sanguinem vero ejus de manu tua requiram. Sed et si
conversus justus fecerit iniquitatem, morietur, quia non annuntiasti ei,
sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris
justo, ut non peccet et ille non peccaverit, vivens vivet, quia
annuntiasti ei et animam tuam liberasti (Ezech. III). Liquet ergo quod
nec doctrina sine vita, nec vita sine doctrina praelato sufficit, ut
spiritualem Christo prolem gignere possit. Quod si alterum deesse
contigerit, melius est e duobus imperfectis rusticitatem habere sanctam
quam eloquentiam peccatricem. Quod si utrumque defuerit, non solum ad
suscitandum Christo semen inutilis, sed velut arbor infructuosa terram
occupans, sibi quoque commissis noxius erit. Unde sancta Ecclesia talem
pastorem qui solo nomine non etiam re, potestate non utilitate praeest,
merito propinquum Christo non agnoscit. Et coram Booz, id est quolibet
ecclesiastico doctore verbo sapientiae et scientiae divite, et virtutum
vigore potente, suscitationem spirituales seminis ad conservandam
perennitatem Christiani nominis humiliter requirit. Est enim doctor
ecclesiasticus propinquus Christo gratia doctrinae, sed pastor, cui
animarum cura commissa est, propinquior est debito et obligatione
pastoralis curae. Quo coram senioribus Bethlehem, id est perfectioribus
sanctae Ecclesiae viris, reverenter admonito, ut cura curam sibi
injunctam satagat, dum ille id implere recusat, divina saepe dispensante
gratia, quasi utrumque calceamentum amittit, dum curam regiminis, per
quam sanctam Ecclesiam spirituali prole fecundare debuerat, dimittit, et
ecclesiasticus doctor utrumque calceamentum accipit, dum ejus loco
subrogatus, verbo et exemplo sanctam Ecclesiam, ut ad honorem Christi
spirituali semine fecundetur, incessanter instruit. Sic logo Judae,
Mathiam apostolorum senatus substituit, et loco Judaeorum plenitudo
gentium subintravit, sicut ipse Dominus Judaeis ait: Auferetur a vobis
regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI). Hinc
est quod episcopo Philadelphiae dicitur: Tene quod habes, ut nemo
accipiat coronam tuam (Apoc. III). Hinc est etiam quod episcopo Ephesi
dicitur: Habeo adversum te pauca, quod charitatem tuam primam
reliquisti. Memor esto unde excideris, et age poenitentiam, et prima
opera fac. Sin autem, veniam tibi cibo et movebo candelabrum tuum de
loco suo (Apoc. II). Candelabrum namque cujuslibet reprobi pastoris de
loco suo movetur, dum ecclesiastica dignitas illi collata, exigentibus
peccatis ejus velut inutili et indigno aufertur, et ad alterum
transfertur, et illi velut digno te fructuoso confertur. Quod crebro
fieri videmus, ut videlicet, reprobis de sua statione propulsatis, alii
loco eorum substituantur, per quos ecclesiastica jura secundum debitum
exerceantur.
Talis denique pastor merito discalceatus vocatur, dum munimento verbi et
exempli, quantum ad ecclesiasticum spectat ministerium, spoliatur, et
utriusque merito praemioque denudatur. Qui dum suae vitiositatis
familiam generare et protelare diligit, calceamenta praedicationis et
operationis, quibus suos in preparationem Evangelii pacis munire debuit,
alteri relinquit. Sed, utinam! secundum imprecationem Psalmistae: Fiant
nati ejus in interitum, in generatione una deleatur nomen ejus (Psal.
