|
In Ecclesiastico legimus quod ejusdem libri auctor, de necessariis
humanae vitae rebus faciens mentionem, dicit: Initium necessariae rei
vitae hominis, aqua, ignis, et ferrum, lac et panis similagineus, et
mel, et botrus uvae, et oleum, et vestimentum (Eccli. XXXIX), et sicut
alibi, quibusdam ex his positis, addit, domus protegens turpitudinem;
superius quippe quodam loco dixerat: Initium vitae hominis aqua, et
panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem (Eccli. XXIX).
Hic nunc addit plura alia, et quaedam prioribus dulciora et suaviora, et
gratiora, ut est lac, mel, botrus, oleum, quia multiplicata secundum
incrementum temporis infirmitatis humanae miseria, oportuit etiam ut
multiplicarentur ejus necessaria. Et dum crevit infirmitas, crevit
consequenter et necessitas. Est autem necessitas, sine qua quid esse non
potest; sed quia haec fecit, deinde secundum ea quae carni sunt
necessaria, nos ea tunc ad spiritum vertamus, et, ad nostrae
mortalitatis informationem, quomodo spiritaliter intelligi possint
requiramus. Aqua in sacra Scriptura gratiam compunctionis, fletuumque
quandoque significat. Sunt autem duo compunctionis genera, per aquam in
deserto de petra bis productam figurata: unum, quod ex dolore culpae et
timore poenae nascitur; alterum, quod ex consideratione perceptorum
coelestium donorum et amore divino generatur. Quae duo compunctionis
genera per Isaiam prophetam manifeste distinguuntur, ubi ait: Et erit
omnis, qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, sanctus
vocabitur, qui scriptus est in vita in Jerusalem: Si abluerit Dominus
sordem filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit spiritu judicii et
spiritu ardoris (Isa. IV). Per spiritum enim judicii designatur
compunctio, quae nascitur ex timore; per spiritum ardoris, compunctio,
quae nascitur ex amore. Divinum quippe judicium infert timorem, divinus
autem ardor confert amorem. Sicut autem compunctionis, sic et peccati
duo videntur esse genera; unum in carne, alterum in spiritu; id est unum
carnale, alterum spirituale. In carne luxuria, in spiritu malitia.
Luxuria est macula, malitia ruga. Per sordem exprimitur macula luxuriae.
Per sanguinem ruga malitiae. Quod vero per sanguinem malitia cordis
exprimitur, aperte monstratur, ubi dicitur de remedio ejus. Hinc
Jeremias ait: Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias.
Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? (Jer. IV.) Sane spiritus
judicii, lavat sordem, dum homo in his quae illi secundum luxuriam
dulcia fuerant, timore divini percussus judicii sibimet amarescit. Et
spiritus ardoris abluit sanguinem, dum in his, in quibus erga proximum
amarus exstiterat, coelestis amoris ardore tactus, intrinsecus erga
eumdem suaviter edulcescit. Gratia ergo compunctionis omnia peccata sive
carnalia sive spiritualia lavat, quia spiritus judicii sordem, et
spiritus ardoris sanguinem emundat.
Quamvis autem haec ita distinguamus, ut spiritu judicii sordem, spiritu
ardoris sanguinem lavari dicamus, utrumque tamen utrobique operari, id
est sordem sanguinemque mundare intelligere debemus. Timor quippe et
amor, qui justificandis peccatoribus per Spiritum sanctum infunduntur,
ita sibi cooperantur, ut sive sint carnalia sive spiritalia peccata,
timore praecedente, amore sequente efficaciter abluantur. Et quia veram
compunctionem manifestum est comitari veram confessionem, congrue
postquam aquam necessariam dixit, statim et ignem esse necessarium
adjunxit. Ignis nempe confessionem significat, quia ignis rubet, et
confessio verecundiae ruborem habet. Unde Paulus ait: Quem fructum
habuistis tunc in his in quibus nunc erubescitis? (Rom. VI.) Possumus
quoque per ignem satisfactionis laborem, ut sunt jejunia et caetera
talia, figurare. Cujus laboris ignis quoscunque in praesenti saeculo
perfecte cremando purgat, eos in sequenti saeculo infernalis vel
purgatorius ignis minime cruciat. Hujus ignis et hujus aquae Psalmista
luculenter fructum exprimit, ubi dicit. Transivimus per ignem et
eduxisti nos in refrigerium (Psal. LXV). Per aquam enim et ignem
transimus, et in refrigerium ducimur, cum, per compunctionem et
confessionem sive etiam satisfactionem purgati, ab angustia doloris et
timoris, quam pro peccatis nostris patiebamur, requiescimus. Cujus
refrigerii jucunditatem ille solus veraciter novit, qui hanc experiri
gratia largiente divina promeruit.
