SERMO LXV. In nativitate beatae Mariae.

Sicut spina rosam genuit Judaea Mariam. Plebs antiqua, fratres, plebs Israelitica quasi arbor quaedam fuit, quae in Abraham radicem habuit, et in Isaac et Jacob stipitem produxit, et se erexit, ac in duodecim patriarchis et filiis eorum ramos ac ramusculos multiplicavit. Quae quidem propter pinguedinem fidei, ac justitiae Abrahae, Isaac et Jacob, et quorumdam, qui ex ipsis sunt geniti, olea vel vitis in quibusdam Scripturae locis meruit appellari; sed ob quorumdam, imo multorum, ex eis procedentium pravitatem spinae potissimum potest comparari. Unde ad demonstrandam praecedentem ejus bonitatem et sequentem ejus pravitatem, Dominus per Jeremiam dicit: Ego plantavi te vineam electam omne semen verum, quomodo conversa es in pravum vinea aliena? (Jer. II.) Et post pauca Jeremias ipse: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum (Jer. XI). Ad vocem loquelae grandis exarsit ignis in ea. Abraham quippe Isaac, et Jacob, et plerosque ex eorum stirpe progenitos Domino placuisse, et cum ipsis sive per ipsos Dominum locutum esse Scriptura teste didicimus, ac per hoc viti sive vineae vel olivae aut etiam ficulneae gentem illam merito comparari agnoscimus. Sed et nunc videamus quomodo et quare spinae, quae stimulos acutos producit, et crudeliter pungit, eadem gens propter multorum filiorum suorum impietatem jure debeat comparari, et inveniemus quod multi crudelitatis ejus aculei e sacri eloquii testimoniis possint dinumerari. Primum itaque legimus de crudelitatis gentis illius stimulis Joseph a suis fratribus injuste odio habitum, tunica talari nudatum, in cisterna positum, ac tandem Ismaelitis negociatoribus crudeliter venditum, ad exteras et ignotas gentes ducendum. In Aegypto quoque a Pharaone afflicti, dum patientiam in adversis habere debuissent, adversus Moysen et Aaron turbati dixerunt: Fetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et praebuistis ei gladium ut interficeret nos (Exod. V). Postquam autem egressi sunt de Aegypto ante transitum maris Rubri, dum Aegyptios se vidissent sequentes, saevientes contra Moysen dixerunt: Forsitan non erant sepulchra in Aegypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine. Quid hoc facere voluisti, ut educeres nos de Aegypto? Nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto, dicentes: Recede a nobis ut serviamus Aegyptiis: multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine? (Exod. XIV.) Post transitum vero maris Rubri in deserto Sin furentes adversus Moysen et Aaron dixerunt: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut interficeretis omnem multitudinem fame? (Exod. XVI.)

Sed cum Psalmographus propter multiplicem pravitatis eorum nequitiam non interrogando, sed admirando et stupendo proclamet dicens: Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram converterunt Excelsum in inaquoso? (Psal. CV.) Quid necesse est sigillatim eorum contentiones describendo laborare et varias eorum rixas dinumerare, quibus Dominum et Moysen irritaverunt in castris, Aaronque sanctum Domini? Sic et in terra promissionis positi immolaverunt daemoniis et non Deo; diis, quos ignorabant; et Deum qui eos genuerat dereliquerunt, et obliti sunt Domini creatoris sui. Altaria ejus destruxerunt et prophetas occiderunt. Ad ultimum vero, ut cumulum damnationis suae consummarent, auctorem vitae cruci configentes interemerunt. His et hujusmodi perversitatibus velut crudelissimis spinarum stimulis gens illa perfidu semperhispida fuit, et flores ex se procedentes, id est prophetas, et alios justos ex se natos lacerare, et cruentare non desiit. Ex quibus alii ab eis secti sunt, ut Isaias; alii lapidati, ut Jeremias in Aegypto, Ezechiel in Babylone; alii in occisione gladii mortificati, ut Urias, Josias; alii minis eorum fugati circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, ut Elias, egentes, angustiati, afflicti, quorum dignus non erat mundus (Heb. II). Sed et principes eorum viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt et dixerunt, Non videbit Dominus (Psal. XCXIII). Nam et de hujusmodi crudelissimis punctionibus Scribis et pharisaeis Dominus exprobrans ait: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Itaque in testimonio estis vobismetipsis, quod filii estis eorum, qui prophetas occiderunt (Matth. XXIII). Et post pauca: Jerusalem Jerusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt (ibid.). Habuit etiam arbor ista folia non semper mansura, sed quandoque casura, carnales scilicet legis observantias, quarum defluentiam Paulus insinuat, dum ad eas dicit parabolam temporis instantis: Juxta quam munera et hostias offerebant, quae non valebant, juxta conscientiam, perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et potibus, et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis (Hebr. IX). Et alibi: Reprobatio fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem. Nihil enim ad perfectum adduxit lex (Hebr. VII). Umbram enim habebat lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Intelligimus itaque in Abraham arboris nostrae radicem: in Isaac et Jacob stipitem; in duodecim patriarchis ramos; in filiis eorum, multiplices ramusculos; in carnalibus observantiis, folia; in justis antiquis, praecipue prophetis, flores; in pravitatibus ejusdem populi, spinales stimulos. Inter quos videlicet flores beata virgo Maria caeteris gloriosius rutilat, quae non solum antiquos, verum et universos justos sua pulchritudine superat.

