|
Christus Jesus Salvator noster, dilectissimi, sanctae universalis
Ecclesiae sponsus, ejusdem sponsae suae varium multiplicemque fructum in
Canticis canticorum eleganter laudat, ut eam ad potiora per laudem
provocet et accendat. Dicit ergo quodam loco sic: Hortus conclusus es,
soror mea sponsa, hortus conclusus fons signatus. Emissiones tuae,
paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cyperi cum nardo,
nardus cum croco, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani.
Myrrha et aloe cum universis primis unguentis (Cant. IV). In his enim
omnibus per sponsum sponsae bonum eleganter commendatur, et sponsae
sponsus congaudet et congratulatur. Ipsa vero sancta Ecclesia in ipsis
Canticis canticorum diversis nominibus appellatur. Aliquando quippe
vocatur sponsa, aliquando amica, aliquando soror, aliquando columba,
aliquando pulchra sive formosa. Ipsa nimirum sponsa est fide, amica
dilectione, soror coelestis haereditatis participatione, columba
simplicitate, formosa decore justitiae. Hortus conclusus es, soror mea
sponsa, hortus conclusus. Per hortum sanctae Ecclesiae sanctam ejus
conversationem intelligimus, ex qua virtutum et bonorum operum germina
indesinenter oriri videmus. Qui hortus apte conclusus dicitur, quia
forti munimine disciplinae undique munitur, ne fraudulentus hostis
uspiam irrumpat, et justitiae plantationem avellat, et auferat. Qui et
aperte bis nominatur, ut per hoc duplex fructus ejus, fides scilicet et
operatio, sive conjugium et continentia, aut etiam distinctio Dei et
populi, vel certe vita activa et contemplativa patenter exprimatur.
Dicitur ergo:
Hortus conclusus es, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
Per fontem autem hujus horti sapientia coelestis intelligitur. Qui fons
velut ad irrigandum paradisum in quatuor flumina dividitur, dum divina
sapientia quatuor Evangeliorum praedicatione per universam Ecclesiam
derivatur. Qui etiam signatus esse congrue perhibetur, quia sapientia
Dei multis ac diversis aenigmatibus in sacra Scriptura velatur. Hinc
est, quod Paulus ait: Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae
abscondita est, quam Deus praedestinavit in gloriam nostram (I Cor. II).
Hic est liber ille signatus, de quo Isaias ait: quem cum dederint
scienti litteras dicent: lege. Et respondebit: Non possum: signatus est
enim (Isa. XXIX). Hic est idem liber vitae, quem beatus Joannes in
dextera sedentis super thronum vidit signatum sigillis septem, quem nemo
in coelo, neque in terra, neque subtus terram, quivit aperire, nisi
solus leo de tribu Juda, qui vicit, qui est tanquam agnus occisus habens
cornua septem, et oculos septem, qui sunt spiritus Dei missi in omnem
terram (Apoc. V.). Unde quia solus potest fontem hunc sive librum
aperire, jure potuit discipulis suis dicere: Vobis datum est nosse
mysterium regni Dei (Matth. XIII). Hinc alibi de ipso et de ipsis
discipulis scriptum est: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent
Scripturas (Luc. XXIV). Nullus igitur potest hujus fontis salutarem
gustum haurire, nisi cui Salvator, qui solus aperit et claudit,
signaculum ejus dignatur aperire. Sed et germen hujus horti habere
minime valet cui fons iste salutaris irrigationem non praebet. Quod
autem Salvator fontis hujus rivulum aliis aperiat, aliis claudat,
demonstrat ipse, ubi discipulis suis ait: Vobis datum est nosse
mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non
videant, et audientes non intelligant (Matth. XIII). Et alibi ad Patrem
dicit: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, qui abscondisti
naec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI).
Hortus itaque est conclusus, et fons signatus. Hortus conclusus est per
disciplinam, fons signatus per figuram. Hortus conclusus, ne
fraudulentus hostis irrumpat; fons signatus, ne alienus de illo bibat.
Hortus est justitia, fons sapientia. Primum autem hortum germinantem, et
fontem irrigantem sponsus ponit. Deinde fructum germinationis et
irrigationis latius exprimit, dicens.
Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, etc.
