SERMO LXVIII. De octo terris diversarum rerum plenis moraliter.

Misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII). Plures diversasque terras hic ad evidentiam propositi sermonis describere decrevimus, ut ex earum descriptione plures nobis sensuum spiritalium intellectus aperiamus. Est itaque terra, quae plena est furore Domini, et est terra, quae plena est correptione Domini. Terra, quae plena est furore Domini, est infernus; terra, quae plena est correptione Domini, est ignis purgatorius. Infernus enim congruedici potest plenus furore Domini, quia in eo ad plenum furorem ejus sentiunt, qui se hic vel a peccatis damnabilibus penitus tenere, aut post lapsum emendare contempserunt. Hujus terrae, quae est omnium terrarum infima, et in hac parte ultima, Dominus ad Ezechielem mentionem facit, ubi de quorumdam principum gentilium, et gentium eorum damnatione locutus est dicens: Fili hominis, cane carmen lugubre super multitudinem Aegypti, et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum ad terram ultimam cum his qui descendunt in lacum (Ezech. XXXII). Et deinceps: Ibi: Assur et omnis multitudo ejus; in circuitu illius sepulcra ejus; omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio, quorum data sunt sepulcra in novissimis laci. Et facta est multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus. Ibi Elam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulcri illius. Omnes hi interfecti gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam; qui posuerunt fortitudinem suam in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descenderunt in lacum (ibid.), et caetera similiter dicta de quibusdam aliis regibus et gentibus. Haec itaque terra vere plena est furore Domini, in qua mors est sine morte, finis sine fine, defectio sine defectione. Ibi vermis semper edens, ibi tortor semper caedens:

Hic locus indignis, quo non exstinguitur ignis.
Nec qui torquetur, nec qui torquet morietur.

Et non negligenter attendendum quod principes damnati in medio suorum secumque damnatorum esse referuntur, quia justum est ut qui hic in medio fuerunt velut columna et firmamentum in peccato, ibi in medio sint in tormento. Quorum omnium singula sepulcra singularia singulorum sunt tormenta.

Terra vero plena correptione vel correctione Domini, apte dici valet ignis purgatorius. Haec autem differentia inter correptionem et correctionem esse videtur, quod correptio est, quando quis arguitur, etsi non emendetur; correctio vero, quando etiam emendatur. Ignis itaque purgatorius recte terra plena correptione et correctione Domini dicitur, quia in eo plenariam correptionem Domini sentiunt, et correctionem accipiunt, qui in hoc mundo a peractis peccatis recedentes, plenaria satisfactione se purgare neglexerunt, vel certe morte praeventi non potuerunt. Cujus videlicet ignis cruciatio omnes praesentis satisfactionis dolores transcendere credenda est. Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis (II Cor. IV). Illic autem pro negligentia, vel longo contemptu gravioris flammae cruciatus sicut ex plerisque sanctorum revelationibus, et locis Scripturarum comprobatur, debetur et adhibetur. Est etiam terra, quae plena est voluptate Domini, et est terra, quae plena est sustentatione Domini. Terra, quae plena est voluptate Domini, est paradisus; terra vero, quae plena est sustentatione Domini, est hic mundus. Paradisus est terra, quae est plena voluptate Domini, non ea voluptate, quae ipse est, vel quae in ipso substantialiter et aeternaliter est, sed ea quae ab ipso, vel per ipsum temporalis et mutabilis creata est. Plenus est paradisus voluptate, quia in ipso ab initio facta creduntur, quae plenarie humanis usibus essent necessaria, utilia, commoda, grata, sive jucunda. Ibi perpetuum aeris temperamentum humanae naturae gratissimum, lignumque vitae ad conservandam vitam humanam incorruptibilem et immortalem sua virtute potentissimum. Ibi, si homo in justitia perstitisset, semper mulceret, et delectaret visum diversorum varietas colorum, auditum cantus avium, olfactum redolentia florum, gustum sapor fructuum, tactum suavitas quarumlibet rerum. Terra quoque plena sustentatione Domini non incongrue dicitur hic mundus. In hoc enim mundo accedentium vel recedentium planetarum operatione, et pluviae temporaneae et serotinae cooperante virtute, rebus generantibus et germinantibus, plenarie providet, et administrat Deus, nisi peccatis aliquando praepediatur, cuncta quae sunt necessaria sustentationi vitae humanae. Et si nonnunquam ab iis, qui secundum carnem ambulant in deliciis sive divitiis mundi hujus, voluptas quaeratur vel haberi credatur, nunquam tamen ab iis, qui sanum habent intellectum vera voluptas esse credenda est in iis, quae secundum dominicam sententiam spinis comparantur.

