SERMO LXIV. De apostolis Petro et Paulo.

Fecit Deus duo magua luminaria: luminare majus ut praeesset diei, et luminare minus ut praeesset nocti, et stellas (Gen. I). Forsitan miramini, fratres, quod in solemnitate sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sermonem vobis facturi, de iis, quae in operibus sex dierum continentur ejusdem sermonis fundamentum ponimus. Sed hoc sine ratione minime facimus, dum per creationem mundi regenerationem generis humani; et per ornatum coeli et terrae, decorem et pulchritudinem universalis Ecclesiae convenienter intelligimus. Coelum significat ea quae in sancta Ecclesia sunt summa, terra significat ima. Coelum significat praelatos, perfectos, contemplativos; terra, subjectos, imperfectos, activos. Praelati namque, perfecti, contemplativi, sive auctoritate nominis, sive differentia dignitatis, sive merito virtutis, subjectis, imperfectis, activis sunt superiores. Subjecti vero imperfecti, activi, praelatis perfectis contemplativis sunt inferiores. Ornatus coelorum virtutes exprimit perfectorum, ornatus terrae virtutes imperfectorum. Illos velut coelos excellenter elevatos ornat divina contemplatio, istos quasi terram adhuc in imo residentem decorat bona actio. Illi per continuas preces protegunt, isti proteguntur. Illis gratia coelestis confertur, et per illos istis defertur. Unde et Dominus per prophetam ait: Exaudiam coelos, et ipsi exaudient terram (Ose., II). Et alibi scriptum est: Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, coelum, ut pluviam tribuat terrae tuae in tempore suo (Deut. XXVIII). Cum igitur per creationem mundi restaurationem generis humani, et per dispositionem et ornatum coeli et terrae ordinem et pulchritudinem universalis Ecclesiae convenienter intelligamus, quid per duo magna luminaria, solem videlicet et lunam, rectius quam sanctos apostolos; quorum solemnia celebramus, id est Petrum et Paulum accipere debemus, qui vere sunt luminaria per gratiam, magna per excellentiam? Petrus enim caeteris eminet excellentia potestatis, Paulus excellentia praedicationis; Petrus sol, Paulus luna; Petrus sol per collatam sibi divinitus potentiam, Paulus luna per collatam sibi coelitus sapientiam. Luminare majus fecit Deus, dum Petro dixit: Caro et sanguis, fidei sacramentum, tibi non revelavit, sed Pater meus, qui est in coelis (Matth. XVI), et illum tunc lucere in coelo praecepit, dum illi claves regni coelorum contradidit. Luminare minus fecit, dum Saulum stravit, et Paulum erexit, et in illo corporale lumen ad tempus exstinxit, sed spirituale in perpetuum accendit.

Sed jam videamus, quomodo luminare majus jussit praeesse dici, et luminare minus praeesse nocti. Per diem Judaea congrue significatur, quae doctrina legis et prophetarum quasi claritate quadam luminis coelestis illustrabatur. In hoc quippe non mediocriter gentibus praelucebat, quod non tantum naturalem, sed et scriptam legem habebat. Unde et Apostolus cum de Judaeis et gentibus disputaret ait: Quid ergo amplius est Judaeo; aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei (Rom. III). Per noctem gentilitas recte figuratur, quae suae caecitatis tenebris antiquitus tegebatur. An non tenebrosa nox fuit gentilitas, cujus etiam sapientes, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum (Rom. I). Cum enim cognovissent Deum, ipsum naturaliter intelligendo, non sicut Deum glorificaverunt, ipsum per justitiam colendo, aut gratias egerunt, eum pro accepto beneficio laudando, sed evanuerunt in cogitationibus suis, per superbiam. Et obscuratum est insipiens cor eorum, per ignorantiam. Superbia namque, dum mentem infumigat, proprii luminis claritate privatos obscurat. Dicentes enim per superbiam et jactantiam se esse sapientes per acceptam scientiam, stulti facti sunt operante superbia per caecam et excaecantem ignorantiam. In quantam stultitiam corruerint ostenditur, cum de idololatria statim infertur: Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum, et quadrupedum, et serpentum. Et post pauca: Tradidit illos Deus in passiones ignominiae; nam feminae exarserunt in desideriis suis invicem, et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut facerent quae non conveniunt; repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, sine foedere, sine misericordia (Ibid.). Quod sub unius persona hominis Paulus, cujus haec sunt verba, acriter redarguens ait: Secundum duritiam autem tuam, et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II). Sic abyssus abyssum invocat, dum culpa culpam generat. Culpa namque superbiae genuit in eis caecitatem ignorantiae, et caecitas ignorantiae genuit impietatem idololatriae, et impietas idololatriae genuit maculam luxuriae, et macula luxuriae cooperantibus supradictis genuit enormitatem omnis injustitiae, quae tandem genuit contemptum et duritiam impoenitentiae. Ecce quomodo gentilitas fuit nox tenebrosa. Luminare vero majus diei, et luminare minus nocti praefuit, dum Petrus Judaeis, Paulus gentibus praedicavit. Quod manifeste Paulus in Epistola ad Galatas declarans: Cum vidissent inquit quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis. Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes, etc. (Gal.II).