Et ferrum. Per ferrum, quando in bona significatione ponitur, recte
virtus severitatis intelligitur. Post aquam ergo et ignem, ferrum nobis
dicit necessarium, quia postquam flendo, confitendo, vel etiam
satisfaciendo malis perpetratis abrenuntiamus, nisi magnae severitatis
gladio tentationum blandimentis per hostem antiquum gravius solito
contra nos saevientibus resistamus, ad mala, quae reliqueramus, vel
certe ad graviora peccata, visco illecebrarum rapti, cito reducimur, et
fiunt tunc novissima nostra pejora prioribus (Luc. XI), septem
spiritibus illo, qui prius nos possederat, spiritu nequioribus in nos
cum illo ingressis et inhabitantibus. Unde necesse est ut magnae
severitatis animadversione caput hostis antiqui in his assultibus
conteramus, et ad petram ejus parvulos allidamus. Et lac et panis. Sicut
ex diversis Scripturarum locis intelligimus, per lac doctrinam
inchoantibus, per panem doctrinam perfectis exhibenda convenienter
accipimus. Unde de hoc lacte B. Petrus ad eos qui nuper crediderant ait:
Sicut modo geniti infantes rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut
in eo crescatis in salutem (I Petr. II). Et B. Paulus ad Corinthios: Non
potui vobis loqui tanquam spiritalibus, sed quasi carnalibus; tanquam
parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). Hinc
Hebraeos redarguens, ait: Cum deberetis magistri esse propter tempus,
rursus indigetis ut doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei,
et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo. Omnis enim, qui
lactis particeps, expers est sermonis justitiae. Parvulus enim est
(Hebr. V). De pane autem statim subjunxit. Perfectorum autem est solidus
cibus, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem
boni ac mali (ibid.). Et idem ad Corinthios dicit: Sapientiam autem
loquimur inter perfectos (I Cor. II). Simplex ergo doctrina
incipientibus velut lac parvulis, et profunda et multiplex necessaria
est perfectis quasi panis adultis. Et notandum quod, cum dixisset panis,
addidit similagineus, quia, ablato furfure litterae, dispensatur
perfectis simila spiritalis intelligentiae. Post aquam ergo, ignem et
ferrum, lac cum pane dicit esse necessarium, ut athletam Christi, quem
aqua et ignis a culpa praeterita exhibent mundum ac purgatum, quemque
ferrum armat contra hostis antiqui mortiferum blandimentum, hunc lac cum
pane ad exercitium virtutum, et bonorum effectum operum reddat robustum.
Et mel et botrus uvae. Solet divina pietas de infidelitate ad fidem,
sive de culpa ad poenitentiam conversis, antequam, accepta veritatis
cognitione, laboriosum virtutum et bonorum operum exercitium
ingrediantur, aliquid internae dulcedinis et consolationis dispensare,
ac per hoc ad spiritale meritum meritique praemium eos efficaciter
provocare. Hinc est quod B. Petrus, dum nuper conversos ad fidem ad
salutem obtinendam crescere commoneret, ait: Si tamen gustastis quoniam
suavis est Dominus (I Petr. II). Hinc per Job ad Dominum de homine per
divinam gratiam magnificando dicitur: Visitas eum diluculo, et subito
probas illum (Job. VII). Diluculo quippe Dominus hominem visitat, et
subito illum probat, dum in principio conversionis vel conversationis
ejus, quid sit internae dulcedinis sapor ac supernae consolationis
gustus misericorditer illi demonstrat; ac statim illum fornace
perfectionis vitae, velut figulus fictile vas, tentat, ut per hoc homini
innotescat quantum proficiat. De hac tentatione sive probatione scriptum
est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis
(Eccli. XXVII). Tribulatio autem justorum in exercendis virtutibus et
exhibendis bonis operibus consistit. De hac tentatione vel probatione
justorum scriptum est: Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
Tanquam aurum in fornace probavit, et quasi holocausta hostiae accepit
eos (Sap. III). Dominus ergo diluculo suum electum, sicut diximus,
visitat per consolationem, sed subito probat per exercitationem. Et hinc
item scriptum est: Exitus matutini, et vespere delectabis (Psal. LXIV).
Exitus etenim matutini et vespere Dominus delectat, quia principium
bonae conversationis consolatione, et finem retributione laetificat.
