|
Sacra Scriptura, laudem decantans justi in capite libri, de ipso dicit:
Erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod
fructum suum dabit in tempore suo (Psal. I). Quaerendum est nobis,
fratres charissimi, quae sunt istae aquae, quis decursus aquarum, quae
radix ligni, quis stipes, qui rami, quis cortex, quae medulla, quae
folia, qui flores, qui fructus. Aquae istae dona sunt gratiae, quibus
Deus justum irrigat, ut crescat et fructum faciat. Decursus aquarum
vices sunt aspirationum. Scriptum est enim: Spiritus ubi vult spirat, et
nescis unde veniat et quo vadat (Joan. III). Affluit nobis itaque
Spiritus sanctus et defluit, accedit et recedit. Affluit ad nostram
justificationem, defluit ad nostram humiliationem. Accedit ut crescamus,
recedit ne superbiamus; ut crescamus virtute, ne superbiamus de virtute
propter gratiam abundantem. Fons Christus, flumina dona, quibus justus
vegetatur, augmentatur, consummatur per perfectionem. Radix arboris
hujus est fides, quae est origo et fundamentum aliarum virtutum, et
radix bonorum operum. Per istam radicem justus in Deo plantatur, sine
qua nullum fructum bonum profert. Sicut Apostolus ait: Sine fide enim
impossibile est placere Deo (Hebr. II). O quam bona radix ista, quam
sumit initium boni, vita justi. Stipes designat spem supernorum bonorum,
per quam erigimur et roboramur a transitoriis ad aeterna conscendentes.
Rami charitatem insinuant, quae sursum erigitur per dilectionem Dei, et
in latum extenditur per dilectionem proximi. Medulla, quae intrinsecus
latet occultam significat cordis intentionem; cortex qui patet,
manifestam bonae conversationis superficiem. Intentio cordis ad solam
spectat conscientiam; superficies vero conversationis etiam ad famam.
Istam judicat solus Deus, illam etiam proximus. Propterea ista prodest
tantum tibi, illa vero prodesse potest et alteri, si te tamen velit
imitari. Folia quibus vestitur significant bonam actionem, per quam
justus circumdatur et ornatur. Viror foliorum exprimit ejusdem actionis
perseverantiam et perpetuitatem. Flores, propter suam redolentiam,
significant bonam famam. Istos flores arbor illa frondosa et fructifera,
quae in coelum comas extulit, dicens: Nostra conversatio in coelis est
(Phil. III). istos, inquam, flores illa habebat et redolebat quando
dicebat: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco: (II Cor. II). De his
floribus scriptum est: Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa
(Eccle. VII). De malis autem: Nomen impiorum putrescet (Prov. X). Habet
quoque fructum lignum istud, habet fructum extra, fructum intra, fructum
supra. Intra in animo, extra coram proximo, supra in Deo. In animo per
bonam conscientiam, coram proximo per doctrinam, in Deo per gloriam.
Habet igitur lignum istud, justus videlicet secus salutarium decursus
aquarum plantatus radicem per fidem, stipitem per spem, ramos per
charitatem, medullam per intentionem, corticem per conversationis
speciem, folia per bonam actionem, flores per bonam opinionem; fructum,
sicut superius dictum est, intus per conscientiam, foris per doctrinam,
supra per gloriam. Talis fuit, fratres charissimi, justus iste. Beatus
enim hic cujus hodie festa celebramus, cujus virtutes recitamus, cujus
sanctitatem commendamus, cujus suffragium imploramus, illuminamur verbo,
formamur exemplo, munimur patrocinio. Tales esse, fratres, laboremus, et
imitemur Patrem filii, magistrum discipuli, dominum servi, milites
ducis, oves pastoris. Sed quia nostris viribus talia facere non valemus,
Dominum exoremus qui omnibus dat affluenter et non improperat (Jac. I),
ut flumine sapientiae suae, cujus impetus laetificat civitatem ejus
(Psal. XLVII), nostri cordis ariditatem irrigare dignetur, ut fluant de
ventre mentis nostrae flumina aquae vivae salientis in vitam aeternam
(Joan. VII). Per hanc enim aquam, si nostri cordis hortum irrigaverit,
vegetabitur in nobis radix fidei, roborabitur stipes spei, erigentur et
extendentur rami charitatis, producentur folia boni operis, flores bonae
opinionis, fructus justificationis et glorificationis: justificationis
in via, glorificationis in patria. Ad cujus patriae ingressum absterget
Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum suorum (Apoc. XXI). Et dabit
quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit,
quae scilicet praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II), qui vivit et
regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
|
|