Est quoque terra, quae plena est ira Domini, et est terra, quam scilicet in principio sermonis posuimus, quae plena est misericordia Domini. Terra igitur, quae plena est ira Domini, universitas peccantium; terra autem, quae plena est misericordia Domini, convenienter accipitur universitas poenitentium. Terra, quae plena est ira Domini est universitas peccantium, quia revera plenarie Dominus iratus esse creditur in eos, quos secundum desideria cordis eorum ire permittit in adinventionibus suis. Nunquid enim illis non erat iratus, quos, ut ait Apostolus, et superius in quodam sermone posuimus, tradidit in reprobum sensum, ut facerent, quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione (Rom. I), et caeteris horrendis detestandisque vitiis et peccatis, quae ibidem consequenter describuntur? In aerumnas hujus terrae miserabilis populum antiquum collapsurum significavit, ubi per Moysen comminando dixit: Mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore, ut labatur pes eorum (Deut. XXXII). Super hujus terrae inhabitatione Isaias lacrymabilem querimoniam protulit ad Dominum dicens: Ecce tu iratus es, et peccavimus (Isai. LXIV). Ab hac denique terra Psalmographus nos coercet, ubi dicit: Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II). Terra vero, quae plena est misericordia Domini, manifeste universitas est vere poenitentium, cum ipse Dominus per Ezechielem prophetam dicit: Quod si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. In justitia sua, quam operatus es, vivet (Ezech. XVIII). Haec est terra, in qua solemniter et singulariter quotidie, imo continue cantatur laus illa laetabunda Psalmistae, qua dicit: Miserator, et misericors Dominus, longanimis et multum misericors. Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur. Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis (Psal. CII), et caetera, quae sequuntur.

Est denique terra, quae plena est gratia Domini, et est terra, quae plena est gloria Domini. Terra, quae plena est gratia Domini, sancta est Ecclesia. Unde Paulus, Corinthiorum Ecclesiae scribens, ait: In omnibus divites facti estis in Christo, in omni verbo, et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia (I Cor. I). Et item in eadem Epistola de multiplicitate multiformis gratiae Dei, quae est in Ecclesia, dicit: Alii per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alteri fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spiritum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). Sanctae igitur Ecclesiae gratia coelestis infunditur, quae dum singulis membris sufficienter dividitur, in toto corpore plenaria et perfecta demonstratur. Sane terra, quae plena est gloria Domini, coelestis patria est. Licet enim pleni sunt coeli et terra gloria ejus, illa tamen patria singulariter plena gloria ejus non incongrue dicitur, in qua ejus gloria non per speculum, et in aenigmate, vel ex parte, sed manifeste atque plenarie videtur. Cujus terrae gloriam, nec manu scribere, nec lingua promere, nec sensu sufficimus cogitare, quia ipse Deus, qui ipsa gloria est, incomprehensibilis cogitatu est. Non enim potest cogitari Deus quid est, etiam si credi potest quia est, non qualis est comprehendi. Unde Apostolus: Quod oculus, inquit, non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II). Et Psalmista: Quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX.)

Ergo quemadmodum supra monstratum est, furore Domini plenus est infernus, correptione ignis purgatorius, voluptate paradisus, sustentatione mundus, ira universitas peccantium, misericordia universitas poenitentium, gratia sancta Ecclesia, gloria patria superna. Et quidem superna patria finis est omnium in summo, infernus finis omnium in infimo. Ad finem, qui est in summo, via est justitia. Ad finem, qui est in infimo, via est culpa. Ad finem, qui est in summo, tendunt et perveniunt electi. Ad finem, qui est in infimo, tendunt et perveniunt reprobi. Et sapientia divina, quae est creatrix et gubernatrix omnium, attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter (Sap. VIII). Attingit a fine, qui est in summo, usque ad finem, qui est in infimo. A fine beatitudinis ad finem damnationis. hic bonis praemia vitae reddens, illic malis stipendia mortis rependens. Attingit a fine usque ad finem fortiter, quia infra metas utriusque retributionis non deficit, et disponit omnia suaviter, quia modum aequitatis in aliquo non excedit. Haec, fratres, sub brevitate perstrinximus, vobisque majora scrutanda reservamus. Et nunc, charissimi, ad nosmetipsos quam primum redeamus, singuli propriam conscientiam intente discutiamus, et ubi simus, quo tendamus diligenter attendamus. Donet autem nobis Dominus, ut in terra, quae plena est misericordia Domini, dum vivimus, commaneamus, ut per terram, quae plena est gratia Domini, tendentes ad terram quae plena est gloria Domini, perveniamus. Quod nobis praestare dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula. Amen.