SERMO LIX. De Absalon significante Judaeos, et de David significante Christum, hoc est de his quae passus est Christus.

In libro Regum secundo legimus Absalon David, patrem suum, crudeliter persecutum esse, ipsumque David, trans Jordanem fugatum, a tribus viris regionis illius cibo potuque sustentatum ac muneribus honoratum (II Reg. XV et seq.) Significat autem Absalon pulcher et nobilis populum Judaicum, legalibus praeceptis et caeremoniis decoratum, regno, sacerdotio, templo nobilitum, et propter hoc per nimiam superbiam super semetipsum elevatum. David vero, qui erat rufus, pulcher, fortis, Christum significat, qui est rufus per passionem carnis, pulcher per gloriam divinitatis, fortis per potentiam majestatis. Quem propheta quoque jussu divino in regem quondam unxerat, quia Deus per hunc unguendum ab antiquo voce prophetica praenuntiaverat. David a grege pecorum translatus est ad regimen hominum, et Christus ab ovili Judaeorum translatus ad regnum gentium. David interfecit Goliam Philisthaeum, Christus diabolum. David persecutorem habuit Saul, regem reprobum; Christus diabolum. Absalon itaque significat populum Judaicum; David, Christum. Absalon persecutus est David patrem suum, populus Judaicus, Christum. Hinc est quod Isaias ait: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isai. I). Semei David maledixit, sed David ei non respondit; et Christus, cum malediceretur, non comminabatur. Siba, derelicto Miphiboseth domino suo claudo, David cum cibo et potu secutus est, ut ejus homines reficeret; et Paulus, universitate Pharisaeorum, quae a semitis justitiae claudicabat, derelicta, cui in persecutione sanctorum servierat, Christum secutus est, ut ejus fideles doctrina et consolatione satiaret. Tua sunt, inquit David Sibae, omnia quae fuerant Miphiboseth; et Christus plenitudinem sapientiae, quam perfidis Pharisaeis abstulit, Paulo concessit. Absalon concubinas David ab ipso relictas violavit; et Judaicorum coetus doctorum, qui regimen populi specialiter usurpavit, animas a Christo derelictas, legem carnaliter docendo, corrumpere non desinit. Jonathas et Achimaas, qui David, ut Jordanem transiret, nuntiaverunt, patriarchas et prophetas significant, qui figuris et oraculis Christum Judaeam relicturum, et ad gentes transiturum praedixerunt. David, Absalone se persequente, Judaeam deseruit et ad gentes trans Jordanem fugit; et Christus, Judaeis ejus apostolos persequentibus, derelicta Judaea, in apostolis ad gentes transivit. Et hoc est quod Paulus ipsis Judaeis ait: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). David trans Jordanem plures ex filiis Israel secuti sunt; et postquam Evangelium coepit praedicari gentibus, multi ex Judaeis in Christum crediderunt. Achitophel, qui interpretatur fratris ruina, Judam exprimit, qui de ruina Christi egit, et Judaeis adversus Christum consilium dedit, et uterque suspendio interiit. Absalon David trans Jordanem persequitur; et judaica perfidia non tantum in se, verum etiam in gentibus fidem Christi destruere conatur. David trans Jordanem a tribus viris honoratur diversis muneribus; et Christus in gentibus fidem sanctae Trinitatis suscipientibus glorificatur diversis virtutibus et bonis operibus. David namque trans Jordanem muneribus honoratum libri Regum historia refert, dicens: Cum venisset David in castra, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim, obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam polentam, et fabam; et lentem, et frixum oleo cicer, et mel, et butyrum, oves et pingues vitulos; dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum.

