|
In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I). Prima die fecit
lucem primariam, secunda die firmamentum, tertia die congregavit aquas
inferiores in locum unum, quarta die fecit luminaria, quinta die
volucres et pisces, sexta bestias. Mundo igitur creato, disposito et
ornato, et omni quod esset humano corpori necessarium, commodum, gratum
primum praeparato, fecit Deus hominem eadem sexta die, dominum omnium,
possessorem universorum; qui quamvis posterior tempore conditur, causa
tamen prior dignitate superior caeteris invenitur. Causa quippe hominis
fecit Deus hunc sensibilem mundum ut mundus humano corpori, corpus
spiritui, spiritus subjectus esset Creatori. Nam quia homo ex duplici
natura factus est, duo illi bona ipsius conditor praeparavit: Unum
visibile, alterum invisibile; unum corporale, alterum spirituale; unum
transitorium, alterum aeternum; utrumque plenum, et utrumque in suo
genere perfectum; unum carni, alterum spiritui, ut in uno sensus carnis
ad jucunditatem foveretur, in altero sensus mentis ad felicitatem
repleretur. Carni visibilia, spiritui invisibilia; carni ad solatium,
spiritui ad gaudium. Ex his bonis unum dedit, alterum promisit. Unum ut
gratis possideretur, alterum per meritum quaereretur. Quod visibile erat
bonum gratis dedit; quod autem invisibile erat merito quaerendum
proposuit, ut ex dono gratuito probaretur et excellentia promissionis et
fides promittentis. Postquam autem homo, peccati caligine tenebratus,
oculum contemplationis amisit, non solum illi universitas ista rerum
visibilium praebet corporeae suffragium sustentationis, verum et
adminiculum percipiendae divinae cognitionis. Scriptum namque est:
Invisibilia ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur (Rom. I). Tria sunt invisibilia Dei: potentia, sapientia,
benignitas. Ab his tribus procedunt omnia. Potentia creat, sapientia
gubernat, benignitas conservat. Quae tamen tria sicut in Deo
ineffabiliter unum sunt, ita in operatione separari non possunt.
Potentia per benignitatem sapienter creat, sapientia per potentiam
benigne gubernat, benignitas per sapientiam potenter conservat.
Potentiam manifestat creaturarum immensitas, sapientiam decor, bonitatem
utilitas. Magnum est igitur donum Dei, et bonum hominis rerum visibilium
conditio, dum per eas corpus humanum sustentatur, et mens earum
contemplatione illuminata ad conditoris sui cognitionem, admirationem,
et amorem mirabiliter sublimatur. Sane quatuor modis Deus occultus ad
notitiam hominum venit, duobus modis intus, duobus modis foris. Intus
per rationem et aspirationem, foris per creaturam et doctrinam. Ratio et
creatura pertinent ad naturam, aspiratio et doctrina pertinent ad
gratiam.
His itaque compositis, et de operibus sex dierum breviter prosecutis,
quid in his doctrinae moralis lateat videamus, et quae nostrae
aedificationi prosint diligenter inquiramus. In principio creavit Deus
coelum et terram. Coelum spiritus, terra corpus. Per coelum enim
convenienter intelligimus spiritum humanum ad imaginem et similitudinem
Dei formatum, ad bona coelestia cognoscenda, amanda, quaerenda ac
possidenda creatum. Per terram accipimus corpus humanum, quod est
terreum, et in terram brevi reversurum. Sicut scriptum est: Terra es, et
in terram reverteris (Gen. III). Coelum spiritus, quia celat et occultat
nobis ad libitum suum, quae in ipso sunt, sicut scriptum est: Quis enim
scit hominum quae hominis sunt, nisi spiritus hominis qui in ipso est?
(I Cor. II). Terra corpus, quia quotidie teritur, donec in terram
revertatur. Coelum itaque spiritus, terra corpus, quia sicut coelum
terra est sublimius atque solidius, sic est excellentior corpore
spiritus. Mundus in prima confusione est homo in iniquitate sua. Sicut
enim mundo primordiali adhuc confuso non inerat lux aut futurus ordo,
sic homini iniquitati subjecto nec lux lucet per cognitionem veritatis,
nec ordo inest per dispositionem aequitatis. Et Deus quasi in media
confusione lucem primariam creat, quando peccatorem diversis sceleribus
confusum lucis intimae radiis illustrat, ut quid sit, quid esse debeat
agnoscat, et ad normam recte vivendi semetipsum disponat. Significat
itaque lux primaria peccati cognitionem. Firmamentum inter aquas
superiores et aquas inferiores, discretio est inter vitia et virtutes.