Sed quia diximus quomodo gens Judaica spinae comparetur, dicamus quomodo beata Maria per rosam, id est ipsum florem significetur. In rosa quatuor discerni posse videntur, scilicet natura, forma, color et odor. Natura est rosa frigida, forma lata, colore alba aut rubra, odore grata. Per naturam ergo significat vitiorum extinctionem, per formam charitatem, per colorem puritatem et passionem, vel certe compassionem. Per odorem bonam opinionem. Quae cuncta, excepta corporali passione, beatae Mariae, cujus hodie nativitatem celebramus, rectissime congruunt. Nam, ut caetera. quae satis nota sunt, taceam, virtutem compassionis beata Maria habuit, quia ejus animam, sicut scriptum est, doloris gladius pertransivit (Luc. II). Igitur, sicut supra dictum est, Judaea est spina, Maria rosa. Et sicut spina rosam, sic Judaea Mariam genuit, dum illa crudelis hanc misericordiam edidit. Quid enim crudelius gente Judaica? de qua scriptum est quod lamiae nudaverunt mammam. Filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto? (Thren. IV.) Et item: Major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non coeperunt in ea manus. Quid autem misericordius beata Maria, quae a cunctis fidelibus misericordiae mater appellatur, et a cunctis vera fide eam invocantibus misericordiae esse mater comprobatur? Sed quia Judaeae nequitiam, et beatae Mariae bonitatem semper laudandam describere non sufficimus, ad nosmetipsos stylum vertamus et qualiter ab illa declinare, et istam debeamus imitari diligenter videamus. Non ergo imitemur impiam Judaeam, ut simus spinae; spinae inquam illae, de quibus ait David: Praevaricatores quasi spinae evellentur universi, quae non tolluntur manibus: et si quis eas tangere voluerit, armabitur ferro et ligno lanceato ignique succensae comburentur usque ad nihilum (II Reg. XXIII). Crudeles sunt istae spinae, crudeles sunt, ac detestabiles. Quae non tolluntur manibus, quia non possunt evelli de sua crudelitate virtute humana, sed sola potentia divina. Et si quis eas voluerit tangere, armabitur ferro et ligno lanceato, quia quorumdam ferina crudelitas nullo modo reprimitur, nisi durissimo et severissimo rigore justitiae feriatur. Igne denique succensae usque ad nihilum comburuntur, quia flammis gehennalibus condemnati, quantum ad hoc, quod in mundo fuerint, ad nihilum rediguntur. Non simus, fratres, tales spinae, vel talibus similes, qui spinarum acerbus est fructus, punctio cruenta, et spinae raro rei cuilibet adaptantur, nisi tantum igni et combustioni. Et quid amarius peccato, et quid gravius aeternis incendiis, quibus peccatores concremantur? Imitemur beatam virginem Mariam, maxime secundum hoc quod de rosa superius diximus, ut vitiositatis nostrae flammas secundum ejus naturam frigidam extinguamus, corda nostra secundum formam ejus in dilectione Dei et proximi latius expandamus. Simus rubicundi, et si non pro Christo sanguinem effundendo, saltem infirmis ejus membris compatiendo, et odoriferi, bonam opinionem ubique dispergendo Judaicam vitemus nequitiam, a malo declinando, beatae Mariae virginis imitemur sanctimoniam bene faciendo, ut ejus meritis et precibus evadere damnationem, et consequi mereamur beatitudinem. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.