Medium autem diei, non tam delectationi quam fervido accommodat aestui,
dum medium meriti non tam consolationi quam districtae mancipat
probationi. Quia ergo Dominus, ante districtionem probationis,
nonnunquam infundit animae suavitatem suae consolationis, recte post
illa quae superius posuit, mel et botrum ad necessitatem pertinere
dixit: Mel nimirum, quod dulcem saporem habet, et botrus, qui vinum,
quod inebriat, continet, internam dulcedinem, spiritualemque
consolationem figurare possunt. Sed diligenter est attendendum quod non
ait favus, sed mel, et quod non dixit vinum, sed botrus et ipsum uvae.
Duo namque videntur esse consolationum genera: unum scilicet quod absque
integumentis nobis infunditur, alterum quod quasi quibusdam involumentis
atque folliculis, ut ita dicam, sacratarum rerum aut aliorum hujusmodi
quodammodo mediantibus donatur. Primum ergo per mel, secundum per botrum
figurari potest. Aliter: per mel possumus intelligere quamlibet etiam
minimam spiritualem dulcedinem intrinsecus suaviter sapientem; per
botrum majorem consolationem mentem fortiter inebriantem. Qui botrus
apte dicitur uvae, quae ad bonos, non labruscae, quae ad malos pertinet,
de quorum uva, sive botro, vel etiam vino scriptum est: Uva eorum uva
fellis, et botrus amarissimus. Fel draconum vinum eorum, et venenum
aspidum insanabile (Deut. XXXII). Sicut ergo per aquam compunctionis, et
ignem confessionis, vel etiam satisfactionis unusquisque conversus a
culpa emundatur et purgatur, et sicut ferrum severitatis contra daemonum
per carnis desideria male blandientium impetum armatur, et quemadmodum
lacte et pane doctrinae ad exercitium virtutum et bonorum operum
enutritur et roboratur, sic melle et botro internae dulcedinis et
consolationis ad coeleste gaudium etiam per tristitiam et amaritudinem
promerendum mirabiliter provocatur. Nec dubitat per amarum praesentis
mali poculum ad superni jucunditatem boni pertransire, dum illi datum
est ejusdem botri vel tenues guttas praegustare.
Et oleum, et vestimentum. Quid per oleum, nisi virtutem charitatis? et
quid per vestimentum melius quam necessitatem boni operis intelligimus?
Olei nempe natura cunctis, quibus immiscetur, solet supernatare
liquoribus. Et Apostolus de charitate locuturus: Adhuc, inquit,
excellentiorem vobis viam demonstro. Si linguis hominum loquar et
angelorum, etc. (I Cor. XII, XIII). Per oleum ergo recte charitas, et
non tantum charitas verum et aliarum virtutum comprehenditur et
significatur universitas. Lege verba Apostoli quae sequuntur id quod
supra posuimus, et invenies quod charitas alias virtutes continet, et
quidquid sine charitate est, ad obtinendam aeternam vitam minime valet.
Bene igitur auctor iste hoc in loco de virtutibus locuturus posuit per
oleum quod charitas significatur, quia per eam caeterarum virtutum
universitas figuratur. Ipsa ergo vere est oleum, quia in aliis
virtutibus, id est humilitate, patientia, abstinentia, continentia,
aliquid nonnunquam per asperitatem nos terret, charitas vero per suam
suavitatem nos demulcet; ipsa enim totum sua dulcedine mitigat, condit,
et lenit. Per vestimentum designatur opus bonum, quia sicut necessarium
est corpori vestimentum, sic necessarium est animae opus bonum; et
quemadmodum foris vestimentum nos circumdat, sic opus bonum coram
proximo nos honestat. Et domus, inquit, protegens turpitudinem. Per
domum, ut alibi diximus, conversatio designatur, eo quod in illa quisque
conversatur. Domus autem turpitudinem protegit, dum bona conversatio
culpam ab oculis divinis abscondit. Ad hujus constructionem domus
pertinet omnis exercitatio virtutum, exhibitio bonorum operum,
disciplina morum. Ad ultimum ergo domum posuit, postquam totum laboris
nostri fructum perfecte comprehendit.
Necessarium nobis est itaque, charissimi, ut habeamus aquam per
compunctionem, ignem per confessionem et satisfactionem ferrum per
severitatem, lac et panem per sanam doctrinam, mel et botrum per
consolationem divinam, oleum et vestimentum per virtutem et operationem,
domum per bonam conversationem. Duo autem quaedam sunt omnibus cum his
necessaria, justitia et gloria. Justitia in mundo, gloria in coelo;
justitia in merito, gloria in praemio. Justitia spiritalis vitae facit
inchoationem, gloria consummationem. Qui ergo principium habere
negligit, finem quomodo habebit? Per justitiam itur, per gloriam
pervenitur. Laboremus igitur, fratres, justitiam habere, ut per ipsam
mereamur gloriam possidere. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus
Dominus noster, qui est benedictus Deus in saecula. Amen.
|
|