CVIII). Cuncta vero, quae fuerunt defuncti, in possessionem privilegio
ejus utentis transeunt, quia praesertim sancti et perfecti rectores
animarum opera quae Christus fecit, et ipsi faciunt, et majora horum
faciunt. Quae tamen omnia, secundum quod de parte agri Elimelech
vendenda datur intelligi, emunt, dum suis rebus ac voluntatibus
abrenuntiant, ut divinae voluntati obediant. Hinc est quod beatus Petrus
Domino dixit: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Sic et
negotiator prudens inventa una pretiosa margarita, dedit omnia sua, et
comparavit eam (Matth. XIII). Dixerunt majores natu Bethlehem ad Booz:
Faciat Deus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et
Liam, quae aedificaverunt domum Israel (Ruth. XIV). Seniores Bethlehem
pro Ruth Booz orant, quia perfecti quique in sancta Ecclesia praelatum
ecclesiasticum et totam congregationem illi commissam continuis
orationibus adjuvant. Et quemadmodum Rachel et Lia aedificaverunt domum
Israel, ita Ruth domum Booz aedificat, dum sancta congregatio fideli
commissa praelato, et ejus ministerio spiritali semine fecundata,
spiritalem illi sobolem, viros scilicet spiritales, alios in
contemplatione quietos, alios in actione laboriosos, multiplicat. Et est
in exemplum virtutis in Ephrata, dum ejus obedientia claret in
universali Ecclesia. Et habet celebre nomen in Bethlehem, dum per
universam Ecclesiam celebrem aspergit opinionem. Domus denique Booz de
semine, quod illi Dominus ex ea dat, fit sicut domus Phares, quem Thamar
peperit Judae; dum plerique ex ea ejus praedicatione geniti, a peccatis
pristinis amaritudine saluberrimae confessionis purgati, ac deinde dono
praecipue scientiae et virtutis a multis aliis divisi, culmine
nonnunquam ecclesiastici regiminis merentur exaltari. Thamar enim
interpretatur amaritudo, Judas confitens, Phares divisio. Et in hoc
progenies Phares, quem Thamar peperit, inde longe ab aliis tribubus
filiorum Israel divisa exstitit, quod ex ea regalis dignitas processit,
sicut et in libro Ruth declaratur, ubi scriptum est: Phares genuit
Esron, Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naasson,
Naasson genuit Salmon, Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, scilicet ex
Ruth, Obed genuit Isai [Jesse], Isai [Jesse] genuit David regem.
Nunc ergo, charissimi, ad nosmetipsos revertentes istum spiritualem Booz
semper nobis praeesse desideremus, et illum inutilem propinquum super
nos regnare formidemus. Quando bonus pastor Ecclesiae datur, ex dono Dei
est. Quando autem reprobus praeest, peccatis hominum exigentibus est,
quia Deus super gentem et super omnes homines regnare facit hominem
hypocritam propter peccata populi (Job XXXIV). Non est ergo judicandus a
plebe rector inordinatus, dum magis noverint populi sui fuisse meriti
perversi regimen suscepisse pontificis. Nam pro meritis plebium
disponitur a Deo vita rectorum, exemplo David peccantis, ad
comparationem principum qui ex merito plebis praevaricantur. Quod si a
fide exorbitaverit rector, tunc a subditis arguendus est. Pro moribus
vero reprobis tolerandus, magis quam distringendus a plebe est. Nunc
ergo, charissimi nobis, hujusmodi praelatos in his quae inordinate
gerunt, temere lacerare non praesumamus. Et secundum beati Gregorii
sententiam, nemo nostrum, etiam injuste ligatus, sui pastoris sententiam
temere reprehendat, ne, etsi injuste ligatus sit, tumidae reprehensionis
superbia, culpa, quae non erat, fiat. Si autem verum Booz viderimus
spiritale semen ad propagandum nomen Christi verbo praedicationis, et
exemplo boni operis sollicite suscitare, gaudeamus. Et nos ipsi bene
vivendo, et alter alterum admonendo, consortes illi esse in merito
studeamus, ut illi consortes in praemio fieri mereamur. Quod nobis
praestare dignetur Dominus noster Jesus Christus, qui est secundum omnia
Deus benedictus in saecula. Amen.
|
|