In his omnibus operosa devotio conversae gentilitatis declaratur. Verum in his, quae ad cibum pertinent, sacrae doctrinae pastus et consolatio praesertim exprimitur. In vasis autem fictilibus bona opera, et quaedam virtutes figurantur, quae in fine cum venerit quod perfectum est, et evacuabitur quod ex parte est, frangentur ac destruentur, Apostolo testante, qui ait: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur (I Cor. XIII). In cujus rei consideratione Psalmista admirando videtur exclamare, dicens: Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram (Psal. XLV), id est naturam humanam, quam constat esse terrenam. Auferens bella usque ad finem terrae, arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni (ibid.) Dominus etenim bella usque ad finem terrae auferet, quando in fine vitae omnes tentationes usquequaque cessare faciet; arcum quoque conteret et confringet arma, et scuta comburet igni, quando praedicationem, sacramenta, opera, virtutes quasdam, scilicet fidem, spem, prophetiam, linguas, scientiam immediata claritate suae visionis et plenissima perfectione charitatis evacuabit. In stratoriis vero et tapetibus, quae ad ornatum pertinent, ecclesiastici ornatus decor congrue significatur. Illi itaque qui David trans Jordanem suis muneribus honoraverunt, designant eos qui ex gentibus, fidem Christi habentes, fidele servitium illi quotidie impendunt. Qui autem David ex Judaea sequi contempserunt, Judaeos qui, fidem Christi spernentes, ab ejus semitis per infidelitatem exorbitaverunt, patenter exprimunt. Quorum typum Miphiboseth claudus solus tunc gessit, quem David a suo comitatu remansisse solum redarguit. Hinc est quod Christus ipse per Psalmistam cecinit, dicens: Eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi. Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII). Sane qui cum David exierunt, et cum eo Jordanem transierunt, apostolos et primitivae Ecclesiae ex Judaeis conversae fideles exprimunt, qui, judaica persecutione de Judaea pulsi, ad gentes transire sunt coacti.

Igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos, et centuriones, et dedit tertiam partem populi sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth. David trans Jordanem populum suum consideravit, quia Christus suos fideles in mentibus multiplicari vidit. Tribunos autem et centuriones super eum constituit, quia primum in Ecclesia posuit apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum (I Cor. XII). Est diligenter attendendum quod nec plus, nec minus quam tres principes super populum Dei constituuntur. Et unaquaeque pars populi tertia nominatur, ut quod praelati et subjecti sanctae Trinitatis cultores esse debeant manifeste significetur. David in hoc bello suis in urbe est praesidio, nec cum eis exiens corporaliter pugnat, quia Christus nunc cum suis fidelibus ore proprio contra perfidos minime disputat, sed in urbe coelesti residens Patrem pro suis interpellat. In hoc bello et Absalon et multi, qui cum eo sunt, moriuntur, quia et perfidus Judaeorum populus, et quicunque cum illo regnum Christi expugnare conantur, nisi resipiscant, aeterna morte puniuntur. Et id apertissime designatur, ubi Absalon interfectus in foveam grandem projectus memoratur: fovea quippe grandis infernus est. Absalon autem inter coelum et terram in quercu pendet, quia populus Judaicus, contra Christum elevatus, nec terram antiquitus sibi concessam, nec coelum habet. Quercus etenim, quae est arbor ardua et inflexibilis, superbiam recte significat. Quae quercus grandis ibidem et condensa fuisse dicitur, quia Judaeorum superbia et grandis per sui aestimationem, et condensa per caecitatem comprobatur. Mulus vero, cui Absalon insidebat, carnalem et infructuosam legis observantiam figurat. Qui vero pertransiit Absalon suspenso, quia, Judaico populo in sua superbia perseverante, lex per gratiam finem accepit. Cujus superflua caesaries capitis superstitionem recte designat Judaicae aestimationis. Tribus denique lanceis Absalon perimitur, quia ex fide sanctae Trinitatis, quam odit et respuit populus ille, damnatur. Per Joab quilibet perfectus doctor designatur. Per decem juvenes armigeros ejus, qui post illum Absalon percusserunt, coetus discipulorum ejus in scientia Decalogi robustus exprimitur. Omnes ergo Absalon ad mortem vulnerant, qui praedictum populum pro sua infidelitate morte perpetua feriendum denuntiant. Porro quicunque ex populo Israel evaserunt, et David regi suo postea reconciliati sunt, reliquias, quae postquam plenitudino gentium intraverit, salvae fient, patenter exprimunt. David mortem Absalon deploravit, et Christus super gentem illam, quam pro sua perfidia perituram agnovit, flevit, dicens: Quia si cognovisses et tu, etc. (Luc. XIX). David suum filium sibi reservari voluit; et Christus praesertim Judaeos, ad quos primum specialiter missus est, ad agnitionem veritatis venire concupivit.