Emissiones sanctae matris Ecclesiae sunt partus ejus spiritales,
praesertim hoc in loco martyres, qui malorum punicorum nomine
designantur, quos sancta Ecclesia de mundo emittit, et coelo immittit,
nec tamen amittit, quos Christo mittit et committit. Mala punica sunt
intus succo acria, granis rubentia, et per hoc martyres figurant, qui
non solum exterius, sed etiam interius rubere dici recte possunt, quia
cum sint duo martyrii genera, unum interius, alterum exterius, unum in
corde, alterum in carne, nil valet id quod est exterius, si desit, quod
esse debet interius, quia non prodest carnis passio cui deest cordis
compassio. Omnis denique gloria filiae regis, sicut scriptum est, ab
intus (Psal. XLIV). Emissiones autem istae malorum punicorum paradiso
comparantur, quia, sicut paradisus diversis arboribus, sic sancta
Ecclesia stipatur, densatur, et ornatur innumeris martyribus. Quis enim
calculatorum peritissimus sola saltem centenaria vel millenaria martyrum
numero queat comprehendere? Quorum alii, ut quaedam Scriptura clamat
(Hebr. XI.), ferro perempti, alii flammis exusti, alii flagris
verberati, alii pelagi demersi periculo, alii vivi decoriati, alii
naribus perforati, alii cruciati patibulo, alii vinculis mancipati, alii
linguis privati, alii lapidibus obruti, alii frigore afflicti, alii fame
macerati, alii vero truncatis manibus sive caeteris caesis membris,
spectaculum contumeliae in populis nudi propter nomen Domini portantes.
Sed potest videri mirum, quomodo martyrium paradiso comparetur, cum
martyrium amaritudinem, paradisus autem habeat jucunditatem. Sed si
subtilius rem perpenderimus, non videbitur mirum, quia sanctis
martyribus omnia tormentorum genera jucunda fuerunt; et totum eis dulce,
imo parum fuit quidquid eis potestas adversa pro nomine Christianitatis
inferre potuit. Unde et de apostolis scriptum est: Ibant apostoli
gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine
Jesu contumeliam pati (Act. III). Et apostolus Paulus, pro magno
reputans dono pati pro Christo, Philippensibus scribens, ait: Vobis
donatum pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro ipso
patiamini (Philipp. I).
Cum pomorum fructibus. Habent sancti martyres fructus in mundo, fructus
in coelo. In mundo fructus justitiae, in coelo fructus gloriae. In mundo
fructus meriti, in coelo fructus praemii. Cyperi cum nardo, nardus cum
croco. Cyperus dicitur esse herba aromatica in Aegypto semine candido et
odoro, quod coquitur in oleo, et exprimitur. Inde unguentum paratur,
quod regale dicitur. Cyperus ergo donum regiminis, id est discretionem,
vel certe ipsos rectores animarum convenienter significat. Nardus herba
humilis est. Unde et humiles subjectos significat. Crocus est aurei
coloris, et propterea doctores coelesti sapientia claros recte designat.
Cyperi, ut arbitror, propterea plurali numero proferuntur, cum caetera
quae sequuntur singulari ter scribantur, ut per hoc valeamus agnoscere
quod quisque praelatus prae caeteris omnibus virtutibus et bonis
operibus debeat abundare. Hinc est quod beatus Augustinus de praelato
praecipit, dicens:
|
“Circa omnes seipsum bonorum operum praebeat exemplum, corripiat
inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad
omnes; disciplinam libens habeat, hanc metuendus imponat. Et quamvis
utrumque sit necessarium, tamen plus amari appetat, quam timeri.”
|
|
Talibus verbis beati Augustini edoctus, quisque praelatus omni bonitate
sibi commissos transcendere necesse est satagat ut his gravis, his
fractus, suarum plenitudine virtutum omnibus omnia factus omnes
lucrifaciat. Cyperi autem cum nardo sunt, dum praelati cum sibi
subjectis divinis se praeceptis humiliter subdunt. Hinc etenim scriptum
est: Rectorem te constituerunt, noli extolli: esto in illis quasi unus
ex ipsis (Eccli. XXXII). Cum enim sancti rectores recta, sicut debent,
dicunt, et quae dicunt cum sibi subjectis humiliter faciunt, vere cyperi
cum nardo sunt. Nardus cum croco est, dum subjectorum humilium
multitudines sanctorum doctorum, claritate coelestis sapientiae
fulgentium pedibus appropinquantes, doctrinam salutarem ab ipsis
libenter audiunt, et eorum verbis credendo et operando fideliter
acquiescunt, implentes praeceptum Jacobi, quo dicitur: Sit omnis homo
velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram (Jac.
I). In talibus etiam impletur testimonium Moysi, quo dicit: Qui
appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina ejus (Deut. XXXIII).
Pedes enim Domini sancti doctores sunt, qui eum ad audientium corda sua
praedicatione veliunt. Ad quos pedes qui humiliter accedunt, de doctrina
ejus per ipsos accipiunt, quia sicut scriptum est: Qui cum sapientibus
graditur sapiens erit. Et amicus stultorum efficietur similis (Prov.
