SERMO V. In adventu Domini.

Paratus esto, Israel, in occursum Domini, quoniam venit. Sicut sacer est omnis, fratres charissimi, locus, inquantum est locus.: sic sacrum est omne tempus, inquantum est tempus. Dicimus tamen aliquando respectu alterius loci: Bonus aut malus est iste locus; et respectu alterius temporis: Bonum aut malum est illud tempus; quamvis propter locum et tempus non dicimus haec vel illa, sed propter loco et tempori accidentia. Sicut igitur alius locus dicitur minus sacer propter perpetratam culpam, et alius magis sacer propter operantem inibi gratiam: sic aliquod tempus minus sacrum dicitur propter factam in ipso aliquam iniquitatem, et aliquod magis sacrum nominatur propter aliquam in ipso exercendam religionem. Omne tamen sacrum est tempus inquantum est tempus, et omnis locus sacer est inquantum est locus. Est itaque, fratres, modo tempus adventus Dominici, in quo debemus per aliquam spiritualem religionem praeparari. Tempus est, in quo venit Deus homo ad hominem pro homine redimendo, liberando, justificando, beatificando: Redimendo de culpa, liberando de poena, justificando per gratiam, beatificando per gloriam. In hoc itaque tam sacro tempore debemus in bono propensius exerceri, ut per ejus gratiam mereamur abundantius visitari. Certe si rex dignaretur ad nos venire, et nobiscum facere mansionem, diligenter et nos, et nostra in ejus susceptionem praepararemus.

Studeamus ergo, fratres, qui adhuc foris forsitan servilibus operibus deservimus, studeamus domum cordis nostri intrare, fenestras ejus aperire, quid ibi deceat, et quid non deceat inspicere, telas aranearum deponere, scopis aream mundare, lutum et paleam ejicere, junco recenti, herbis odoriferis, floribus redolentibus mundatam tegere, cortinis variis parietes ornare, festivis vestibus nos induere, solemne convivium instaurare, et jucundis deinde cantibus in occursum ejus exsultare. Si extra nos fuimus servilibus operibus, id est peccatis intenti, revertamur ad cor nostrum, sicut propheta docet dicens: Redite, praevaricatores ad cor (Isa., LXIV). Fenestrae hujus domus sunt sensus spirituales, per quos divina cognitio nobis irradiat, et penetralia nostrae mentis illustrat. Has fenestras per diligentem circumspectionem aperiamus, ut quid ibi sit bonum, quid malum discernamus: bonum custodiamus, malum ejiciamus. Aranearum telae, quae tenues sunt, et in altum pendent, mentis humanae designant elationem. Alius elevatur propter nobilitatem generis, alius propter florem pulchritudinis, alius propter robur fortitudinis, alius propter cumulum possessionis, alius propter fastum potestatis, alius propter majorem sibi collatam praerogativam gratiae coelestis. Sed quisquis superbit, quasi telas aranearum inanes in altum texit. Deponamus, fratres, has telas per elationis depressionem, sicut Apostolus praecipit, dicens: Noli altum sapere, sed time (Rom. II). Mundemus quoque aream cordis nostri, ejicientes paleam et lutum. Lutum inquinat, palea transvolat. Ideo lutum significat immunditiam, palea vanam gloriam. Ejiciamus hoc et illam per cordis compunctionem, et oris confessionem.

Denique quasi quodam junco tegamus aream cordis per satisfactionem poenitentiae, ne quid transactae terrenae et carnalis vitae in nobis appareat, sicut David dicit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI). Herbas quoque odoriferas, et flores redolentes habeamus per bonam opinionem, ut cum Apostolo dicere possimus: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II). Variae cortinae sunt virtutes diversae. Has extendere debemus per virtutum exercitationem. Cortina alia viridis, alia hyacinthina, alia crocea, alia nigra, alia rubra, alia candida. Viridis significat fidem, quia sicut in rebus de terra nascentibus viror primum sensui occurrit, ita fides omnium virtutum prima consistit. Prima dico ordine non dignitate. Omnes enim virtutes charitas dignitate praecedit, sine qua caeterae nihil prosunt. Hyacinthina spem coelestium designat, eo quod colorem coeli et aeris purioris in se demonstrat. Per crocei coloris cortinam charitas figuratur, eo quod croceus color flammam imitatur. Cortina nigra humilitatem insinuat, quae sibi nigredinem peccatorum suorum semper repraesentat; rubra patientiam, quae nonnunquam rubescit sanguine passionis; candida designat munditiam, quae semper sine sorde candescit. Cultiores vestes, fratres, bona designant opera. Sicut namque pulchrae vestes homines foris coram hominibus decorant, sic bona opera sanctum et justum praedicant et commendant. Nihil ergo his vestibus circa nos gloriosius, nihil pretiosius, nihil laudabilius, nihil utilius. Istis studeamus indui, si in occursu Domini volumus esse gloriosi. Cibum debemus praeparare per frequentiorem et solertiorem sacrae Scripturae lectionem et meditationem. Per hunc cibum anima roboratur, per hunc impinguatur, per hunc in bono opere vires accipit, et illas ad perfectum sine defectu perducit. Sed et cantibus jucunditatem cordis in ejus adventu demonstrare debemus, sicut scriptum est: Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus (Psal. LXV).

Curemus ergo, curemus fenestras hujus domus aperire per mentis circumspectionem, telas aranearum deponere per elationis depressionem, aream scopare per criminis confessionem, junco tegere per poenitentiae satisfactionem, cortinas per parietes extendere per exercitationem virtutum, pretiosis vestibus indui per exhibitionem bonorum operum, escas praeparare per sacrae Scripturae lectionem et meditationem, cantu psallere per divinae laudis decantationem. Taliter curemus praeparari in occursum Domini, ut mereamur ab illo visitari, qui vivit et regnat Deus.