His itaque secundum allegoriam discussis, ad tropologiam redeamus, ut sicut quae nos ad scientiam instruant diximus, ita deinceps quae informent ad justitiam requiramus. Scientia quippe minime prodest, cui justitia comes non est. Modis igitur omnibus caveamus, ne cum perfidis vel non bene credendo vel male agendo pereamus, sed cum Sobi, Machir, Berzellai, id est, cum vere fidelibus Christo fidele servitium exhibeamus. Offeramus illi stratoria, tapetia, etc. Per stratoria, quae Spiritus sanctus hoc in loco primum posuit, quietem contemplationis internae nobis significavit. Primum ergo posuit, quod prae caeteris diligit. Unde Psalmista: Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXXXVI). Dominus etenim portas Sion super omnia tabernacula Jacob diligit, quia etiam ipsum initium supernae contemplationis omnibus operibus bonae conversationis justi amando anteponit; per Sion, namque intelligitur superna contemplatio, per portas Sion ejusdem contemplationis inchoatio. Per Jacob effector boni operis; per tabernacula, quaelibet fabrica bonae conversationis. Sic et tapetia, quia domum, in qua extenduntur ornatum reddunt, sanctae conversationis honestatem figurare possunt. Vasa fictilia nostra fragilia significant corpora, quae tunc Christo offerimus, cum ejus obsequiis ea mancipamus.

Frumentum, et hordeum, et farinam polentam, id est puram farinam. Per frumentum Testamentum Novum, per hordeum Vetus Testamentum intelligitur. Per farinam polentam, spiritalis utriusque intelligentia patenter exprimitur. Frumentum itaque, hordeum, farinam polentam Christo offerimus, dum utrumque Testamentum, et secundum litteram et secundum spiritalem intelligentiam legendo, meditando, loquendo, operando fideliter pro amore ejus, dispensamus.

Et fabam, et lentem, et frixum cicer. Quod in Evangelio post panes pisces, hoc in loco post frumentum, hordeum et farinam praedicta legumina possunt intelligi. Per frumentum nempe, hordeum, et farinam, sicut ibi per panes, sacrae Scripturae praecepta; et per fabam, lentem, cicer in hoc loco, sicut ibi per pisces, sanctorum Patrum designari possunt exempla. Et apte, sive in Evangelio post panes pisces, sive in hoc loco post frumentum hordeum et farinam, legumina ponuntur, quia sicut illa utraque corporalia sumimus ad sustentationem corporum, sic cum sacrae Scripturae verbis etiam justorum exemplis utimur ad nostrarum justificationem animarum. Praeceptis pascimur obedienter ea operando; exemplis pascimur ea humiliter imitando. Et fabam, inquit, et lentem, et frixum cicer. Fabam lente majorem, et lentem faba minorem non ignoramus. Per fabam ergo exempla majora. Per lentem vero exempla sanctorum minora convenienter intelligimus. Per frixum autem cicer, sola sanctorum martyrum passio debere figurari videtur: humana quippe caro tunc frigitur, cum passionis angustia cruciatur. Frumentum ergo, hordeum, farinam Christo damus, cum praecepta ejus, quae in Scripturis continentur operamur. Fabam, lentem, cicer frixum, illi damus, cum exempla sanctorum ejus imitamur.

Et mel, et butyrum, et oves, et pingues vitulos. Mel est dulce, butyrum pingue, ovis animal innocens, vitulus obediens. Vitulus enim quandiu vitulus est, agitur facile quamvis secundum nutum minantis. Per mel itaque intelligimus dulcedinem cordis internam, per butyrum charitatem fraternam, per oves innocentiam, per vitulos pingues obedientiam affectuosam. Mel ergo, butyrum, oves, vitulos Christo damus, cum per virtutes his designatas illi veraciter servimus. Demus, charissimi nobis, munera mystica, quae dicta sunt: demus, inquam, Christo, illi fideliter serviendo in mundo, ut ab ipso remunerari mereamur in coelo. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.