XIII). Fistula et cinnamomum. Fistula arbor aromatica est, parva,
robusti, corticis et purpurei, quae ad curandas viscerum molestias
utilis est, et per hoc omnes de peccatis suis timore Dei, qui est
principium sapientiae, compunctos, et viscera cordium spiritalia de
turpium cogitationum molesta congerie vera confessione purgantes,
significare potest. Quasi namque, molestia viscerum fistula curatur, dum
in universis vere poenitentibus perfecta confessione occulta
conscientiae de sua pravitate purgantur. Fistula ergo sunt quicunque vel
in se vel in aliis, peccatorum intrinsecus latentium molestias per
gratiam compunctionis, confessionis, vel etiam efficacioris admonitionis
expellunt. Cinnamomum est arbor brevis, odorifera, dulcis, cinerei
coloris, ad usum medicinae fistula duplo praestantior. Dictum est autem
cinnamomum, quod cortex ejus in modum cannae sit formatus. Et quia per
cannam a pueris ad hoc incisam solet eorum ore sonus formari, potest per
cinnamomum sanctorum sacerdotum, videlicet Hieronymi, Gregorii,
Augustini, et Ambrosii, et universorum talium confessio designari. Dum
enim non solum corde credunt ad justitiam, verum et ore confitentur ad
salutem, pro soni salutaris prolatione, cinnamomo, cujus cortex in modum
sonabilis cannae circumflexus formatur, possunt sancti confessores
significari. Sicut ergo per fistulam poenitentes et vera confessione
molestias peccatorum de suis cordibus egredientes, intelligimus; ita per
cinnamomum sanctos confessores intelligamus.
Cum universis lignis Libani. Libanus interpretatur dealbatio. Ligna vero
Libani in altum prae caeteris arboribus crescunt. Unde et in Ezechiele
ad describendum sublimitatem, vel potius superbiam Assur dictum est:
Ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis, et frondibus nemorosus,
excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen
ejus (Ezech. XXXI). Per ligna itaque Libani congrue sanctarum chorum
virginum accipimus, quae de celsitudine suae munditiae in altum se
elevant, et coelestibus bonis donis suae puritatis altius caeteris
appropinquant. Perfectio namque virginalis non tam terrena quam
coelestis, non tam humana quam angelica vita est, quia semper est
angelis cognata virginitas. Ligna igitur Libani sanctae virgines sunt:
Agnes, Caecilia, Agatha, Lucia, et omnes aliae, quarum nomina hic
recenseri non possunt. Sancta itaque mater Ecclesia cum his, quae
praecedunt, etiam ligna Libani habet, quia cum praedictis sanctis sacras
virgines per altam munditiam albentes, et ad coelestia bona se
sublimiter erigentes possidet. Myrrha et aloe. Istae duae species
amaritudinem habent, et propterea contra putredinem corporum si eis
inungantur, valent. Habet autem myrrha, majorem vim quam aloe, propterea
per myrrham continentiam, per aloen abstinentiam intelligamus. Grave est
abstinere, gravius continere. Myrrha et aloe repellunt vermes et
putredines corporum; continentia vero et abstinentia a corde et carne
corruptiones vitiorum. Vel certe per myrrham et aloen hoc in loco
intelligimus melius continentes et abstinentes per has virtutes
semetipsos exercentes. Cum universis primis unguentis. Prima unguenta
praecipua dona sunt, ut est charitas, prophetia. Unde Paulus, enumeratis
donis spiritalibus, ait: Et adhuc excellentiorem vobis viam demonstro.
Si linguis hominum loquar et angelorum, etc. (I Cor. XII, XIII). Et post
pauca: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec: major autem
horum est charitas (ibid. XIII). Sectamini charitatem, aemulamini
spiritalia, id est diligere dona divina. Magis autem ut prophetetis, id
est praedicetis. Primum itaque commendavit charitatem, deinde
prophetiam, id est praedicationem, quia praedicatio magis circa fructum
charitatis versatur.
Habet ergo sancta mater Ecclesia hortum per conversationem bonam,
clausum per disciplinam, fontem per sapientiam, signatum per figuram.
Habet paradisum malorum punicorum in passis martyribus, cyperos in
praelatis rectoribus, nardum in subjectis humilibus, crocum in eruditis
doctoribus, fistulam in compunctis poenitentibus. Habet cinnamomum in
confessoribus, ligna Libani in virginibus, myrrham in continentibus,
aloen in abstinentibus, universa prima unguenta in praecipuis donis
spiritalibus. Et istae sunt spiritales sanctae matris Ecclesiae
divitiae. Iste germinantis horti, et fontis irrigantis divitiae. Matrem
Ecclesiam, charissimi nobis, in his omnibus imitemur, ut cum ipsa
sponsum in decore suo videre mereamur, et cum sponsa in coelis
gloriemur. Habeamus et nos paradisum malorum punicorum, adversa pro
Christo saepius patiendo, et oppressis quotidie compatiendo cyperos,
discrete nos regendo; nardum, nostris praelatis humiliter nos subdendo;
crocum, luce sapientiae effulgendo; fistulam, peccata nostra de nostris
cordibus confessione et luctu expellendo; cinnamomum, pro acceptis
beneficiis gratias concinendo; ligna Libani, opera munditiae exhibendo;
myrrham, ab illecebris carnis continendo; aloen, ab escis etiam licitis
abstinendo; omnia prima unguenta, dona praecipua possidendo. Haec est
via, per hanc eamus, ut ad gaudium quod sanctorum millia possident
perveniamus. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus
noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.
|
|