Dies itaque Judaea, non gentilitas, luminare majus Petrus, luminare minus Paulus. Quamvis autem Paulus praedicator fuerit gentium, quamvis electionis vas, quamvis omnibus plus laboraverit, quamvis nihil minus a magnis apostolis fecerit, quamvis ad tertium coelum et in paradisum Dei raptus, arcana ibi verba, quae non licet homini loqui, audierit, non me tamen arbitror sublimitati ejus in aliquo derogare, in eo quod ipsum minori luminari, id est lunae, Petrum vero majori, id est soli comparo, cum Petro soli dictum esse constet: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI), et cum soli Petro, jubente Domino, eum super aquas maris ambulare concessum sit, Petroque soli inter caeteros, et prae caeteris a Domino cura pastoralis principaliter et specialiter injuncta sit, ubi dicit: Pasce agnos meos (Joan. XXI). Ambo tamen magni, ambo mirabiles, ambo laudabiles sunt et praedicabiles, ambo passione germani, ambo una die, uno loco, unius sententiam toleravere tyranni. Unde licet eos ad commodum sententiae nostrae secundum praedicta luminaria superius eos discernamus, uter tamen utri praeponatur non est certum, quia possunt existimari meritis non dispares qui sunt in passione aequales. Et licet in Petro fides emineat, in Paulo doctrina praecellat, magisterium tamen Pauli fidei plenitudo est, et credulitas Petri doctrinae est fundamentum. Isti sunt duae principales in Ecclesia turres, duo propugnacula, duo duces, duo praecones, duae columnae, duae olivae, duo candelabra: Turres eminendo, propugnacula muniendo, duces pugnando, praecones praedicando; columnae sustinendo, olivae miserando, candelabra lucendo. Sane sciendum est quod potestas solvendi, et ligandi quamvis soli Petro data videatur a Domino, absque ulla tamen dubietate caeteris apostolis data est, ipso teste qui post passionis suae, resurrectionisque suae triumphum apparens eis, et insufflavit, et dixit omnibus: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX). Necnon etiam nunc in episcopis ac presbyteris omni Ecclesiae idem officium committitur, ut videlicet agnitis peccantium causis quoscunque humiles, ac vere poenitentes aspexerit, hos jam a timore perpetuae mortis miserans absolvat. Sic quoque, licet Paulus specialis doctrinae donum excellenter acceperit, noscendum tamen est alios apostolos ejus doctrinae gratia perfecte donatos, ipso Domino docendi ministerium illis injungente, dum ait: Euntes, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII).

