SERMO LXVII. De quatuor regum adversus quinque reges pugnantium allegoria.

Factum est ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium, inirent bellum contra Basa regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhae, et contra Semeber regem Seboim, et contra Sennaab regem Adamae, contraque regem Balae, ipsa est Segor (Gen. XIV). Quatuor superius dicti reges sunt universi daemones, qui idcirco quatuor esse dici possunt, quia a quatuor ventis nobis incurrunt, vel quia quatuor principales virtutes in nobis debellare contendunt. Ex quibus Chodorlahomor, qui inter alios quasi caput et princeps exstitit, et cujus belli causa principaliter fuit, diabolum singulariter exprimit, qui inter alios malignos spiritus impugnandis vel expugnandis credentibus principatum gerit. Chodorlahomor quasi generatio manipuli, vel quasi decorum manipulum interpretatur, quia diabolus malorum collationem quasi generat, dum eos in malo suis pravis suggestionibus procreat; et velut decorum manipulum manu vehit, dum illos fallaci mundi hujus pulchritudine decoratos ad tormenta portat. Ipse est rex Elamitarum. Elam interpretatur saeculum vel orbis, et significat universitatem hominum saeculum amantium, et per circuitum suae pravitatis ambulantium, sicut scriptum est: In circuitu impii ambulant (Psal. XI). Elamitae quoque interpretantur oppositi vel despecti. Et diabolus est rex Elamitarum, id est omnium fidelibus adversantium, et ab ipsis merito despectorum. Cuncti denique reprobati spiritus reges sunt, quia secundum Apostolum, tenebrarum harum rectores existunt (Ephes. VI). Pentapolis regio, suis quinque civitatibus disposita, humanae carnis sensualitas est, suis quinque proprietatibus discreta. Quinque vero sensus corporis, hujus regionis reges sunt, dum extrinseca negotia, secundum quinquifidam discretionem naturaliter et proprie sibi delegata et designata, regaliter disponunt. Quatuor autem praedicti reges quinque subjunctos reges vincunt, dum maligni spiritus sensus corporis pravis delectationibus corrumpunt. Et Pentapolis duodecim annis in suis quinque regibus Chodorlahomor servit, dum carnaliter viventium hominum universitas servitium, quod Deo secundum apostolicam doctrinam exhibere debuisset, in quinque sensibus corporis corruptis diabolo impendit, a quo anno tertio decimo recedit, dum secundum rectam sanctae Trinitatis fidem, legis Decalogum decernit. Sed cum carnalium collectio per timorem Dei compuncta suis abrenuntiare pravitatibus disponit, tunc diabolus adversus eam acrius saevit. Unde et in hac historia scriptum est quod quinque regibus pentapoleos a Chodorlahomor recedentibus ipse congregatis regibus complicibus suis adversus eos bellum movit. Sed nequaquam in loco congruo ad commodum quinque regum bellum hoc gestum est. Nam scriptum est, quod direxerunt aciem contra quatuor reges in valle silvestri. Vallis autem silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et rex Gomorrhae terga verterunt, cecideruntque ibi; et qui remanserant, fugerunt ad montem. Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhae, et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt: nec non et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis: Et unus, qui evaserat nuntiavit Abram.

Sic, sic, charissimi, multoties fieri cernimus quod sunt quidam dum Deo servire deliberant, nec tamen suis pravitatibus perfecte renuntiant, contingit non ut ipsi hostes vincant, sed ut ab hostibus caesi cadant, et suam substantiam, id est virtutes et bona opera jam inchoata perdant. Quid enim per vallem silvestrem, nisi terrena et infructuosa actio? Quid per puteos bituminis, nisi profunditas amarae tenacitatis, vel certe vorago viscosae et perversae consuetudinis figuratur? Si ergo contra hostes nostros spiritales dimicare disponimus, non in vallem vitiorum, descendamus, sed in montem virtutum ascendamus, ut vincamus, vel saltem effugiamus. Tulerunt Lot filium fratris Abram. Abram, qui interpretatur pater excelsus, intellectum significat, qui caeteris animae sensibus videtur eminere et praesidere. Cujus frater Aran, qui interpretatur excelsus, affectum designat, qui homini datus est, non ut infimis incumbat, sed ut summis semper per ipsum inhaereat. Si ergo Abram secundum mysticam significationem est intellectus rationalis, Aran frater ejus affectus cordis, possumus non inconvenienter per Lot intelligere effectum boni operis. Ex affectu namque cordis nascitur effectus boni operis. Nec mirum quod, Aran mortuo et Abram absente, Lot capitur et abducitur. Dum enim cordis affectus per culpam moritur, et intellectus diligens custodia per negligentiam absentatur, statim effectus boni operis a rectitudine bonae intentionis alienatur, suisque bonis funditus privatur. Cujus bona sex opera misericordiae dici possunt. Nuntius autem, qui haec nuntiat Abram, vermis est conscientiae malae, qui, caeteris omnibus abductis, solus solet remanere. Quibus cognitis pater excelsus adjunctis trecentis decem et octo vernaculis, id est aliis animae potentiis hostes insequitur, et caedit, praedamque virtutum et bonorum operum in trecentis decem et octo vernaculis superando reducit. Trecenta secundum doctorum assertionem thau littera, quae formam crucis habet, significat. In sacramento igitur crucis, et in denario legis, et octonario, id est spe futurae beatitudinis noster Abram dimicat, hostes superat, cives liberat, praedam reportat. Cui de caede regum revertenti Melchisedech sacerdos Dei Altissimi et rex Salem, id est Christus, qui nostrae victoriae semper congaudet et congratulatur, occurrit, et profert panem et vinum, sacramentum corporis et sanguinis sui illi participando, et benedicit ei in donis spiritalibus illum multiplicando: et Abram dat illi decimas omnium quae acquisivit, perfectionem virtutum et bonorum operum non suae virtuti superbe attribuendo, sed illi humiliter ascribendo, ac dicendo: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII). Et nunc, dilectissimi, turpe sit nobis cum Lot in Sodomis, id est in carnali delectatione, et circa Jordanem, id est descensum saecularium negotiorum commorari. Timeamus ejus exemplo depraedari et captivari. Ad tutiora semper loca, hoc est ad secretiora virtutum cacumina conscendamus, ut de his periculis magis securi coelestia bona facilius promereri valeamus. Quod nobis praestare dignetur. Jesus, etc.