Aquae namque inferiores designant vitia, aquae superiores virtutes. Et
quasi firmamentum inter utrasque aquas ponitur, quando per virtutem
discretionis virtutes a vitiis, et vitia a virtutibus dirimuntur. Deinde
congregatio aquarum quae erant sub firmamento. Congregatio aquarum
cohibitionem exprimit vitiorum. Vitia namque, quia penitus in hac vita
de naturae humanae penetralibus evacuari vel eliminari non possunt
propter eorum fomites naturaliter nobis insitos, debent, quantum per
divinam gratiam possibile est, cohiberi, coarctari et in unum redigi, ne
per totum effluant, totum occupent, et corrumpant, et sensus nostros ab
inquisitione veritatis, affectus nostros ab exercitatione virtutis,
membra nostra ab exhibitione boni operis impediant. Sicut enim terra
aquis occupata non potuit germinare, sic nos vitiis implicati nec
sensibus veritatem inquirere, nec affectibus virtutes exercere, nec
membris opera bona valemus exhibere. Aquis igitur in unum congregatis,
aer clarescit et calefit, et terra germinat, quia, vitiis cohibitis,
anima nostra lucet per cognitionem, et calet per dilectionem, et caro
fructificat per bonam actionem. Conditio luminarium significat
perfectam, nebulosa ignorantiae caecitate seposita, veritatis
inspectionem. Et potest sol significare cognitionem eorum quae pertinent
ad sanctam Ecclesiam; stellae cognitionem eorum quae pertinent ad
unamquamque creaturam, sive ad unamquamque fidelem animam. Pisces, qui
laborant in imo, id est in aquis, sollicitudinem actionis bonae
designant, quae vitae labentis fluctibus agitur. Volucres, quae ad alta
volant, significant contemplationem coelestium, per quam ab infimis ad
summa sublevamur. Animalia terrestria figurant sensus corporis nostri,
eo quod ipsa participant cum sensibus humanis, quasi etenim animalia in
nobis creantur, cum sensus corporis nostri per vanitatem prius corrupti,
per divinam gratiam redintegrantur.
His ita compositis novissime fit homo ad imaginem et similitudinem Dei,
quia taliter in nobis virtutibus et bonis operibus dispositis, fit
peccator conformis et consimilis Deo per justitiam, qui prius fuit
informis et dissimilis per culpam. Homo denique formatus in paradisum
voluptatis transfertur, quia peccator regeneratus in mundo per gratiam
sublimatur in coelum per gloriam. Coelum itaque, spiritus; terra,
corpus; lucis primariae conditio, cognitio; firmamentum inter aquas
inferiores et aquas superiores, discretio inter vitia et virtutes;
aquarum inferiorum congregatio vitiorum est cohibitio; productio
germinum, exhibitio bonorum operum; luminarium conditio, perfecta
veritatis agnitio; pisces, bona actio; volucres, contemplatio; animalium
creatio, sensuum corporalium redintegratio; Adae formatio, justi
perfectio; Adam in paradiso, justus in coelo. Ecce, fratres, alius
mundus. Mundus iste major, mundus iste sensibilis, ante omnem diem est
creatus, in primis tribus diebus dispositus, in tribus sequentibus
ornatus. Videamus, charissimi, utrum sicut habemus per creationem
existentiam, sic etiam habeamus dispositionem per justitiam, et ornatum
per conversationem bonam. Videamus, si in nobis sit lux primaria per
nostrorum cognitionem peccatorum, firmamentum per discretionem vitiorum
et virtutum, aquarum congregatio per vitiorum cohibitionem, germina
arborum vel herbarum per virtutum exercitationem. Videamus an sint
luminaria per cognitionem veritatis, pisces per exhibitionem boni
operis, volucres per volatum contemplationis, animalia terrestria per
incorruptionem sensualitatis. Videamus an sit in nobis humana dignitas
reformata per justitiam, quae fuit deformata per culpam, et an cuncta,
quae fecimus, esse viderimus valde bona, cum Deo et in Deo sabbatizemus
nunc per bonam conscientiam, et tunc sabbatizabimus in ipsis per
gloriam, ut impleatur in nobis, quod scriptum est: Erit Sabbatum ex
Sabbato (Isa. LXVI). Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus
Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.
|
|