Fecit itaque Deus duo magna luminaria, ut luminare majus praeesset diei, et luminare minus praeesset nocti. Et sint, inquit, in signa et tempora, et dies, et annos, et luceant in firmamento coeli, et illuminent terram (Genes. I). Quantum ad sensum litterae spectat, corporalia luminaria coeli esse scimus in signa tempestatis ac serenitatis, in signa navigandi, et ita de caeteris hujusmodi pluribus. Sunt et in tempora, quia eorum cursu, ascensu et descensu quatuor anni tempora determinantur et complentur. Sunt in dies et annos, quia eorum et praecipue solis ortu, cursu et occasu consummantur. Sic et spiritualia luminaria ista in signa nobis sunt, dum malum vitandi, bonumque faciendi nobis exempla tribuunt. In tempora quoque nobis sunt, dum in incerto divitiarum, quae cum temporibus defluunt neminem sperare debere patenter nos erudiunt. Unde et beatus Paulus ait: Reliquum est, ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII). Et ad Timotheum: Divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI). In tempora nobis sunt, dum, ut in temporibus aeterna quaeramus, nos instruunt. Hinc et idem Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI). Per dies autem bonorum operum inchoationem, per annos vero eorum intelligimus consummationem. Sancta ergo haec coelestia luminaria dies et annos nobis ministrant, et determinant, dum ad bonorum operum inchoationem, et perfectionem rationabiliter et discrete suis praeceptis nos illustrant, quemadmodum et praefatus apostolus admonet dicens: Obsecro, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum (Rom. XII). Haec denique luminaria in firmamento coeli lucent, et terram illuminant, quia et perfectis in coelesti conversatione firmatis mirabiliter coruscant, et inferioribus ac imperfectis eos verbis erudiendo, et exemplis accendendo lumen justitiae praestant. Sancti quippe perfecti in coelesti conversatione firmantur in via per gratiam, in patria per gloriam. Hic per justitiam, ibi per stolam primam, donec accipiant et secundam. Unde et praedictus Apostolus ait: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III). Imperfecti vero adhuc velut in terra habitant, dum terrenis laboribus saepius insudant. Quapropter et illi nomine firmamenti, et isti nomine terrae congrue designantur. Haec de sanctis apostolis Petro et Paulo diximus, et eorum magnam claritatem secundum duo majora coeli luminaria non sicut voluimus, sed sicut valuimus, declaravimus.

Et stellas. Sicut per duo majora coeli luminaria Petrum et Paulum secundum praedictam rationem accipimus, ita per stellas caeteros apostolos accipere debemus. Licet enim omnes apostoli sint magni, et omnes pariter et communiter gratia coelesti sint donati, nescio tamen quo pacto Petrus et Paulus prae caeteris peculiari quadam in coelo fidei virtute videntur praecellere, dum Petro quasi bono dispensatori claves regni coelestis dedit, et Paulo tanquam idoneo doctori magisterium ecclesiasticae institutionis injunxit. Unde ista duo maxima luminaria, velut sol et luna, uno in loco non videntur fixa, dum Petro universalis ecclesiae cura injungitur, et Paulo omnium gentium doctrina committitur. Caeteri omnes velut stellae in firmamento, uno singuli fixi videntur in loco, dum eorum unusquisque uno praedicavit in regno. Praedicavit enim Joannes in Asia, Andreas in Achaia, Matthaeus in Aethiopia, Jacobus major et Jacobus minor in Judaea, Philippus in Scythia, Thomas in India majore, Bartholomaeus in India minore, Simon et Judas in Perside. At non ita Petrus et Paulus, dum Petrus, caeteris in navi relictis, super maris aquas ambulans totius ecclesiasticae dignitatis se principem fore signum accepit; et Paulus. qui ab Jerusalem, per circuitum, usque ad Illyricum implevit Evangelium Christi. Quamvis itaque simul omnes coelitus nobis luceant, lumenque veritatis in tenebris vitae praesentis praebeant, et qualiter de Babylone in Jerusalem supernam ascendere valeamus, nos doceant, beati tamen Petrus et Paulus quorum solemnia celebramus, speciali quodam fulgore coelestis justitiae nos irradiant. Nunc igitur charissimi nobis, tantorum luminarium splendore lustrati, omnes filii lucis, et filii diei sumus, non noctis, neque tenebrarum (Thess. V). Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis (Rom. XIII). Sed non hoc tantum, sed et transformemur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu, id est non solum relictis malis acquiramus bona, sed etiam inter bona sectemur semper potiora, ut de virtute in virtutem conscendentes, meritis et precibus beatorum apostolorum, Deum deorum in Sion videre mereamur. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus, Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.