SERMO LXVI. De Deo laudando, in festo cujuslibet sancti.

Multis ex locis sacrae Scripturae didicimus Deum in sanctis suis esse mirabilem, atque laudabilem, et tanto laudabiliorem, quanto mirabiliorem. Diversos autem modos laudationis divinae sanctus Psalmographus in ultimo libri sui psalmo nobis proponit ubi dicit: Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara, in tympano et choro, in chordis et organo. In cymbalis bene sonantibus, in cymbalis jubilationis (Psal. CL). Et ut haec omnia non de corporalibus, sed de spiritualibus instrumentis intelligenda esse praedoceret, statim adjunxit: Omnis spiritus laudet Dominum. Omnis spiritus, angelicus scilicet et humanus. Videamus ergo quid haec omnia spiritaliter significent. Tuba terribilem sonum habet, et per hoc praedicationem illam figurat, quae vel de brevitate vitae praesentis, sive de diuturnitate futurae damnationis fortiter nos terret: de brevitate praesentis vitae, ut ibi: Jam securis ad radicem est posita arboris (Matth. III); de diuturnitate futurae damnationis ut ibi: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI). Et quia de differentia tubarum, id est modo praedicationum superius in quodam sermone sufficienter diximus, nunc eadem repetere non curamus. Laudate eum in psalterio et cithara. Psalterium divina contemplatio, cithara bona actio, quia psalterium a summo, cithara sonat ab imo. Quod psalterium videlicet bene decachordum in sacra pagina vocatur, quia in contemplatione divina tota legis series vere et perfecte consummatur. Sane cithara spiritualis ista sex habet chordas, id est sex opera misericordiae, quae sunt, dare cibum esurienti, potum sitienti, etc. Ad hanc citharam sonandam, et per eam laudem Deo decantandam ipse Christus nos hortatur, ubi dicit: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI). Et antiquos de contemptu culpans per prophetam dixit: Reficite lassum et hoc est refrigerium meum, et noluistis audire (Isa. XXVIII). Laudate eum in tympano et choro. Tympanum sit ex corio siccato super ligneum circum extenso, quo juvenculae tympanistriae ludere solent, quae meliora instrumenta non habent. Significat autem congrue tympanum abstinentiam, per quam caro siccatur, attenuatur et extenditur. Et hoc tympanum Paulus exprimere videtur, ubi dicit: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V).

Sed quia nil valet abstinentia, quam non comitatur concordia, recte postquam dixit: Laudate eum in tympano, addidit, et choro. Est enim chorus contemperata collectio vocum, et propterea per chorum designatur concordia morum. Qui autem laudare Dominum in tympano abstinentiae, non etiam in choro concordiae conantur, jure jejunia eorum reprobantur, sicut per prophetam dicitur: Ecce ad lites et contentiones jejunatis et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad diem hanc, ut audiatur in excelso clamor vester. Nunquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam (Isa. LVIII). Et post pauca: Nonne hoc est magis jejunium, quod elegi. Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes (ibid.). Qui ergo Domino placere vult ipsum laudando in tympano abstinentiae, studeat etiam placere illi eum laudando in choro concordiae. Laudate eum in chordis et organo. Chordae designant virtutes. Chordae, ut sonum reddant, extenduntur; virtutes, ut fructum conferant, exercentur. Chordarum igitur extensio virtutum est exercitatio, sonus chordarum utilitas virtutum. In chordis Deum laudant quicunque recte vivendo sanctis virtutibus eum honorant, et illorum chordae concorditer sonant, quorum virtutes ad proferendam laudabilem justitiam uniformiter concordant. Illae quoque virtutes clare sonum reddunt, quae ab omni humiditate siccatae sunt, quia virtutes illae suaviter Deo sonant, quae vitiorum fluxa non humectant. Chordae denique minime sonant, nisi tangantur, quia virtutes nequaquam clarescunt, nisi prius adversantibus exerceantur. Sonus chordarum roboratur, et formatur ex propinqua sibi ligni concavitate; virtutum vero bonitas commendatur ex interna et latente operantis intentione. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata; quod flatu follium sonat. Quid itaque per folles, nisi perfectiores doctores spiritali doctrina repletos, quid etiam per organum rectius, quam audientium discipulorum coetum intelligimus. Per folles organum impletur, ut per suas fistulas sonum reddat, et per doctores Spiritu sancto plenos discipulorum cuneus doctrina spiritali adimpletur, ut per suos sensus, et membra, vel certe virtutes, et opera laudem Deo dicat. In organo igitur a nobis Deus laudatur, dum in nostris auditoribus, et ex nostra spiritali doctrina per eorum bonam conversationem glorificatur. Et sic implemus quod scriptum est: In doctrinis glorificate Dominum (Isa. XXIV). Quod videlicet organum formam habet turris, quia discipulorum turba semper debet esse fortis, et sublimis ad resistendum inimicis. In chordis ergo Dominum laudamus, dum in nobismetipsis virtutes exercemus; in organo dum alios hoc vel illo modo ad laudem Dei promovemus. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis. Cymbala invicem se tangunt, et sic sonum reddunt; et significant vicarium honorem quo se invicem justi praeveniunt ad alternam exhortationem qua se invicem admonent, ut semper melius operentur, et semper devotius Deum laudent. Et de his cymbalis, et de compercussione, sive consonantia eorum beatus Paulus sic dicit: Charitatem fraternitatis invicem diligentes: honore invicem praevenientes (Rom. XII). Et item: Certus sum, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere (Rom. XI). Et haec sunt cymbala bene sonantia, sancta videlicet sanctorum ad meliorem provectionem alterna monita. Cymbala vero jubilationis recte labia nostra sunt, quae dum se invicem in laudando Deum percutiunt, jubilationis ejus jucunda suaviter promunt. Est autem jubilus ineffabile gaudium, quod nec taceri potest, nec exprimi valet, quod Ecclesia in praecipuis festivitatibus repraesentat circa eamdem syllabam varias formando melodias, ut in Natali Domini cantatur tanquam sponsus quasi non valens mentis exprimere hilaritatem. Nunc igitur, charissimi nobis, laudemus Dominum in sono tubae, ut dictum est, per praedicationem, in psalterio per contemplationem, in cithara per bonam operationem. Laudemus eum in tympano per abstinentiam, in choro per concordiam. Laudemus eum in chordis, virtutes in nobismetipsis exercendo, in organo, alios spiritali doctrina ad divinam laudem praemonendo et provocando. Laudemus eum in cymbalis bene sonantibus, invicem nos ad meliora commonendo. In cymbalis jubilationis, ejus semper laudem nostris labiis concinendo. Laudemus, inquam, Dominum, quia speciale nobis est canticum singularis laetitia, laus divina. Laudemus Dominum, quia si eum laudamus, sicut debemus, erimus populus ejus, de quo dicit: Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit (Isa. XLIII). Laudemus Dominum, quia sacrificium laudis honorificat eum; et illic iter, quo ostendet nobis salutare suum (Psal. XLIX). Laudemus Dominum, quem teste Scriptura cuncta sua laudant opera, non tantum sensata, sed et insensata et insensibilia. Et quoniam non omnia possumus omnes, et unusquisque suum donum habet a Deo, unusquisque nostrum in quo se velut specialem agnoscit habere gratiam, in eo excellenter operando laudem decantet divinam. Laudemus ergo Dominum universi, laudemus eum singuli. Laudemus eum moribus, laudemus eum super terram cum hominibus justis in tempore, laudemus cum vocibus, ut meritis et precibus sanctorum, quorum hodie solemnia celebramus, super coelum eum laudare mereamur cum angelis in aeternitate. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.