|
Omnis caro corruperat per illicitum conjugium viam suam, et invenit Noe
gratiam coram Domino. Et ait Dominus ad Noe: Fac tibi arcam de lignis
laevigatis, et intrabis in eam tu, et tres filii tui, uxor tua, et
uxores filiorum tuorum, et de cunctis animantibus et volucribus mundis
septena et septena, de immundis vero bina et bina. Adducam enim aquas
diluvii, et delebo hominem, et cuncta quae feci propter hominem, in
quibus est spiritus vitae, etc. (Gen. VI).
Quia scientibus legem loquor, fratres, visum est mihi sententiam de arca
succincte transcurrere, vestrae manui latiora colligenda relinquere.
Corruptio viae perpetratio est culpae; arca, Ecclesia; Noe, praelati;
familiae ejus, subjecti; inundatio diluvii, tentationes saeculi. Singula
ligna, singulae animae; laevigatio lignorum, justificatio animarum;
linitio interior, charitas in affectu cordium; exterior linitio,
charitas in exhibitione operum; mansiunculae et tristega, diversi
ordines et diversa merita; bicameratio, bona actio et contemplatio;
tricameratio, conjugium; continentia, castitas. Longitudo arcae est
cognitio perfecta per tria tempora sanctae Trinitatis; latitudo,
effectus in proximum boni operis; altitudo, excellentia trium
principalium virtutum: fidei, spei, charitatis; animalia, sunt activi;
volucres, contemplativi; esca, Scriptura; quadraginta dies, vita
praesens; montes Armeniae, sublimitas vitae aeternae; recessus aquarum,
ablatio tentationum et persecutionum.
Nunc igitur, fratres, quia per fidem et baptismum in arca sumus,
videamus si sumus quales esse debemus; si videlicet non de immundis, sed
de mundis animantibus et volucribus simus. Quamvis etenim in Ecclesia
praesenti secundum quorumdam effectum operum aut perceptionem
sacramentorum utraque videantur esse permista, in coelestem tamen
patriam nihil intrabit immundum aut inquinatum. Nullus ergo in nobis in
his, qui actioni bonae deserviunt, imitetur lupum per rapacitatem,
leporem per inutilem timiditatem, vulpem per calliditatem, ursum per
murmurationem, canem per rixam, leonem per saevitiam, asinum per
stultitiam, suem per immunditiam. Aquila caeteris avibus altius volat,
et ideo elationem congrue significat. Vultur avis a tardo volatu
nominata putatur, quia pro magnitudine corporis praepetes volatus non
habet, pigritiam ergo recte figurat. Milvus quoque, quia rapax est,
rapacitatem exprimit. Per corvum, quia rostro laniat, intelligimus
detractionem. Ulula cum clamat, fletum aut gemitum imitatur, significat
ergo tristitiam. Noctua dicitur eo quod nocte circumvolat, et per diem
non possit videre. Unde et per eam accipitur ignorantia. Pica verba in
discrimine vocis exprimit ut homo, quae etsi linguam in sermone nequeat
explicare, sonum tamen humanae vocis imitatur. De hac quidam congrue
dixit:
Pica loquax, certa dominum te voce saluto.
Si me non videas, esse negabis avem.
(MARTIAL. Epigram. lib. XIV, 76.)
Pica itaque designat garrulitatem. Upupa avis spurcissima in stercore
humano commorans, et fimo vescens immundo, carnis humanae foeditatem vel
malae opinionis fetorem figurat. Nemo itaque in nobis ex his, qui
contemplationi vacare proposuerunt, sit aquila per superbiam, vulfur per
pigritiam milvus per rapacitatem, corvus per detractionem, ulula per
noxiam tristitiam, noctua per ignorantiam, pica per garrulitatem, upupa
per foeditatem, et sinistram opinionem. Et de hujusmodi hominibus, non
quae sanae rationis, sed quae corruptae sensualitatis sunt, sequentibus,
Boetius in libro De consolatione philosophiae sic ait:
|
“Evenit, ut quod transformatum vitiis videas, hominem existimare non
possis. Avaritia fervet, alienarum violentus ereptor, lupi similem
dices. Ferox atque inquies linguam litigiis exercet, cani comparabis.
Insidiator occultus, subripuisse fraudibus gaudet, vulpeculis
exaequetur. Irae intemperans fremit, leonis animum gestare credatur.
Pavidus ac fugax non metuenda formidat, cervi similis habeatur. Segnis
ac stupidus asinum vivit. Levis atque inconstans studia permutat, nihil
ab avibus differt. Foedis immundisque libidinibus immergitur, sordide
suis voluptatibus detinetur. Ita fit ut qui probitate deserta homo esse
desierit, cum in divinam conditionem transire non possit, vertatur in
belluam.”
|
|
Sed quia per animalia gressibilia activos, per volatilia contemplativos
superius significari diximus, ad sententiam nostram redeamus, et
videamus ne in nobis sint aliqui, qui immundum aliquid secum deferant,
per quod ab ingressu patriae coelestis alieni fiant. Quamvis etenim in
arca Noe, id est in universali Ecclesia Christi nunquam desint
peccatores et immundi, semper tamen desiderare, et, inquantum valemus
cavere debemus, ne in nostro tristego sive coenaculo, id est domo nostra
sint aliqui, qui per suam culpam cogitatione vel operatione, effectu aut
affectu superna sanctorum societate sint indigni. In omni quippe
conditione et gradu hujus vitae optimis mista sunt pessima, et dum
praesens currit saeculum, sunt zizania cum spicis triticeis, paleae cum
granis, colubri cum piscibus, haedi cum agnis. Sed licet peccatorum
societas justis sit valde gravis et molesta, minime tamen est
infructuosa: quia quamvis ab eis bene vivendi non habeant exemplum,
habent tamen per eos exercitium. Abel namque non est, quem Cain malitia
non exercet.
Unde Dominus in Evangelio, ut scilicet malorum malitiam bonis utilem
monstraret, dum de zizaniis et bono semine parabolam proferret, dominum
agri dixisse retulit: Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth.
XIII). Hinc et per Psalmistam dicit: Ne occidas eos, nequando
obliviscantur populi mei (Psal. LVIII). Hinc est etiam, quod per
Salomonem dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias
(Cant. II). Modis tamen omnibus, charissimi, laboremus fratres illos qui
remissius agunt corripere, admonere, emendare, ne, cum venerit Judex
mundos et immundos separare, contingat eos non cum mundis gloriam, sed
cum immundis poenam intrare. Magis autem pariter satagamus, ut omnes cum
benedictis ad dexteram ejus constituendis patriam coelestem ingredi, et
regem in decore suo contemplari mereamur. Quod nobis praestare dignetur
Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen
|
|